Helgesen, Poul [29 b] Sequentia carmina excerpta sunt ex quodam

[29 b] Sequentia carmina excerpta sunt ex quodam

vetusto codice bibliothece Sorensis, que tametsi non videantur omnibus numeris absoluta sunt tamen (proch dolor) verissima.

Rhoma tacet simonia placet decreta silescunt,
Deposuit claues Petrus et arma tenet,
Sedis apostolice maiestas eris amore,
fallitur et leges dictat in orbe nouas,
Sat noua decreta si dantur noua dona,
Si nichil accipiet iura priora tenet,
Sedes auaricie venalis curia Rhome,
Jura potestatis vertit in arma necis,
Percutit interimit et non venalia vendit,
Ergo domus Petri non erit archa dei,
Sed iam latronum dicetur iure spelunca,
Jn qua mammoneas ambit auarus opes,
Atque tot viciis obnoxia Roma teneris,
Seductrix orbis non bona mater eris,
178 Prebes exemplum multis ad crimen agendum,
Et fit de speculo pessima larua tuo,
Fallis grammaticos nusquam sinis esse peritos,
Fallis pontifices iusticieque duces,
Fallis discipulos fidei legisque magistros,
Regibus et monachis scandala multa facis,
Mundi mater eras nunc incipis esse nouerca,
Namque furens hominum decipis omne genus,
Ambicio regnat non est qui munera spernat,
Mors habet in titulis omnia regna suis.

[Blad 30-32 ubeskrevne]