Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[28 a] An opus sit suffragatore

apud deum, videri potest in commentariis diui Ambrosij super epistolas Pauli, vbi super hec verba Pauli primi capitis ad Romanos Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt, in hunc modum scribit, Sapientes enim se arbitrantur quia raciones phisicas inuestigare putant, scrutantes cursus syderum, et qualitates elementorum dominum autem horum spernentes: ideo stulti facti sunt Cum si hec laudanda sint, quanto magis creator illorum, Solent tamen pudore passi neglecti dei, misera vti excusatione dicentes, per istos posse ire ad deum, sicut per comites peruenitur ad regem, Age nunquid tam demens est aliquis aut salutis sue immemor, vt honorificentiam regis vendicet comiti, cum de hac re, si qui etiam tractare fuerint inuenti, iure vt rei damnentur maiestatis, Et isti se non putant reos qui honorem nominis dei deferunt creature, et relicto domino conseruos adorant, quasi sit aliquid plus quod seruetur deo, Nam et ideo ad regem per tribunos et comites itur: quia homo vtique est rex et nescit quibus debeat rempublicam credere, ad deum autem (quem vtique nichil latet, omnium enim merita nouit) promerendum suffragatore non est opus, sed mente deuota, Vbicunque enim talis locutus fuerit ei respondebit illi, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis

177