Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

Vnde idem Hiero: In illud Hieremie x Hec dicit dominus Juxta vias gentium nolite discere, et a signis celi nolite metuere que gentes timent quia leges populorum vane sunt

Sic inquit Proprie aduersus eos loquitur qui venerantur celestia, et que in signa sunt posita annorum, temporum, mensium et dierum, ab his estimant regi humanum genus et ex causis celestium terrena moderari, Quodque ait leges sine legittima populorum vane sunt, omnem humanam sapientiam futilem esse demonstrat et nullam habere in se vtilitatem,

190

Hinc Ambrosius super 2° capite ad Colossenses ait, Quod quidem omnem incredulum latet in Cristo omnem esse sapientiam et scientiam, quia non legunt in euangeliis astrologiam, Non in apostolo geometrica, non in propheta arithmeticam, nec musicam, que idcirco despecta sunt a nostris, quia ad salutem non pertinent, sed magis mittunt in errorem, et auocant a deo, vt dum his student raciocinacionum disputationibus curam anime sue non habeant, Que enim tam vera sapientia est, nisi cognouisse quid prosit et despexisse quod obsit