Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

Ep. ad Colossenses

[81 b] I.21 Et vos qui quondam eratis abalienati, et inimici mente in operibus malis, nunc tamen reconciliauit in corpore carnis sue per mortem, vt exhiberet vos sanctos et irreprehensibiles et inculpatos in conspectu suo.

Inutilis est igitur nobis reconciliatio per sanguinem crucis facta, si adhuc perseueramus in malis operibus, nec sumus irreprehensibiles, nisi per penitentiam renouetur in nobis reconciliationis gratia.

[83 a] II.16 Ne quis igitur vos iudicet in cibo aut potu, aut in parte diei festi, aut nouilunii, aut sabbatorum, que sunt vmbra rerum futurarum, corpus autem Christi.

Hec damnata Iudeorum supersticio nihil habet commune cum pio dierum et ciborum delectu apud Christianos, qui statis diebus abstinent a certis cibis et operibus nulla iusticie opinione sed solo continentie et contemplationis amore.

219

[83 b] III.5 Mortificate igitur membra vestra terrestria, stuprum, immunditiam, mollitiem, concupiscentiam malam, et auaritiam, que est simulacrorum cultus,6 ob que venire solet ira dei in filios intractabiles,7 inter quos ambulabatis quondam, cum viueretis in his.

Vt olim nihil profuit carne circumcidi, sine circumcisione cordis, ita iam in noua lege nihil prodest corpore baptisatum esse, si animus adhuc manet illotus, manet autem, quamdiu hec vitia regnant in nobis, que Paulus hic enumerat, idcirco iubet superna querere et superna curare non terrestria.

[84 a] III.11 vbi non est Grecus et Iudeus, circumcisio et preputium, barbarus, Scytha, seruus, liber, sed omnia in omnibus Christus.

Paulus indicat hoc loco vt prius indicarat ad Galatas iij. in euangelica professione nulla esse nationum discrimina, quando Christus ex omnibus orbis populis vnum euangelium voluit esse.

[84 b] III. 23 Et quicquid feceritis, ex animo facite tanquam domino, et non hominibus, scientes quod a domino recipietis mercedem hereditatis, nam domino Christo seruitis.

Excludit hoc loco bonis operibus inanem gloriam, omnium virtutum pestem, quando vult vt omnia facientes studeamus non hominibus, sed in simplicitate cordis soli deo piacere, Nam hoc est bonum opus ex animo facere.

[85 a] IV.12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est seruus Christi, semper anxie laborans pro vobis in precationibus, vt stetis perfecti et completi in omni voluntate dei.

Cum legimus precationes fieri pro Colossensibus, vt stent perfecti et completi in voluntate dei, Palam intelligimus esse incrementa et augmenta meritorum et gratiarum, que contingunt fidutia et studio bonorum operum.

220