►👤P. servus dei, apostolus 👤J.Χ. (secundum fidem ►electorum et cognitionem veritatis, quæ ad pietatem ducit, in spe vitæ æternæ, quam nuntiavit deus verax ante tempora sæcularia et ostendit suis temporibus verbum suum, in præconio, quod mihi concreditum est secundum ordina179tionem ►salvatoris nostri dei.ⓘ v. 3) 👤Tito genuino filio secundum communem fidem. Gratia et pax a deo patre et ►domino nostro 👤Jesu Chr:, servatore nostro ⓘ v. 4
Ideo te in 📌Creta reliqui ut, quæ deerant, (reliqua a me relicta) ordinares ⓘ (ordines) et constitueres per urbem presbyteros, ut ego tibi præcepi. Si quis est inculpatus, ⓘ ►unius uxoris vir, habens liberos fideles, non in accusatione lasciviæ (non infames ob lasciviam) aut immorigeros. Oportet enim episcopum esse inculpatum, ut dei ministrum, non arrogantem, non iracundum, non vinolentum, non furacem, non turpis lucri studiosum, sed hospitalem, bonorum amicum, temperantem, justum, sanctum, moderatum, amplectentem tenacem verbum secundum doctrinam fidele, ut possit et cohortari doctrina sana, et refutare contradicentes. Sunt enim multi inobedientes vana loquentes et mentem decipientes, maxime ex circumcisione, quibus opportet silentium imponere (quos opportet obmutescere facere) 47r Qui totas domus pervertunt, docentes quæ non oportet turpis lucri causa. Dixit quis ⓘ propheta ⓘ proprius eorum: Cretenses semper mendaces, ⓘ malæ bestiæ, ventres pigri. Testimonium hoc est verum, ideo refuta illos acriter, ut sanentur in fide, non attendentes fabulis Judaicis, et præceptis hominum, pervertentium veritatem. Omnia pura sunt puris; inquinatis vero et infidelibus nil purum sed inquinata est eorum et mens et conscientia. Deum profitentur se cognoscere, abnegant vero eum operibus, cum sint detestabiles et ad omne bene factum ⓘ reprobi. –
Cap II
Tu vero loquere quæ decent sanæ doctrinæ, senes sobrios esse, honestos, temperantes, sanos fide, amore, patientia, anus similiter, in vestitu honestas ►(vestitus pium decens) non calumniatrices, non vino multo laborantes, boni magistras, ut juniores ⓘ temperantiam doceant, ut sint illæ maritos amantes et liberos, temperantes ►sanctæ, domi assiduæ bonæ, obedientes suis maritis, ne verbum dei blasphemetur. Juniores item sapere jube, super omnia te præbens exemplar bonorum operum in doctrina sanitatem, gravitatem verbum sanum, quod accusari nequeat, ut adversarius pude47vfiat, nil pravi ⓘ habens, quod ⓘ de nobis dicat. ►ⓘ Servi suis dominis obediant, in omnibus placere studentes, non ►contra dicentes, non defraudantes, sed ostendentes omnem bonam fidem, ut doctrinam ►salvatoris nostri deiⓘ v. 10 honorent in omnibus. Apparuit enim gratia dei salutaris omnibus hominibus, instituens nos, ut abnegantes impietatem et mundanas cupiditates, temperanter, et juste et pie180 vivamus in hoc mundo, exspectantes beatam spem, et apparitionem gloriæ magni dei et ►salvatoris nostri 👤Jesu Chrⓘ v. 13. qui dedit sese metipsum super nos ut ⓘ redimeret nos ab omni injustitia et purificaret sibi populum peculiarem, bonorum operum studiosum. Hæc loquere et ⓘ cohortare et ⓘ argue cum omni auctoritate Ne quis te despiciat.
Cap III
►Commone ⓘ illis, ut subjiciant se principatibus et ⓘ potestatibus, utⓘ obediant, ut ad omne bene factum parati 48r sint, ne cui maledicant, sint mites, faciles, omnem ostendant benignitatem adversus omnes homines. Eramus enim nos quoque aliquando inepti, immorigeri, vagantes, servientes variis ►cupiditatibus, in malitia et ⓘ invidia ambulantes, abominandi, invicem odio prosequentes. Cum vero bonitas appareret et in homines amor ►servatoris nostri deiⓘ v. 4. non ex operibus, quæ sunt in justitia, quæ nos fecimus, sed secundum misericordiam suam servavit nos per lavacrum regenerationis, et renovationis sp. s., quem ⓘ ►effudit super nos ►diviter, per ►👤JesumChr: servatorem nostrumⓘ v. 6, ut justificati gratia ejus hæredes fieremur secundum spem vitæ æternæ. Fidele est verbum, ⓘ et ⓘ volam ⓘ ut quam maxime inculces, ut curent in bona opera incumbere qui fidem habeant deo. Hæc sunt bona et utilia hominibus. Vanas vero disquisitiones et genealogias et lites et controversias legales vita[,] sunt enim inutiles et vanæ. Hæreticum hominem post primam vel secundam admonitionem evita, sciens, talem eversum esse et peccare, a se ipso condemnatum.
Ubi misero ►👤Artemamv.👤Tychicum 48v festina venire ad me ►📌Nicopolin. Ibi enim ⓘ constitui hiemare. ►👤Senam legisperitum et ⓘ 👤Apollon studiose ⓘ ►deduc, ne quid eis desit. ⓘ ►Discant etiam vestri bonis operibus operam dare ⓘ ad usus necessarios, ut ne sint sine fructu. Salutant te omnes qui sunt mecum. Saluta amantes vos in fide. Gratia ⓘ vobiscum omnibus