Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[93 a] Ep. I ad Timotheum

I.9 sciens illud, quod iusto lex non sit posita, sed iniustis et inobsequentibus, impijs et peccatoribus, irreuerentibus et profanis, patricidis, et matricidis, homicidis, scortatoribus, masculorum concubitoribus, plagiarijs, mendacibus, periuris, et si quid aliud est, quod sane doctrine aduersetur...

Qui adhuc seruiunt huiusmodi crassis viciis quamuis olim baptizati, omnibusque sacris Christiane religionis iniciati fuerint, adhuc sunt sub legis obligatione, 223quando fides ad salutem nullis prodest, nisi seruantibus innocentiam vite, et perseuerantibus in studio pietatis.

[94 a] II.1 Adhortor igitur, vt ante omnia fiant deprecationes, obsecrationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,2 pro regibus et omnibus in eminentia constitutis,

Cum ex multis locis epistolarum Pauli deprehenditur quanta sit efficatia obsecrationum, tum precipue ex hoc loco, quo tam diligenter hortatur ad easdem vt ante omnia velit fieri deprecationes &c. etiam pro ethnicis principibus, nedum fidelibus.

II.8 Uolo igitur orare viros in omni loco, sustollentes puras manus absque ira et deceptione.

Indicat non omnes orationes esse gratas deo et apud deum efficaces, Nam qui manus habent sanguine, rapina et iniquitate plenas frustra orant, et qui cor habent odio ira, ac malis cupiditatibus obsessum, etiam sine fructu orant,

II. 12 Ceterum mulieri [94 b] docere non permitto, neque authoritatem vsurpare in viros, sed esse in silentio

Si mulieri Paulus non permittit authoritatem docendi, nec vt alibi dicit potestatem loquendi in cetu virorum, multo minus permitteret eidem officium cantillandi in templis, ac vocibus et mobili gutture lasciuiendi,

III.1 Indubitatus sermo. Si quis episcopi munus appetit honestum opus desiderat.2 Oportet igitur episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris maritum, vigilantem, sobrium, modestum &c.

Non hoc vult Paulus, vt oporteat episcopum esse maritum, sed hoc sentit vt si non contingat episcopus celebs (si tamen ceteris dotibus sit preditus) tunc is eligatur, qui vnicam tantum habuerat vxorem, primum enim coniugium videtur soboli propagande datum, secundum vero vix caret suspicione incontinentie

224

[95 a] III.15 vt noris quomodo oporteat in domo dei versari, que est ecclesia dei viuentis, columna et stabilimentum veritatis

Ex hac Pauli doctrina palam fit, illos non vt dignum est, versari in domo dei, qui neglecta honestate vite, imo contempta omni disciplina, etiam rident doctrinam morum,

[95 b] IV.3 prohibentium contrahere matrimonium, iubentium abstinere a cibis, quos deus creauit ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoueruntveritatem, quod quicquid creauit deus, bonum sit, et nihil reiiciendum si cum gratiarum actione sumatur.

De errore Encratitarum et Phrigianorum postea exorto, hic loquitur, qui nuptias et cibos damnabant, pietatis pretextu, tanquam res per se malas, Errant igitur qui hanc predictionem in celibatum sacerdotum torquent, atque in ieiunia Christianorum, quando illi nullo errore abstinent vel a cibis vel a nuptiis,

IV.8 Nam corporalis exercitatio paululum habet vtilitatis at pietas ad omnia Vtilis est, vt que promissiones habeat vite presentis ac future.

Vt si aliquis ieiunat, vigilat, orat, interini alienus a charitate, misericordia, et puritate ac pietate mentis, plenus auaritia, furore, odio, impatientia. Corporalia enim sine spiritualibus bonis parum habent vtilitatis

IV.14 Ne neglexeris [96 a] quod in te est donum, quod datum est tibi per prophetiam cum impositione manuum, authoritate sacerdotij

Hij qui summam habent diuinorum potestatem nimirum episcopi fundentes sacra precamina, ac diuinam implorantes opem super perficiendos cum impositione manuum, prophetie et scientie donum administrabant.

[96 b] V.17 Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime hi, qui laborant in sermone et doctrina.

Honorem hoc loco et aliis aliquot locis Paulus vsurpat pro subsidio, quod debetur iis, qui successerunt in vices apostolorum ac discipulorum Christi, ne suspicemur illum loqui de honore reuerentie tantum.

225

[97 a] VI.3 Si quis diuersam sequitur doctrinam et non accedit sanis sermonibus domini nostri Jesu Christi, et ei que secundum pietatem est sane doctrine,4 is inflatus est nihil sciens, sed insaniens circa questiones ac disputationum pugnas, ex quibus nascitur inuidia etc.

Ostendit Christi doctrinam que secundum pietatem est, esse tam simplicem, vt qui questionibus inutilibus illam studio obscurant, inflati sint, nihil scientes, sed magis insanientes, vult enim scriptura magis operibus prestari, quam verbosis questiobus disputari,

[97 b] VI.9 Ceterum qui volunt ditescere, incidunt in tentationem et laqueum, et cupiditates multas stultas, ac noxias, que demergunt homines in exitium et interitum.

Hec est auarorum lectio, qui nunquam satiant[u]r huius seculi bonis, qui per phas et nephas aliena rapiunt si possunt, affectant si non possunt, qui copulant agrum agro tanquam soli terram possessuri, qui thesaurizant et ignorant cui congregant illa,

[98 a] VI.17 His qui diuites sunt in presenti seculo precipe, ne elato sint animo, neque spem ponant in diuitiis incertis, sed in deo viuente, qui prebet nobis omnia affatim ad fruendum,18 vt bene faciant, vt diuites sint operibus bonis etc.

Qui facultatibus, fundis, agris, vineis, castris et domibus diuites sunt, laruas tantum habent diuitiarum, qui vero bonis operibus ditescere student, ij demum veras diuitias (que nunquam veterascunt) possidebunt