Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[26 a] Ep. I ad Corinthios

I.1 Paulus vocatus apostolus Jesu Christi, per voluntatem dei.

Vocatus non est hoc in loco participium dictus aut nominatus, sed nomen absolutum, veluti dicas, apostolus est vocaticius siue vocatione hoc est electione, quo nomine significat se non aliquo ambitionis studio, vsurpasse aut inuasisse hanc dignitatem, sed ad illam a deo esse vocatum.

I.3 Grana vobis et pax a deo patre nostro, et domino Jesu Christo.

Gratia tuebitur innocentiam, hanc comitatur concordia et pax. Gratia nos a peccatis assertos conciliat nos deo. Pax vero conciliat nos hominibus.

I.10 O[b]secro autem vos fratres per nomen domini nostri Jesu Christi, vt idem loquamini omnes, et non sint inter vos dissidia, sed sitis integrum corpus, eadem mente, et eadem sententia.

Vbicunque simplici mente non idem creditur, vbicunque fideliter loquendo et operando non idem sentitur, ibi non est integrum corpus, hoc est perfectum, sed mutilum et mancum, quales sunt schismaticorum ecclesie.

260

[26 b] I.12 Dico autem illud, quod vnusquisque vestrum dicit Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego vero Cephe, ego vero Christi.13 Num diuisus est Christus?

Litigabant inter sese, quia credebant baptismum aliquid virtutis accipere ex merito ac dignitate baptizantium ministrorum, atque ideo quisquesibi placebat ex opinione vel dignitate sui apostoli. Errabant igitur nescientes baptismi efficatiam esse, non ab humana aliqua virtute sed a Christi merito.

I.18 Nam sermo crucis, ijs quidem qui pereunt, stultitia est, at nobis qui salutem consequimur, potentia dei est.

Vt apostoli noua quadam ratione erant potentes ac diuites, nobiles ac inclyti, ita nouo quodam modo erant tum eruditi tum eloquentes, simpliciter et inaffectate loquuti sunt, sed tamen cordate et prudenter.

I.20 Vbi sapiens? vbi scriba? vbi disputator seculi huius? Nonne infatuauit deus sapientiam mundi huius?

Ac si dicat, Nonne videmus innouari mundum? Nonne videmus homines pristine religioni, pristine philosophie diffisos Christi crucem amplecti? Nonne tam intelligunt impium esse, quod antea pietas habebatur et stultissimum esse quod prius sapiens videbatur?

I. 23 Nos autem predicamus [27 a] Christum crucifixum, Judeis quidem offendiculum, Grecis vero stultitiam.

Judei offenduntur admirantes Jone prodigium, Christi vero facta Jona tanto maioris calumniantur. Grecis vero (qui rationibus vestigant omnia) stultum videtur virginem celitus concepisse fetum, sub homine latuisse deum, morte vitam esse restitutam, reuixisse qui semel esset mortuus.

261

I.26 non multi potentes, non multi claro genere nati, veruni que stulta erant secundum mundum, delegit deus

Per humiles orta est euangelij gloria, per humiles dilatatur, vt versis rerum vicibus, humilitas expugnet altitudinem, simplicitas coarguat humanam astutiam.

I.30 in Jesu Christo, qui factus fuit nobis sapientia a dea, iustitiaque et sanctificatio, et redemptio31 Vt quemadmpdum scriptum est. Qui gloriatur in domino glorietur.

Qui factus fuit nobis etc. sapientia, ne nobis opus esset, philosophia, Justitia id est innocentia, vt nihil iam sit quod mosaice legis opem desideramus, per hunc accessit vite sanctimonia, ne quis hanc suis adscribat meritis, per hunc etiam contigit redemptio, hoc est libertas, vt eius sanguine redempti sumus, a vitiorum tyrannide. Breuiter, felicitatis summam vni Christo debemus, et autori patri.

[27 b] II.4 et sermo meus et predicatio mea non erat in persuasoriis humane sapientie verbis, sed in ostensione spiritus ac potentie,5 vt fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in potentia dei.

Et sermo meus etc. ac si dicat Qualis erat vite habitus, talis erat etiam oratio, et sermo meus nullis rhetorum ornamentis instructus, aut philosophorum argumentis picturatus, qui declararet, quantum ipse pollerem vel eloquentia vel eruditione, sed tamen efficax fuit ad transfigurandos vos.

II.7 loquimur sapientiam dei in mysterio,8 ... quam nemo principum seculi huius cognouit.

Quoniam hec sapientia simplicibus et puris animis delectatur et ob id nemo principum huius cui eam est assequutus Nec Pilatus nec Annas aut Caiphas nec Pharisei, nec ipsi demones,

262

II.11 Quis enim hominum nouit ea que sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in eo?

Ac si dicat faciem hominis cuiuis promptum est cernere. Ceterum quid lateat in intimis animi recessibus, nemo mortalium perspicit, nisi spiritus hominis qui est in eo.

[28 a] II.14 Animalis autem homo non accipit ea que sunt spiritus dei, stulticia siquidem illi sunt, nec potest cognoscere quod spiritualiter diiudicantur.15 At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur.

Nam humana que sunt, humano more traduntur, que celestia et spiritualia, nouo modo tradenda erant, nec id sane quibuslibet, sed iis dumtaxat qui hausto Christi spiritu, iam habiles sunt spirituali doctrine quippe spirituales et ipsi, auditor enim spiritualis doctrine spirituali congruit.

III.1 Et ego fratres, non potui loqui vobis, vt spiritualibus, sed loquendum fuit vt carnalibus, vt infantibus in Christo.

Fidei philosophia, edam suam habet etatem, nam habet rudimenta, habet profectus habet fastigium, ideo apostolus non poterat illis ab initio loqui tanquam spiritualibus, hoc est iam perfectis et plene adultis in Christo Jesu.

III.4 Etenim cum dicat aliquis. Ego quidem sum Pauli, alter vero, ego Apollo, nonne carnales estis?

Nam huiusmodi titulis inter se decertant humane philosophie discipuli. Ego sum Aristotelicus, Ego Platonicus, Ego Stoicus, Ego Epicureus, Discipuli vero Christi vno Christo autore gloriantur.

[28 b] III.8 Vnusquisque tamen suam mercedem accipiet iuxta suum laborem.

Meritorum ac premiorum ratio in hoc consistit, vt quisque gnauiter fideliter, ac hilariter prestet officium. Nam qui ex necessitate aut ex tristitia, aut etiam negligenter prestat officium et laborem, aut ludit operam, aut mercedem se dignam referet.

263

III. 10 Vt sapiens architectus fundamentum posui, alius autem super illud edificat. Porro quisque videat quomodo superstruat.ll Nam fundamentum aliud nemo potest ponere, preter hoc quod positum est, quod est Jesus Christus.

Simplicissimus sensus est optimus, si accipiamus de doctrina apostolorum Paulo succedentium. Ille bonum posuit fundamentum (Videant (inquit) ceteri quid superstruant) Si digna Christo durabit opus etiam in luce conspectum. Sin Judaismum adiunxerint, fallent quidem ad tempus, ceterum patefiet iliorum impostura, simul atque vero iuditio perpendi ceperit, est tamen spes salutis, quamdiu manserit fundamentum Christus.

III.17 Nam templum dei sanctum est, quod estis vos.

Huius templi sanctimonia seruatur, innocentia et moribus Christo dignis, prophanatur vero, et conspurcatur ambitione, libidine, dissidio et his similibus affectibus et morbis.

[29 a] III.21 Itaque ne quis glorietur in hominibus.22 Omnia nanque vestra sunt, siue Paulus, siue Apollo etc., vos autem Christi, Christus vero dei.

Quando salutis nostre negotium totum sit diuinum, non est quod homines sibi quicquam hinc vindicent, nec est cur vllam glorie portionem homini velut autori tribuant, cum tota debeatur deo.

IV.1 Sic nos estimet homo, vt ministros Christi, et dispensatores mysteriorum dei.

Apostoli et predicatores non sunt autores gratie quam administrant sed ministri tantum ac dispensatores aliene rei. Igitur qui pro diuinis humana docent, qui vestra obedientia ad fastum ac questum abutuntur, qui sub euangelij pretextu rem suam agunt, qui sub vmbra glorie Christi, tyrannidem affectant, male fidei dispensatores sunt.

264

IV.6 Hec autem fratres per figuram transtuli [29 b] in meipsum, et in Apollo, propter vos, vt in nobis disceretis, ne quis supra id quod scriptum est, de se sentiat, vt ne, hic illius, ille huius nomine inflemini, alius aduersus alium.

Neque Paulus neque Apollo erant factionum occasio, et ideo docendi gratia de aliis loquens, semetipsum pro exemplo posuit, ne aperta malorum ministrorum mentio nimium offenderet.

IV.9 quoniam spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes per Christum, nos imbecilles, vos autem validi, vos clari, nos contempti.

Quia tanquam malefici bestiis obiecti, in omne pretorium pertracti, multis carceribus inclusi, in omni foro ludibriis affecti, adeo vt spectaculum fuerimus non solum huic mundoqui Christum damnat, non solum hominibus qui terrena sapiunt, sed etiam ipsis demonibus qui nostris malis oblectantur. Breuiter, preter laborem et molestiam nihil ad nos rediit. Totus fructus penes vos est, si tamen fructus dici meretur, quo vos euasistis non meliores sed deteriores, in nullo habentes apostolice vite formam.

[30 a] IV.15 Nam etiamsi innumeros pedagogos habeatis in Christo, non multos tamen habetis patres.

Pedagogus pro tempore seuitiam exercet in etatem innocentem, ac vel questus vel metus causa facit officium si tamen facit. At pater ob insitam penitus a natura pietatem, vel suo malo filiorum commodis consulit. Optat igitur Paulus Corinthios esse sibi similes tanquam patri, non autem pseudapostolis, in quibus nihil est imitatione dignum.

265

IV.20 Non enim in sermone regnum est dei, sed in virtute.

Non enim in magnificis dictis aut verbis sita est euangelij vis, que cuiuis in promptu sunt, sed in vi ac virtute celesti, que tolerantia malorum, que concordia, que totius vite innocentia, que miraculis etiam et charitatis officiis declaratur.

V.2 Et vos inflati estis, ac non potius luxistis, vt tolleretur de medio vestrum qui facinus hoc perpetrasset.

Cur flagitiosi sunt tollendi, hoc est eiiciendi e consortio Christianorum Primum ne fauere videamur turpibus admissis Deinde ne pestis exitialis latius serpendo alios inficiat. Postremo vt autor sceleris, veluti omnium iuditio condemnatus, pudore tactus resipiscat.

V.4 in nomine domini nostri [30 b] Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, vna cum potestate domini nostri Jesu Christi, tradatur satane ad interitum carnis, quo spiritus saluus sit in die domini Jesu.

Quando hic de excommunicatione loquitur, intelligimus excommunicandi rationem ex tribus potissimum constare, ex decreto presidentis, ex consensu multitudinis hoc est, potioris et sanioris partis, atque ex autoritate Christi, cuius gloria in ferenda excommunicatione, vnice spectanda est.

V.7 Expurgate itaque vetus fermentum, vt sitis noua conspersio, sicut estis infermentati. Nam et pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus.

Nam huiusmodi amat deus, qui carent peccati fermento, quod olim typis mysticis adumbratum est. Egyptus enim peccati regnum significat. Filij Israel Egyptum egressi, vescebantur azimis pascha celebrantes, nos vero liberati a peccatorum tyrannide habemus verum pascha Christum, cuius innocentiam ac simplicitatem debemus exprimere.

266

V.11 Si quis cum frater appelletur, fuerit scortator, auarus, aut simulacrorum cultor, aut conuitiator, aut ebriosus, aut rapax, cum eiusmodi ne cibum quidem capiatis.12 Quid enim ad me attinet etiam de his qui foris sunt iudicare?

Cum precipit apostolus flagitiosos esse vitandos, non de omnibus sentit flagitiosis, sed tantum de Christianis, qui nobiscum commune fraternitatis nomen sortiuntur, quibus excommunicatio medicinalis est, quando pudore tacti ob separationem, tandem resipiscunt.

[31 a] VI.1 Sustinet aliquis vestrum, negotium habens cum altero iudicari sub iniustis, et non magis sub sanctis?

Paulus miratur aliquem esse Christianum qui possit animum inducere, vt apud ethnicos iudices, pro re pecuniaria contendat, quia iudicat hoc vehementer pudendum.

VI.6 Sed frater cum fratre litigat, idque sub infidelibus? Itaque iam quidem omnino delietum in vobis est, quod lites habetis inter vos inuicem Cur non potius iniuriam patimini?7 cur non potius damnum accipitis?8 imo vos iniuriam facitis, et damno afficitis, idque fratres?

Non enim satis est nos baptismo ablutos esse, neque sufficit nos Christo esse insitos, nisi tota vita Christi doctrine respondeat, qua iubemur etiam pallium reddere, tollenti tunicam. Siquidem auaritia et pecunie studio nihil execrabilius.

[31 b] VI.12 Omnia mihi licent, at non omnia conducunt.

Quasi dicat. In his que sunt necessitatis nature, mihi licita sunt omnia. Nullus enim me vetat vti eodem iure, quo ceteri apostoli vtuntur, sed fortasse non semper expedit vobis.

VI.16 An nescitis quod qui adglutinatur scorto, vnum corpus est? Redigentur enim (inquit) duo in carnem vnam.17 At qui adglutinatur domino, vnus spiritus est.

Corpus non est ita necessitate nature spurce libidini dicatum quemadmodum esca ventri, aut venter escis. Imo corpus nostrum domino Jesu consacratum est et ille vicissim nobis adglutinatus est, hec adglutinatio 267 temporaria non est. Mors soluit vescendi necessitatem, at non dirimit coniunctionem cum Christo.

[32 a] VII.1 Bonum est homini, vxorem non attingere.2 Attamen propter stupra vitanda suam quisque vxorem habeat, et suum queque virum habeat.

Videtur Paulus aliquid optare quod exigere non audet, propter infirmitatem carnis ne quod optimum est affectantes, per occasionem in deteriora prolaberentur.

VII.9 Nam satius est matrimonium contrahere quam vri.

Vri enim secundum Ambrosium est cum voluntas calori carnis consentit. Vri igitur est, pati flammas carnis non quascunque, sed eas que citra immundiciam vinci non possunt. Et sunt qui hunc locum intelligi volunt de igne gehenne, quem sentient qui extra connubium non continent.

[32 b] VII.13 mulier que habet maritum infidelem, et is assentitur vt habitet cum ea, ne dimittat illum.17 Sanctificatus est enim maritus incredulus per vxorem,

Siquidem vxor baptizata, rem habens cum viro nondum baptizato, non admiscetur ethnico sed obsequitur marito nec amat impium sed tolerat futurum pium.

VII.19 Circumcisio nihil est, et preputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei

Hec intelliguntur non de toto Judaismo, nec de vniuersa gentilitate, in qua erant multa mala, sicut in Judaismo erant multa bona, sed de genere rerum indifferentium.

[33 a] VII.22 Etenim qui in domino vocatus est seruus, libertus domini est. Similiter et qui liber vocatus fuit, seruus est Christi...24 Vnusquisque in eo, in quo vocatus fuit fratres maneat apud deum25 De virginibus autem preceptum domini non habeo, consilium tamen do...27 Alligatus es vxori? ne quere diuortium. Solutus es ab vxore? ne queras vxorem.

Nam que de seruitute ac libertate dieta sunt, quodammodo locum habent in matrimonio ac celibatu. Matrimonio enim implicitus, quodammodo seruus 268 est. At qui celebs viuit huic liberius viuendi potestas est.

VII.28 Ego vero vobis parco.

Ego vero vobis parco, idest Fortiores continendi rationes non profero, cum sitis incapaces et infirmi, celibatus felicior est, matrimonium vero quibusdam magis tutum.

VII.34 Innupta curat ea que sunt domini, [33 b] [vt] sit sancta cum corpore tum spiritu. Contra, que nupta est curat ea que sunt mundi, quomodo placitura sit viro.

Perinde quasi de vxore dicat Vxor quoniam sui iuris tota non est, non potest tota vacare Christo, sed in diuersas curas dissecta, dimidiata seruit Christo, dimidiata matrimonio.

35Hoc autem ad id, quod vobis conducibile est dico, non vti laqueum vobis iniiciam, sed vt quod honestum ac decorum est sequamini,

Hoc autem ad id etc. veluti dicat. Totus autem hic sermo meus, quo celibatum effero, ne quis aliorsum vertat huc tendit, non quo vobis libertatem adimam contrahendi matrimonii, aut necessitate adigam in aliquod vite genus, quod cuiusquam animo non sedeat, sed amico consilio, vestris consulo commodis, vt cum sciatis vtriusque ius esse vobis, ad id potius vergatis, quod preter decus honesti, libertatis quoque commodum habet adiunctum, per quam celibi licet perpetuo studio seruire Christo.

269

VII.38 Itaque qui elocat nuptum, bene facit. Attamen qui non elocat nuptum, melius facit.

Quamuis enim matrimonium cum seruitutis et sollicitudinis incommodis coniunctum dicimus, tamen cum peccato non est coniunctum Legittima res est et honesta (sed inter personas legittimas) quibusdam etiam necessaria.

VIII.1 Scientia inflat, charitas vero edificat.

Perfecta cognitio quibusdam addit tumorem ac supercilium, etiam vsque ad aliene infirmitatis contemptum. Sicut ergo caro non prodest quicquam sine spiritu, ita scientia sine charitate nihil prodest, sed magis obest.

VIII.2 Quod si quis sibi videtur ali- [34 a] quid scire, nondum quicquam nouit, quemadmodum oporteat scire.3 At si quis diligit deum, hic cognitus est ab illo.

Quisquis apud deum sapiens est, is vere sapit. Etenim qui sibi placet, sueque studet glorie, neglecto fratris periculo, huius scientiam non approbat deus.

VIII.4 De esu igitur ecorum que simulacris immolantur, scimus quod nullum est simulacrum in mundo, et quod nullus sit deus alius, nisi vnus.

Quamuis simulachra adorentur ab ethnicis, tanquam illis aliquid numinis inesset, reuera tamen nihil aliud sunt, quam lignum aut saxum, neque plus habent diuinitatis, quam quiuis truncus indolatus aut rude saxum.

VIII.7 Nonnulli vero cum conscientia simulacri vsque ad hoc tempus tanquam simulacris immolatum edunt, et conscientia illorum infirma cum sit, polluitur.

Non in omnibus est scientia idest cognitio illa diuina, qua intelligunt verum discrimen inter creatorem et creaturam ad verum et iustum creaturarum vsum Nam si in omnibus esset scientia iam nullus offenderetur.

270

VIII.8 Atqui esca nos non commendat deo, neque si comedamus, aliquid nobis superest, neque si non comedamus, quicquam nobis deest.

Tacita obiectio firmorum sapientium ac si dicant Siue vescaris iis que sunt immolata simulachris nihilo fueris sanctior, siue non vescaris nihilo fueris impurior.

VIII.9 Sed videte, ne quo modo facultas illa vestra offendiculo sit iis qui infirmi sunt.

Non hoc dicit Paulus quod probet alicuius infirmi vel superstitionem vel suspitionem, quia infirmitas non est collaudanda aut alenda, sed vt ostendat esse Christiane charitatis ad tempus alicubi ferre aliorum infirmitatem.

[34 b] VIII.12 Sic autem peccantes in fratres, et vulnerantes illorum conscientiam infirmam, in Christum peccatis.

Quia qui scandalisat infirmum fratrem paruipendit pretium sanguinis Christi eiusque preceptis repugnat. Siquidem ille dixit Videte ne contemnatis vnum ex his pusillis, qui in me credunt.

IX.4 An non habemus potestatem edendi ac bibendi?

Non semper spectandum quid liceat, sed quid expediat. Neque protinus sequendum quod potest defendi, sed hoc faciendum quod suaserit Christiana charitas.

[35 a] IX.10 Propter nos enim hoc scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat arare, et qui triturat sub spe, spei sue particeps esse debeat.11 Si nos vobis spiritualia seminauimus, magnum est, si nos vestra carnalia messuerimus?

Et tamen simplici victu contentus debet esse is etiam qui in euangelico negotio fidelem nauat operam. Absit enim vt quisquam ex ea re coaceruat diuitias, que docet diuitias contemptum. Debet enim qui exercet trituram in area domini, preter spem eterni premij, presentis mercedis solatio laborem lenire.

271

IX.15 Nam bonum est mihi mori potius, quam vt gloriationem meam aliquis inanem reddat.

Non enim gloriatur apostolus coram deo, sed gloriatur propter autoritatem euangelij coram mundo, significans nec doctrinam suam nec conuersationem suam posse reprehendi.

IX.19 Etenim cum liber sim [35 b] ab omnibus, omnibus meipsum seruum feci, quo plures lucrifaciam,

Ac si dicat. Quemadmodum in quibusdam rebus licitis non sum vsus meo iure, ita in aliis non debitis me subieci, velut adstrictus ad ea, ad que non eram obligatus.

IX.24 omnes quidem currunt, sed vnus accipit premium. Sic currite vt comprehendatis.

Sic currite vt comprehendatis, hoc est Non sit igitur vobis satis vtcunque vestro fungi offitio ac penam effugere, pro viribus ad summa enitendum est, atque ita currendum in euangelice stadio vt laudem non apud homines sed apud deum assequamini, cui nemo probatur, nisi qui valde promouerit.

[36 a] X.4 Petra vero fuit Christus.

Quando Christus semper fuit est atque erit vt alibi scribit apostolus, idem est Christus qui hoc prestitit palam et vere in nouo testamento, quod olim preludebat in figuris veteris testamenti.

X.12 Proinde qui sibi videtur stare, videat ne cadat. Ac si dicat. Nemo sua firmitate fretus contemnat infirmos, aut solo baptismo fretus sibi salutem promittat, nisi vitam adiungat baptismo dignam. Quia huic maxime cauendum ne cadat. Tutissimum autem semper ad meliora progredi, nec vlli gradui fidere.

272

[36 b] X.14 Quapropter dilecti mei fugite ab simulacrorum cultu.

Fugite a cultu simulacrorum, idest, modis omnibus resilite a cultu idolorum quia quisquis cum illis vescitur, vt maxime firmus sit animo, tamen spetiem de se prebet, quasi consentientis illorum superstitioni.

X.23 Omnia mihi licent, sed non omnia edificant.24 Nemo quod suum est querat, sed quisque quod alterius est.

Magis perpendendum est quid fratri expediat quam quid nobis liceat. Nam quod ad cibos attinet, omnes cibi sunt nobis liciti si vrgeat necessitas, sed non quiduis expedit proximo, cuius gratia nonnunquam et a licitis temperandum est.

[37 a] X.32 Tales estote, vt nullum prebeatis offendiculum, neque Judeis, neque Grecis, neque ecclesie dei,33 quemadmodum ego per omnia omnibus placeo, non querens meam ipsius vtilitatem, sed multorum, vt salui fiant.

Ac si dicat. Hec omnia faciatis meo exemplo, qui me per omnia omnibus accommodo, vescens non vescens, accipiens non accipiens, Judaissans non Judaissans, non ad meamipsius vtilitatem hec omnia temperans, sed ad vtilitatem multorum, quos meo venor obsequio non vt prede sint mihi, sed vt ad salutem alliciantur.

[37 b] XI.4 Omnis vir orans, aut prophetans, quicquam habens in capite, probro afficit caput suum. Omnis vero mulier, orans aut prophetans non velato capite, dehonestat caput suum.

In Christi nanque gloriam, equum est viro nudare caput, non solum amoto pileo, Verumetiam derasa coma. Siquidem et coma verius est operimentum corporis quam pars.

XI.6 Quod si fedum est mulieri tonderi aut radi, veletur.7 Vir quidem non debet velare caput, cum is imago sit et gloria dei.

Honoratur Christus si vir aperto et nudato capite illi seruiat illiusque gloriam predicet, honoratur vir, si vxor pudore, silentio, cultuque verecundo, modestiam simul et obedientiam pre se ferat.

273

[38 a] XI.19 Oportet enim et sectas in vobis esse, quo qui probati sunt, manifesti fiant inter vos.

Quia ex hac re mala hoc quoque boni capitur quod hinc magis illucescit, qui vere probi sint, dum ii (ceteris indecore tumultuantibus et ingurgitantibus sese) agitant sacra conuiuia modeste sobrieque iuxta apostolorum prescriptum ac veterem ecclesie ritum.

XI.23 dominus Jesus in ea nocte qua traditus est, accepit panem,24 et postquam gratias egisset, fregit, ac dixit. Accipite, edite Hoc meum est corpus, etc.

Erubescant impij sacramentarij, qui contra hanc tam manifestam apostoli sententiam, qui contra tot seculorum conciliorum et sanctorum patrum firmam fidem et luculentam interpretationem audent impudentissime ac perditissime negare veritatem corporis Christi in eucharistia.

XI.26 Quotiescunque enim comederitis panem hunc, et de poculo hoc biberitis, mortem domini annuntiatis, donec venerit.

Annuntiare mortem domini, est pro morte domini gratias agere, quod nemo potest nisi qui sentit quam sit res molesta peccati sarcina.

XI.27 Itaque quisquis ederit panem [38 b] hunc, aut biberit de poculo domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini.

Indigne manducant, in quorum carne viuit et regnat peccatum, et quos sui peccati vere non penitet. Nam ii corpus Christi ludibrio habent. Indigne accedunt, qui se dignos fieri putant, humana tantum preparatione. Insuper indigne accedunt qui non credunt sibi peccata remitti, quia illi non recordantur mortis Christi.

XII.1 Porro de spiritualibus fratres, nolo vos ignorare.2 Scitis quod gentes fuistis, et ad simulacra muta vtcunque ducebamini sequentes.

Ac si dicat. Superest vt quemadmodum olim impiam 274 religionem moribus ac ritibus impiis equiparastis, ita nunc vere sancteque religioni piis moribus respondeatis, vt quicquid inter vos geritur sic geratur vt appareat afflatu diuini spiritus geri.

[39 a] XII.11 sed omnia hec efficit vnus ille et idem spiritus, diuidens peculiariter vnicuique sicuti vult.

Ac si dicat. Nihil est quod hic sibi quisquam vel placeat, cum sint aliena que habet ac dispensat, vel displiceat quando distributio pendet ab arbitrio spiritussancti.

XII.14 Etenim corpus non est vnum membrum sed multa.

Mysticum corpus quod est ecclesia, constat ex capite Christo et membris, hoc est, vniuersis fidelibus Christo credentibus, et per charitatem Christo adherentibus.

[39 b] XII.21 At non potest oculus dicere manui, non est mihi opus te, aut rursum caput pedibus, non est mihi opus vobis.

Quod in membris naturalibus est compertum, idem in membris spiritualibus (que ecclesiam constituunt) sentiendum est, vt quemadmodum excellentiora membra indigent officio crassiorum membrorum, ita superiores opus habent ministeriis subditorum ac inferiorum.

XII.28 Et alios quidem posuit deus in ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores, deinde potestates, deinde dona sanationum, subsidia, gubernationes, genera linguarum.

Hic palam aperit apostolus rationem membrorum mystici corporis, esse pro diuersitate donorum et varietate gratiarum, aliam et aliam officiorum et ministrationum functionem.

[40 a] XIII.4 Charitas patiens est, benigna est, charitas non inuidet, charitas non est procax, non inflatur,5 non est fastidiosa, non querit que sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,6 non gaudet de iniustitia, sed congaudet veritati,7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Ac si dicat. Hec est vnica virtus nimirum charitas, que sola commonstrat quatenus virtutibus sit 275 vtendum, quas frustra tenemus, si nesciamus vti. Ceteras dotes viciat ambitio, viciat liuor, viciat dissidium, a quibus omnibus procul abest charitas. Nec aliud vocat charitatem quam studium dilectionis dei et proximi.

[40 b] XIII.12 Cernimus enim nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem,

Hinc ait beatus Dionysius. Impossibile est aliter nobis lucere diuinum radium, nisi circumuelatum variis velaminibus sensibilium rerum.

XIV.1 Sectemini charitatem, emulemini spiritualia, magis tamen vt prophetetis.2 Nam qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed deo, nullus enim audit, spiritu vero loquitur mysteria.3 Ceterum qui prophetat, hominibus loquitur edificationem, et exhortationem, et consolationem.

Veluti dicat Paulus. Que tam magnifica predicamus de charitate, non eo tendunt, quod relique dotes negligende sint aut fastidiende, sed ita sectemini charitatem, vt nihilo secius interini probetis ac suspiciatis genera linguarum, sed his magis prophetiam, quando maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis.

XIV.6 Nunc autem fratres, si veniam ad vos linguis loquens, quid vobis prodero? nisi vobis loquar aut per reuelationem, aut per scien- [41 a] tiam, aut per prophetiam, aut per doctrinam.

Huc tendunt exempla per Paulum adducta, vt intelligamus inutilem esse linguarum peritiam, si non adfuerit interpres prophetie dono preditus, qui ad edificationem ecclesie reuelat ea, que sub linguarum inuolucro latent.

XIV.15 Orabo spiritu, sed orabo et mente. Canam spiritu, sed canam et mente.

Orabo spiritu, idest, orabo non solum voce cum res postulat sed etiam animo ac mente. Canam laudes dei organis vocis, sed etiam cogitatione animi.

276

[41 b] XIV.20 Fratres ne sitis pueri sensibus, sed malitia pueri sitis, sensibus vero perfecti sitis.

Ac si dicat. Sunt dotes que congruunt primum iniciatis Christo, sunt que decent iam prouectiores. Neque enim iam vobis satis est si nemini nocueritis, enitendum est vt iam adulti et prodesse valeatis omnibus.

XIV.27 Siue lingua quis loquitur, fiat per binos aut ad summum ternos idque vicissim et vnus interpretetur.

Idcirco debet adesse interpres vt qui loquuti sunt non videantur sibi solis loquuti sed etiam aliis ad vtilitatem, nimirum accedente interpretatione.

[42 a] XIV.34 Mulieres vestre in ecclesiis sileant, nec enim permissum est illis vt loquantur, sed vt subdite sint quemadmodum et lex dicit. Quod si quid discere volunt, domi suos viros interrogent.

Paulus vetuit ne mulieres in ecclesiis loquantur, quando decet illas esse in silentio vt alibi dicit apostolus, sed nunc illis passim permittitur quod maius est, nimirum in ecclesiis cantillare, ac modulatis vocibus lasciuire. Nam si turpe est mulieribus in cetum loqui, parum erit decorum si inter viros et cum viris, vocibus iubilando et cantillando certent.

XIV.39 Proinde fratres, ad id enitamini vt prophetetis, et loqui linguis ne vetueritis. Et linguis loqui ne vetueritis. Si hoc Pauli preceptum seruant ii qui etiam contendunt vnicam latinam linguam (nedum plures) e templis Christianorum arcendam, eruditorum et sapientum est iudicium, vt ecclesia semper habuit latinam linguam, ita semper ecclesia prophetas latine lingue interpretes, si quando opus esset interpretatione.

[42 b] XV.3 ... quod Christus mortuus fuerit pro peccatis nostris, secundum scripturas,

Nam scripture dicunt, vt tanquam ouis ad occisionem duceretur, vt suo liuore nostris 277 malis mederetur vt de ligno crucis regnaret, ac diaboli tyrannidem frangeret.

XV.9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum idoneus vt dicar apostolus, propterea quod persecutus sum ecclesiam dei,10 sed gratia dei sum id quod sum. Et gratia eius que Perfecta est in me, non fuit inanis, sed copiosius quam illi omnes laboraui,

Tametsi Paulus erat postremus ordine temporum, tamen functione muneris euangelici non gessit se in postremis sed plus laboris exhausit quam quisquam alius apostolorum nequis hoc nomine Paulo minus authoritatis tribuat, quod vltimus sit apostolorum.

[43 a] XV.17 Quod si Christus non resurrexit, inanis videlicet est predicatio nostra, inanis autem est et fides vestra.

Si Christus non resurrexit, superuacanea est fides vestra qua credidistis vos per fidutiam in illum factos immunes a peccatis, nec baptismo quicquam actum est quo mystice per Christum interini reuiuiscimus.

XV.21 Postquam enim per hominem mors, etiam per hominem resurrectio mortuorum.22 Quemadmodum enim per Adam omnes moriuntur, ita et per Christum omnes viuificabuntur.

Oportet enim imaginari duo corpora, vnum morti obnoxium, quod pendet a capite Adam, alterum immortalitati destinatum, quod pendet a capite Christo.

[43 b] XV.33 Ne decipiamini. Mores bonos colloquia corrumpunt mala.34 Expergiscimini iuste, [et] ne peccetis.

Faber Stapulensis sic inquit. Omnia sane verba impiorum, omnia carnalium, bonos mores corrumpunt. Christus castos mores requirit. Quid adolescentum auribus, quid eorum tenellis et incorruptis animis ingeram Tibullum Catullum Terentij lenas et lenones? Ouidij heroidas molles et id genus veneficarum et mortiferarum syrenum cantus? Que omnia vir 278 prudens, tanto magis vir Christianus, tanquam naufragiorum scopulos deuitabit.

[44 a] XV.40 Et sunt corpora celestia, et sunt corpora terrestria. Uerum alia quidem celestium gloria, alia vero terrestrium.

Nam corpora beatorum celestia erunt, nullo pondere deorsum pressa, in sublime nulla resistentia nullaque difficultate nitentia, et diuine lucis capatia Miserorum autem grauia, inertia, opaca, horrendis offusa tenebris.

XV.44 Est corpus animale, et est corpus spirituale,

Spiritus enim accipitur pro vi diuina operante in homine, ac mouente hominem. Anima vero, pro naturali vita et naturali motu, sed corpus est vtriusque instrumentum

[44 b] XV.54 tunc fiet sermo qui scriptus est. Absorpta est mors in victoria.55 Ubi tuus mors aculeus? vbi tua inferne victoria?

Et Esaias exultans aduersus mortem internitione deletam dicit ca. xxv. Precipitabit dominus mortem in sempiternum, et opprobrium populi sui auferet Et psal. cxxiij. Laqueus contritus est et nos liberati sumus.

XV.58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles sitis, immobiles, abundantes in opere domini semper, cum sciatis quod labor vester non est inanis in domino.

Sitis igitur stabiles, quando per futuram resurrectionem certum est prestari tantam felicitatem que tamen non continget nisi iis qui hic per innocentiam et peccati fugam, celestem vitam meditati fuerint.

[45 a] XVI.13 Uigilate, state in fide, viriliter agite, estote fortes, omnia vobis cum charitate fiant.

Vigilate aduersus insidias male suadentium. State in fide semel suscepta, aduersus ea que obsistunt euangelio, sitis infracto animo, sitis robusti ac validi, nihil apud vos geratur per contentionem, sed omnia per charitatem.

279

[45 b] XVI.22 Si quis non diligit dominum Jesum Christum, sit anathema, maran atha.

Sit anathema Maran atha, idest pereat in aduentu domini. Siquidem Maran atha, interpretatur dominus noster venit, ac si dicat Paulus. Sit illi anathema quia negat illum venisse, quem tamen venisse constat.