↩
[36 b] Ex epistola ad Ephesios errores excepti in Vulgata edicione
Vulgata edicio | Faber | Erasmus | |
Sicut elegit nos in ipso ante constitucionem mundi | Vtpote qui elegit nos in eo ante constitucionem mundi | Quemadmodum elegit nos in ipso antequam iacerentur fundamenta mundi | |
Secundum propositum voluntatis sue | Secundum beneplacitum voluntatis sue. | Iuxta beneplacitum voluntatis sue | |
In charitate qui predestinauit nos | In dilectione qui prediffiniuit nos. | Per charitatem qui predestinauit nos | |
In qua gratificauit nos in dilecto filio suo | In qua impleuit nos gracia in dilecto. | Qua charos reddidit nos per dilectum | |
Vt notum faceret nobis sacramentum voluntatis sue. | Cum nobis patefecit archanum voluntatis sue. | Patefacto nobis archano voluntatis sue. | |
Instaurate omnia in Christo | Adomnia summatim in Christo colligenda | Vt summatim instauraret omnia per Christum. | |
Qui ante sperauimus in Christo | Qui priores sperauimus in Christo | Qui priores sperauimus in Christo. 182 | |
Qui est pignus hereditatis nostre | Qui est arrabo hereditatis nostre | Qui est arrabo hereditatis nostre | |
[37 a] In redemptionem acquisitionis in laudem glorie eius, correctum | In redemptionem acquisitionis ad laudem glorie ipsius | In redemptionem acquisite possessionis in laudem glorie ipsius | |
Facientes voluntatem carnis et desyderiorum | Facientes voluntates carnis et cogitationum | Facientes que carni ac menti libebant | |
Deus autem qui diues est in misericordia | Sed deus qui diues est in misericordia | Sed deus qui diues est in misericordia | |
In vno corpore deo per crucem interficiens inimicitias in semetipso | In vno corpore per crucem inimicitias interficiens in seipso | In vno corpore deo per crucem perempta inimicitia per eam | |
Propter quod peto ne deficiatis | Quapropter peto vt non succumbatis | Quapropter postulo ne deficiatis | |
Huius rei gracia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi | Huius rei gracia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi | Huius rei gracia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi. | |
Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitie | Que nil pertese seipsas tradiderunt impudicitie | Vt dolere desierint semetipsos dederunt lasciuie. | |
Induite nouum hominem qui secundum deum creatus est. | Induaminj nouum hominem qui secundum deum creatus est | Et induere nouum hominem qui iuxta deum conditus est | |
[37 b] Sed si quis bonus ad edificationem fidei. | Sed si quis bonus est ad edificationis vtilitatem | Sed si quis est bonus ad edificationem | |
Estote inuicem benigni, misericordes donantes inuicem. | Estote autem inuicem dulces misericordes condonantes vobis inuicem | Sitis autem inuicem alius in alium comes misericordes largientes vobis inuicem 183 | |
Sed magis graciarum actio | Sed potius gratiosus sermo. | Sed magis graciarum actio. | |
Propter hoc enim venit ira dei in filios diffidentie | Nam propter hec venit ira dei in filios dissuadentie. | Propter hec enim venire solet ira dei in filios inobedientes | |
Et exurge a mortuis et illuminabit te Christus. | Et resurge ex mortuis et illuminabit te Christus. | Et surge a mortuis et illucescet tibi Christus | |
Mulieres viris suis subdite sint | Vxores propriis viris subiecte estote | Vxores propriis viris subdite sitis | |
Sed educate illos in disciplina et correctione dominj | Sed educate illos in disciplina et admonicione dominj | Sed educetis eos per erudicionem et correptionem dominj. | |
Confortamini in domino et in potentia virtutis eius | Inualescite in domino et in potentia fortitudinis eius. | Sitis fortes per dominum perque potentiam roboris illius | |
[38 a] Propterea accipite armaturam dei. | Quapropter assumite omnem armaturam dei. | Quapropter assumite vniuersam armaturam dei. |