Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[50 a] Quod opera aliquid valeant (contra illos qui totum fidei et illi soli tribuunt) subscriptis auctoritatibus probatur

Qui redditurus est vnicuique iuxta facta sua his quidem qui perseuerantes in benefaciendo gloriam honorem et immortalitatem querunt, vitam eternam, iis vero qui sunt contentiosi et qui veritati quidem non obtemperant, sed obtemperant iniusticie, ventura est indignatio et ira et afflictio et anxietas aduersus omnem animam hominis operantis malum

Non enim qui audiunt legem iusti sunt apud deum, sed qui legem factis exprimunt iusti habebuntur.

Nam circumcisio quidem prodest si legem seruaueris Quod si transgressor legis fueris Circumcisio tua in preputium versa est.

Cornelius centurio vt habetur in actis vidit angelum introeuntem ad se et dicentem sibi Orationes tue et eleemosyne tue ascenderunt in memoriam coram deo. Hic ergo vocari meruit operibus Si quidem orationes et eleemosyne opera sunt

Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit siue bonum siue malum,

[50 b] Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros vt non vituperetur ministerium nostrum in multa paciencia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis, in plagis in carceribus in sedicionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis, in castitate etc.

Gloria vero et pax et honor omni operanti bonum Iudeo primum et Greco

Non enim iniustus est deus vt obliuiscatur operis vestri et laboris ex charitate suscepti, quam exhibuistis erga nomen illius qui ministrastis sanctis et ministratis

[Nederste Halvdel af Siden og Blad 51-53 a ubeskrevne]

193