Kierkegaard, Søren Journalen CC : 1833

CC:10

Ep. ad Hebræos.


Cap I

Multifariam et multis modis olim deus locutus est patribus per prophetas, ultimis vero diebus hisce allocutus est nobis in filio, quem hæredem omnium constituit, per quem etiam tempora constituit qui – quum esset imago (splendor) gloriæ (dei) perfectissima et character substantiæ ejus, portans omnia verbo potentiæ ejus – per se ipsum sanctificatione peccatorum nostrorum instituta, consedit ad dextram majestatis in coelo; tanto præstantior factus angelis, quanto præ illis excellentius hæreditavit nomen. Cui enim angelorum quondam dixit, »filius meus es, hodie te genui« et rursus »ego ero tibi in patrem, et ille erit mihi in filium« Ubi vero rursus introduxerit primogenitum in mundum, dicit: »et adorent eum omnes angeli dei.« et ad angelos dicit »qui facit angelos suos spiritus, et ministros ignis flamam«; ad filium vero: thronus tuus, o deus, in sæculum sæculi; baculus rectus est baculus regni tui. Amavisti justitiam et odisti injustitiam, ideo unxit te deus, deus tuus unguento oleo lætitiæ præ illis, qui sunt fiunt tecum participes« Et »Tu domine ab initio terram fundasti, facta manuum tuarum sunt coela[.] illa peribunt, tu vero permanes, et omnia ut vestimentum inveterascent, et ut amictum volves illa, et commutabuntur, tu autem es, neque te anni relinquent Ad quem vero Angelorum dixit aliquando sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum« Nonne omnes sunt spiritus ministrantes in ministerium emissi ob illos, qui salutem hæreditate accepturi sunt. –


Cap. II

Ideo oportet nos studiosius attendere auditis, ne forte excidamus[a] (salute promissa). Si enim verbum per angelos nuntiatum ratum factum est, et omnis transgressio et inobedientia accepit justam repensionem mercedis; quomodo nos effugiemus, tali neglecta salute? quæ ab initio ab ipso domino nuntiata (quæ cum initiocoepisset enarari per D.), ab audientibus ad nos confirmata est, simul attestante deo signis et portentis et prodigiis variis, et sp. s. distributionibus secundum voluntatem suam. Neque enim angelis mundum futurum, de quo loquimur subjecit. Testatus est quis quondam his verbis: Quid est homo, quod recordaris illum, aut quid filius hominis, quod despicis (visitas) illum, inferiorem eum quid fecisti post angelos, gloria et honore eum coronasti (et præficiens eum super facta manuum tuarum) omnia subjecisti sub pedibus ejus. In enim subjiciendo ei omnia, nihil reliquit ei non subjectum. Nunc vero minime videmus ei omnia subjecta – illum vero parum angelis inferiorem factum videmus 👤Jesum, per passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia dei super omnem gustaret mortem[.] decuit enim illum, ob quem omnia et per quem omnia, multos filios in gloriam ducentem, ducem salutis nostræ per afflictiones passiones consum[m]are (perfectum facere servatorem) Nam sanctificans et santificati ex uno omnes; ideo eum non pudet vocare illos fratres dicens: »nuntiabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia canam te« et rursus »ego ero confidens in illo« et rursus: »ecce ego et filii, quos mihi dedit deus.« Cum igitur filios participes faceret carne et sanguine, et ipse proxime particeps fuit illorum, ut per mortem aboleret illum, qui habet [hab]uit vim mortis, id est diabolum; et liberaret illos, quotquot metu mortis per totam vitam participes erant servitutis. Neque enim omnino angelos amplectitur sed semen 👤Davidis. Unde oportuit eum fratribus similem esse in omnibus, ut misericors esset et fidelis pontifex in iis, quæ sunt erga Deum, ut expiaret peccata populi. ex quo – quoniam (In quo) enim ipse, tentatus perpessus est, potest tentatis succurere

[a] παϱαϱεω (quod tempora deducit ex formis inusitatis παϱαϱυω, et παϱαϱυεω.)


Cap III

Unde fratres mihi dilecti, vocationis co[e]lestis participes, observate apostolum et pontificem confessionis nostræ 👤Jesum; qui fidelis ei fuit, qui eum constituit (creavit) ut etiam 👤Moses in tota domo ejus. Majore enim ille gloria præ 👤Mose dignus habitus est, quo majorem habet honorem domus, qui paravit illam (Omnis enim domus ab aliquo paratur, omnia vero parans est deus.) Et 👤Moses quidem fidelis fuit in tota domo, ut minister, ad testimonium dicendorum; Chr: vero ut filius super domum suam. Cujus domus nos sumus, si (libertatem) fiduciam et gloriationem fidei ad finem usque habeamus. Quare ut dicit sp. s. »hodie, si vocem ejus a[u]diatis, ne obduretis corda vestra ut in exacerberatione, post diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri; explorarunt me et viderunt facta mea quadraginta annos. Quare ira incensus sum adversus hanc generationem et dixi: semper vagantur corde. Ipsi vero non cognoverunt vias meas. Ita juravi pro ira mea: si ingressuri sint in requiem meam. Videte fratres, ne insit cui vestrum cor pravum incredulitatis, ut deficiat a deo vivente. Sed cohortamini vos invicem quotidie, quamdiu hodie dicitur, ne obduretur quis vestrum fraude peccati (omnes enim participes facti sumus Chr:, si fundamentum, quo initium fecimus ad finem usque firmum retineamus) in hoc quod dicitur »hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra ut in exacerberatione«. Nonnulli enim audientes exacerberarunt sed nonne omnes qui exierunt ex 📌Ægypto per 👤M.; quibus vero infensus fuit quadraginta annos nonne qui peccaverunt quorum ossa ceciderunt in deserto? Quos vero juravit non introituros in quietem suam nisi immorigeros ? Atque videmus eos introire non posse ob incredulitatem.


Cap IV.

Metuamus igitur ne[,] relicta promissione introeundi in quietem ejus, qui reliquus factus esse videatur. Nam nos sumus evangelium adepti ut etiam illi, sed non profuit verbum auditum illis, cum non esset conjunctum cum fide in mente audientium. Introimus enim in requiem fidem habentes, ut dixit: ita juravi in ira mea, si introituri sint [introi]bunt illi in requiem meam, quamvis opera ante creationem mundi facta[.] dixit enim alicubi sic de die septimo: et requievit d. die septimo ab omnibus operibus suis, et in hoc loco rursus »si introibunt in requiem meam«. Quoniam igitur relinquitur nonnullis introire in illam et qui antea evangelium adepti sunt non introierunt ob inobedientiam. Rursus quem constituit diem Hodie, in 👤Davide dicens, post tantum temporis spatium ut dictum est: hodie, si vocem meam audieritis, ne obduretis corda vestra. Si enim illos 👤Jes. ad quietem duxit non de alio loquitur postea die. Igitur relictus est sabbatismus populo dei. Qui enim introivit in quietem ejus, et ille quievit ab operibus suis ut a suis deus. Festinemus igitur intrare in illam requiem, ne quis in eodem exemplo [cadat] inobedientiæ. Vivum est enim verbum dei, et efficax et – penetrantius quam omnis gladius anceps et intrans ad d[i]visionem usque animæ et corporis et pervestigans cogitationes et intentiones cordis, neque est ulla creatura invisibilis coram illo, contra omnia sunt nuda et resupinata occulis ejus, de quo sermo noster.

Cum igitur habeamus pontificem magnum qui coelos ingressus est, 👤Jesum filium dei, retineamus confessiones Neque enim habemus pontificem, qui non possit consentire imbecillitati nostr[æ], tentatum in omnibus rebus ad similitudinem sine peccato. Accedamus igitur fiducia ad thronum gratiæ, ut accipiamus misericordiam, ut inveniamus gratiam in auxilium tempestivum.


Cap. V.

Omnis enim pontifex ex hominibus captus super homines proficitur rebus divinis ut proferat dona et victimas super peccata, qui potest ex parte pati cum inscientibus et errantibus, quoniam ipse undique premitur infirmitate, et ob eam oportet ut pro populo ita pro se ipso offerre pro peccatis. Neque sibi quis capit honorem sed vocatus a deo ut etiam 👤Aron. Ita etiam Chr: non sese ipsum extulit pontificem sed qui locutus est ad eum »Tu es filius meus, hodie te creavi« ut etiam alio loco dicit »Tu es pontifex in æternum secundum ordinem 👤Melchisedeci«. Qui in diebus carnis ipsius – precationes et supplicationes ad illum, qui eum ex morte potuit servare cum clamore magno et lacrimis proferens, exauditus ex timore – quamvis esset filius dei, didicit ex illis, quæ passus est obedientiam et perfectus factus est omnibus ei obedientibus auctor (causa) æternæ salutis, declaratus a deo pontifex secundum ordinem 👤Melchisedeci.

De quo nobis est copiosus sermo et interpretatu difficilis, quoniam segnes facti estis auribus, et qui debetis esse doctores ob tempus, rursus opus habetis, ut quis vos doceat, quæ sunt principia initii verborum dei et facti estis indigentes lacte, non solido cibo. Quicunque enim fruitur lacte imperitus verbi justitiæ infans enim est. Perfectorum vero est solidus cibus, habentium, ex usu, sensus exercitatos ad distinctionem boni et mali.


Cap VI

Quare relicto se[r]mone de principio Χ. feramur ad perfectionem, ne rursus fundamentum jacientes conversionis a mortuis factis, et fidei in deum, doctrinæ baptismatum, impositionis manuum, resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. Etiam hoc faciemus [si] deus permiserit, imposibile enim est, qui semel illuminati fuerunt, gustaveruntque donum coeleste et participes facti sp. s., et bonum dei verbum gustaverunt, et vires sæculi futuri – deficientes rursus revocare ad (renovari in) resipiscentiam, cruci affigentes sibi filium dei et ignominiæ exponentes. Terra enim bibens pluviam sæpe super se descendentem et proferens herbam utilem illis, ob quos etiam colitur, particeps fit benedictionis divinæ, proferens vero spinas et tribolos, reproba et condemnationi prope, cujus finis est ad combustionem – Persuasi vero sumus de vobis, dilecti, meliora et quæ habent salutem, tametsi ita loquimur. Neque enim injustus est deus, qui obliviscatur factum vestrum, et amorem, quem ostendistis in nomen ejus, cum administravistis et administratis sanctis. Desideramus autem unumquemque vestrum idem ostendere studium ad confirmationem spei ad finem usque ne segnes sitis, immitatores autem eorum, qui per fidem et patientiam promissiones hæreditate accipient. 👤Abrahamo enim Deus promittens, quoniam per quem juraret majorem haberet neminem, per se juravit: certe benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo[.] et ita cum patienter spectasset particeps factus est promissionis Homines enim per majorem jurant et est illis omnis contradictionis finis ad confirmationem jusjurandum. Ideo cum deus vellet uberius ostendere hæredibus promissionis immutabilem voluntatem suam, jusjurandum interposuit, (jurejurando spopondit) ut per duas res immutabiles, in quibus imposibile est deum mentiri, habeamus firmam consolationem, qui aufugimus ad amplectendam spem nobis propositam, quam ut ancoram animæ habemus tutam et firmam, et quæ introit in interiorem pallam tabernaculi, quo præcursor super [nos] introiit 👤Jesus, secundum ordinem 👤M. pontifex factus in æternum.


Cap VII

Nam ille 👤Melchisedecus, rex 📌Salemi, sacerdos dei excelsi – qui obviam ivit 👤Abrahamo redeunti ex labore regum et benedixit illi, cui etiam 👤Abr: decimam partem omnium distribuit, primum quidem ex interpretatione dicitur: rex justitiæ, deinde rex 📌Salemi h: e: rex pacis. 3) sine patre sine matre, sine generatione, neque initium dierum neque vitæ finem habens, similis factus filio dei; manet sacerdos in æternum. Videte qualis sit ille, cui etiam decimam dedit 👤Ab. patriarcha ex manubiis. Et qui ex filiis 👤Levi sacerdotium accip[i]unt, habent præceptum a populo decimas sumere secundum legem h: e: a fratribus suis, quamvis exierint illi ex lumbo 👤Davidis; qui vero non natus fuit ab illis (non ab illis originem duxit) decimas cepit ab 👤Ab:, et benedixit [ei] qui habuit promissiones. Sine vero omni controversia inferiori a superiore benedicitur. Etibi quidem decimas capiunt homines mortales, ibi autem, de quo testatum est, eum vivere. Et si ita dicere licet per 👤Abraham et 👤Levi, qui decimas capit, decimatus est ipse, jam enim erat in lumbis patris, cum 👤Melch. ei obviam factus est Si igitur perfectio per leviticum sacerdotium ( populus enim sub illo legem accepit) Quid opus est secundum ordinem 👤Melchisedeci alium excitari sacerdotem nec secundum ordinem 👤Aronis dici? (cum enim transferretur sacerdotium necesse est etiam, ut fiat translatio legis). de quo enim hæc dicuntur, ad aliam tribum pertinuit, ex qua nemo occupabatur in sacris faciendis. Apertum enim est, ex 👤Juda dominum nostrum ortum esse, ad quam tribum 👤Moses nihil de sacerdotio locutus est. Et amplius etiam apertum est, si secundum similitudinem 👤M. excitatur sacerdos alius, qui non factus est secundum legem præcepti carnalis sed secundum vim vitæ quæ exstingui nequit. Testatur enim: Tu eris sacerdos in æternum secundum ordinem 👤M:. Abrogatio enim fit præcedentis præcepti, ob infirmitatem et inutilitatem ejus (nil enim perfecit lex) introductio vero melioris spei, per quam appropinquamus deo. Et      non sine jurejurando (qui enim sunt sine jurejurando sunt sacerdotes qui antea fuerunt, ille vero cum jurejurando, propterea quod dixit illi: juravit d., neque eum poenitebit (neque mutabit sententiam suam) tu sacerdos eris in æternum secundum ordinem 👤M:; tanto præstantioris foederis sponsor factus 👤J. Et illi quidem plures facti fuerunt sacerdotes, morte vero prohibiti, quo minus permanerent. Ille vero, propterea quod manet in æternum, habet immutabile sacerdotium; unde etiam prorsus servare potest illos, qui per illum ad deum accedunt, semper vivens ad intercedendum pro illis. Talis enim nos decebat pontifex, sanctus, innocens, impollutus abalienatus a peccatoribus, et excelsior factus coelis. Qui non opus habet quotidie, ut pontifices, primum super propria peccata victimas proferre, deinde super p. populi, hoc enim semel fecit, quum proferret sese ipsum. Lex enim homines constituit pontifices, infirmitate laborantes, verbum vero jurisjurandi post legem, filium in æternum perfectum.


Cap. VIII.

Sum[m]a vero dictorum, talem habemus pontificem, qui consedit ad [dextram] throni majestatis in coelis, sanctorum minister et tabernaculi veri, quo[d] deus non homo fixit. Omnis enim pontifex ad dona proferenda constituitur, unde necessarium est eum habere, quod proferat. Si enim esset in terra, non esset pontifex, cum essent sacerdotes, qui secundum legem dona proferrent, qui exemplum et umbram colunt coelestium, ut vaticinio institutus [est] 👤M. perfecturus tabernaculum »Vide, inquit, facias omnia secundum [exemplum] tibi in monte ostensum, nunc vero adeptus est præstantius ministerium, quanto etiam præstantioris foederis est mediator, quod sancitum est melioribus promissionibus. Si enim prius illud fuisset inculpatum non locus quæreretur alteri. Reprehendens enim illis dicit: Ecce dies venient, inquit D. et perficiam super 📌domum Israelis et super domum 👤Judæ novum foedus, non secundum foedus, quod feci cum patribus eorum illo die, quo manus eorum comprehendens, ad educendos illos ex 📌Ægypto, quod illi non manserunt in foedere meo et ego neglexi eos inquit d. Nam ipsum illud foedus, quod pangam cum 📌domo I. post illos dies, inquit d, ponam leges meas in cogitatione eorum, et in cordibus inscribam illas. Atque ero illis deus, et illi erunt mihi in populum. Neque doceat quisque civem suum, et quisque fratrem suum dicens: cognosce dominum, nam scient omnes me a minimo usque ad maximum. Nam misericors ero injustitiis eorum et peccatorum eorum et iniquitatum non amplius recordabor Ubi vero dicit novum, antiquavit prius, antiquatum vero et inveteratum, est prope, ut evanescat


Cap. IX

Habebat quidem prius (sc: foedus) præcepta cultus, et sanctum terrestre. Tabernaculum enim primum compositum erat, in quo candelabra, et mensa et propositio panum, – quod dicitur sanctum. Deinde vero secundum tabernaculum, quod dicitur sanctum sanctorum habens aureum altare suffimenti et arcam foederis undique auro obvolutam, in qua urceus aureus contine[n]s manna et virga 👤A. virescens, et plances tabulæ foederis, super illam vero Cherubim gloriæ, obumbrantes propitiatorium, de quibus singulis non nunc est dicere. Quibus ita comparatis, in tabernaculum prius semper introeunt pontifices, perficientes cultus, in posterum semel quotannis pontifex, non sine sanguine, quem profert pro suis et populi delictis, hoc indicante sp. sancto, nondum apertam esse viam sanctorum, cum adhuc prius tabernaculum consistat, quod erat similitudo in tempus nunc instans, quo oblationes et victimæ proferuntur, quæ non possunt quoad conscientiam perficere cultorem solum in cibis et potibus et variis baptismatibus, præcepta carnis, in tempus correctionis imposita. Chr: vero cum pervenisset, pontifex futurorum bonorum, per majus et perfectius tabernaculum manibus non factum (i: e: non hujus creationis) neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per sanguinem suum proprium introivit semel in sancta, inveniens redemtionem æternam. Si enim sanguis taurorum et hircorum et cinis vitulæ adspersa super pollutos purificat ad puritatem carnis, quanto magis sanguis Chr:, qui per sp. æt. sese ipsum immaculatum protulit deo, lustrabit conscientiam nostra[m] ab mortuis factis ad serviendum deo viventi., et ideo foederis novi factus est mediator, ut, morte intercedente in redemtionem transgressionum in foedere p[r]iori, promissionem accipiant, vocati, hæreditatis æternæ Testamentum enim in mortuis ratum est, quoniam minime valet, quamdiu vivit testator. Quare etiam prius non sine sanguine consecratum est. Nam cum omnia præcepta prælecta essent secundum legem a 👤Mose toti populo, cepit sanguinem hircorum et vitulorum, cum aqua et lana coccinea et hysopo et ipsum librum et totum populum adspersit, dicens: Hic est sanguis foederis, quod vobis præcepit mandavit deus[.] et tabernaculum et omnia instrumenta ministerii sanguine simul aspersit, et fere sanguine omnia purgantur secundum legem, et sine effusione sanguinis non fit remisio. Necesse igitur erat, ut exempla eorum, quæ sunt in coelis, illis purgari, ipsa vero coelestia melioribus victimis præ illis. Neque enim in manu facta santa introit Χ:, ad exemplar formata verorum, sed in ipsum coelum, ut nunc appareat faciei domini, neque ut se ipsum sæpius proferat, ut pontifex introit in sancta quotannis sanguine alieno (quoniam oportet illum sepe pati inde ab creatione mundi) nunc vero semel in consummatione temporum, ad peccatum destruendum per victimam suam apparuit. Et quatenus manet hominibus semel mori, et deinde judicium. Ita etiam Chr: semel oblatus ad multorum perferenda peccata, iterum sine peccato apparebit illis, qui eum exspectant in salutem.


Cap. X

Lex enim umbram habens futurorum bonorum non ipsam imaginem rerum, non potest victimis quas quotannis continenter [(contin]ue[,] semper) proferunt perficere accedentes. Alioqui annon cessassent proferre, quoniam cultores conscientiam nullam amplius peccatorum haberent , semel purgati? sed in illis fit recordatio peccatorum quotannis. Imposibile enim est ut sanguis taurorum et hircorum tollat peccata Quare mundum intrans, dicit » Victimam et oblationem noluisti, corpus vero mihi parasti; holocausta pro peccatis non probasti. Tum dixi: Ecce venio (in capite libri scriptum est de me) ut faciam, deus, voluntatem tuam. Antea dicens: Victimam et oblationem et holocausta super pro peccatis noluisti, neque probasti (quæ secundum legem proferuntur) tum dixit: Ecce venio, ut faciam deus voluntatem tuam.« Tollit prius ut secundum constituat. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis 👤J: Chr. semel factam. Et quisque sacerdos stabat quotidie administrans, et easdem sæpe proferens victimas, quæ omnino non possunt tollere peccata[,] ille vero unam pro peccatis nostris proferens victimam in æternum, consedit ad dextram dei, ceterum exspectans, donec ponantur inimici ejus scabelum pedum suorum. Una enim oblatione perfecit in æternum sanctificandos. Attestatur etiam nobis sp. s. Cum enim hæc antea dicta essent: ipsum foedus, quod pangam cum illis post dies illos, dicit dominus: dabo leges meas in cordibus eorum, et in cogitationibus inscribam illas, et peccatorum eorum et injustit[i]æ neamplius recorder«. Ubi vero horum remissio, non amplius est oblatio pro peccatis –

Cum igitur habeamus, fratres, libertatem introeundi in sancta in sanguine 👤J., qui initiavit nobis viam recentem et vivam per velum (i: e: per carnem ejus) et sacerdotem magnum super domum dei. Accedamus igitur cum vero corde in certitudine fidei, lustratis cordibus a mala conscientia, et abluto corpore aqua pura amplectamur confessionem fidei firmam inflexibilem (fidelis enim est promissor) et observemus nos invicem ad amorem incitandum et bona opera, non relinquentes coetum mutuum ut mos nonnullorum, sed cohortantes, et tanto magis, quod videtis instantem diem. Voluntarie enim nobis peccantibus postquam accepimus cognitionem veritatis, non relinquitur pro peccatis victima. Sed terribilis exspectatio judicii et ignis ardor, qui comessturus est adversarios. Si quis neglexerit legem 👤M. sine misericordia duobus vel tribus testibus moritur, Quanto, putatis, graviore poena dignus habebitur ille, qui filium dei conculcaverit et sanguinem foederis communem habuit, in quo santificatus est, et sp. gratiæ superbe tractavit. Novimus enim, qui dicit: mihi ultio, ego retribuam« et rursus: dominus judicabit populum suum. Horribile est incidere in manus dei viventis. Recordamini dies antecedentes, in quibus illuminati magnum certamen afflictionum passi estis, partim op[p]robriis et afflictionibus (contumeliis et vexationibus) expositi, partim consortes facti eorum, qui ita vivunt. Et vinculis meis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum sustinuistis, intelligentes, vos habere meliores opes in coelo manentes, ne rejiciatis igitur fiduciam vestram, quæ habet magnam mercedem. Patientia enim vobis opus est, ut voluntatem dei facientes, accipiatis promissionem. Adhuc enim parum parum, qui venturus est veniet neque cessabit. justus vero ex fide vivet, et si quis sese subduxerit, non oblectabitur anima mea in illo. Nos vero non sumus subtractionis in interitum, sed fidei ad animam servandam.


Cap XI

Est autem fides substantia sperandarum, demonstratio rerum, quæ non videntur. In illa enim comprobati sunt seniores. Fide intelligimus saecula parata esse verbo dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide meliorem victimam præ 👤Caino 👤Abelus deo protulit, qua testimonium justitiæ accepit, attestante deo donis ejus, et per ipsam mortuus adhuc loquitur. Fide 👤Enochus transpositus est, ita, ut mortem non videret, neque inventus est, propterea quod deus eum translocavit. Ante enim translocationem testimonium editum erat, eum placuisse deo. sine vero fide impossibile est placere. Oportet enim, qui ad deum accedit credere eum esse et eundem remuneratorem illis, qui eum quærunt. Fide institutus 👤Noe de iis, quæ nondum apparuerunt, veritus apparavit arcam in salutem domus suæ, per quam condemnavit mundum, et hæres factus est justitiæ secundum fidem. Fide vocatus 👤Abr: obedivit ut exiret in locum, quem accepturus erat in hæreditatem, et exivit, non intelligens, quo iret. Fide peregrinatus est in terram promissionis ut alienam, in tentoriis habitans, cum 👤I. [et] 👤J. cohæredibus promissionis ejusdem. Accepit enim urbem fundamenta habentem, cujus opifex deus et artifex. Fide et ipsa 👤S. vim ad concipiendum (al: facultatem prolis faciendæ) [accepit] et præter tempus ætatis (peperit) quoniam fidelem habuit qui promiserat. Quare etiam ex uno et quidem effeto nati sunt ut sidera coeli multitudine, ut arena, quæ est ad litus maris – innumerabilis. Secundum fidem mortui sunt illi omnes, non accipientes promissiones, sed e longinquo videntes illas et salutantes et profitentes, sese in terra esse hospites et peregrinos. Talia enim docentes ostendunt, sese patriam quærere., et si illam cogitarent, e qua exierunt, habebant tempus redeundi Nunc vero meliorem expetunt, i: e: coelestem. Quare non eorum puduit deum, neque vocari deum eorum. Paravit enim illis urbem. Fide 👤Abrah: protulit 👤I. tentatus, etiam unigenitum proferre, qui promissiones acceperat, ad quem dictum est: In 👤Isaco vocabitur tibi semen ratiocinans reputans, etiam ex mortuis deum enim posse resuscitare; unde etiam in discrimine recuperavit. Fide de futuris benedixit 👤I. 👤J. et 👤E. Fide 👤J. moriens unicuique filiorum 👤J. benedixit; et adoravit ad ultimam partem virgæ suæ. Fide 👤J. moriens de exitu 📌Is. cogitavit et de ossibus suis præcepit. Fide 👤M. natus tres menses occultabatur a parentibus, quia videbant puerum urbanum, neque metuebant jussum regis. Fide 👤Moses magnus factus abnegavit, quo minus diceretur filius filiæ P., potius eligens, mala pati una cum populo dei, quam ad breve tempus durans oblectamentum carnis. Majores divitias 📌Ægyptorum thesauris habens ignominiam Chr: Respexit enim repensionem mercedis. Fide reliquit 📌Æ., non metuens iram regis, invisibilem enim ut videns sustinuit. Fide instituit festum pa[s]chale et profusionem sanguinis, ne trucidator primogenitorum tangeret illos. Fide transierunt 📌mare rubrum ut per aridam. Cujus rei periculum facientes [Ægyptii] absorpti sunt. Fide conciderunt muri 📌J:, circumdata per septem dies. Fide 👤R. adultera non una interiit cum immorigeris, accipiens speculatores in pace. Et quid a[d] huc dico? Tempus deficiet me disserentem de 👤G., 👤B. 👤S. 👤J. 👤D. et 👤S. et prophetis qui fide debellaverunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones, obturarunt ora leonum, exstinxerunt vim ignis, auffugerunt ora gladii, corroborati sunt ex infirmitate, firmi facti sunt in bello, in fugam conjecerunt aciem alienorum. Receperunt mulieres ex resurrectione mortuos suos, alii tympano adhibito mortui sunt, non accipientes redemtionem, ut meliorem resurre[c]tionem adipiscerentur. Alii experti sunt ludibria flagella, etiam vincula et carceres, lapidibus obruti sunt, dissecati sunt, tentati sunt, occisione gladii mortui sunt, oberrabant in melotis, in pellibus hircinis, destituti, afflicti, mala perferentes (quibus mundus non dignus erat) in desertis vagantes et in montibus, et in speluncis et cavernis terræ. Et illi omnes testimonium consecuti per sp. s. non adepti sunt promissiones, deo melius quid super nos prospiciente, ne sine nobis perficerentur.


Cap XII.

Cum igitur habeamus tantam nobis circumjacentem nubem martyrum, omni mole objecta et peccato circumstante, per patientiam curramus in propositum nobis certamen; respicientes fidei nostræ principem et perfectorem 👤J. Χ., qui pro proposita ei lætitia, sustinuit crucem, despiciens ignominiam, ad dextram vero dei consedit. Ac reputate qui sit ille, qui talem a peccatoribus adversus se contradictionem passus est, ut ne fatigemini animis vestris, soluti

Nondum ad sanguinem usque resistitis adversus peccatum pugnantes, et obliti estis consolationis, quæ vobis ut filiis alloquitur: Fili mi ne despicias disciplinam dei, neve animum despondeas ab illo reprehensus, quem enim dominus amat, castigat, flagellat omnem filium, quem suscipit. Si disciplinam perfertis ut filiis vobis deus offertur, quis enim est filius, quem non castigavit pater? Si vero estis sine disciplina, cujus omnes participes sunt, spurii estis non filii. Si igitur patres nostros secundum carnem habuimus magistros castigatores, et reveriti sumus, non multo magis nos subjiciemus patri spirituum et vivemus. Illi enim ad breve temporis spatium, prouti placet illis, castigant, ille vero in utilitatem nostram, ut adipiscamur sanctitatem ejus. Omnis vero disciplina ad præsens non videtur esse lætitiæ sed tristitiæ, postea vero fructum pacificum justitiæ dat per illam exercitatis. Quare relaxatas manus et soluta genua erigite, et vias rectas facite pedibus vestris, ut ne claudum magis detorqueatur sed sanetur potius. in Pacem cum omnibus incumbite et sanctitatem, sine qua nemo deum est visurus. spectantes ne quis deficiat a gratia dei, ne qua radix amaritudinis sursum [se] producens perturbet, et illa multi polluantur. ne quis scortator aut profanus ut 👤E., qui pro uno edulio vendidit primogenituram suam. Scitote enim, eum postea voluisse hæreditate accipere benedictionem[,] repudiatus autem est, resipiscentiæ enim locum non invenit, quamvis la[c]rymis quæsivit ill[am]. Non enim accessistis ad montem a deo palpatum et ignem incensum, caliginem et tenebras et procellam, et sonum tubæ, et sonitum verborum, quæ qui audiebant deprecabantur, ne adderetur verbum illis (neque enim portaverunt mandatum: si bestia attigerit montem lapidibus obruetur. et tam horribile erat visum 👤M. dixit., terrore perculsus sum et tremefactus, sed accessistis ad montem 📌Sionem, et urbem dei viventis, 📌Hierosolymam coelestem, et myriad[as], et angelorum coetum, et ecc. primogenitorum, qui conscripti sunt in coelis, ad ju[di]cem deum omnium, et sp. justorum mortuorum, et mediatorem novi foederis 👤J. et sanguinem aspersum, melius loquentem præ 👤Abelis, Videte ne deprecemini loquentem Si enim illi non effugerunt, qui deprecati in terra vaticinantem, quanto magis nos repudiantes illum de coelo. Cujus vox terram commovit olim, nunc vero annuntiavit dicens: Adhuc semel et commovebo non terram sed etiam coelum. Hoc vero[,] semel, signifi[cat] transpositionem mutatorum, ut fac[torum], ut m[aneant] quæ commoveri nequeunt. Quare regnum quod commoveri nequit, accipientes habeamus gratiam, per quam placeamus illi cum verecundia et m[etu].


Cap. XIII

Amor fraternus maneat. Hospitalitatis ne obliviscamini, ob illam enim nonnulli inscii angelos hospitio acceperunt. Recordamini vinctos ut una vincti, mala perferentes, ut qui et ipsi in corpore estis. honestum sit matrimonium in omnibus et torus impollutus, adulteros et scortatores judicabit deus. Ne avara sit vivendi ratio, contenti præsentibus iis (quæ adsunt); ipse enim dixit: non te deseram neque te derelinquam, ita ut vos bono animo dicere possitis: Dominus est mihi auxilium, non metuam, quid mecum facturus est homo. Cogitate præfectos vestros qui vobis nuntiarunt verbum dei, quorum exitum vitæ intuentes, immitamini fidem. 👤J. Χ. heri et hodie idem et in æternum. Variis doctrinis et peregrinis ne circumducamini, bonum enim est cor gratia confirmari, non cibis, e quibus auxilium non redundat illis, qui in iis ambulati sunt. Habemus altare, inde comedere non licet in tabernaculo administrantibus. Eorum enim animantium, quorum sanguis super peccata a pontifice in sancta inducitur, eorum corpora comburuntur extra castra. Quare etiam 👤J, ut suo proprio sanguine sanctificaret populum extra portam passus est. Exeamus igitur ad illum extra castra, ignominiam ejus perferentes. Neque enim habemus hic urbem manentem sed futuram quærimus. Proferamus igitur semper victimam cantationis deo, id est fructum labiorum, confitentium nomen ejus. Bene vero facere et communicare ne obliviscamini, tales enim hostiæ placent deo. Obedite præfectis vestris et cedite. Illi enim vigilant super animos vestros, prout rationem reddituri, ut lætitia hoc faciant, non gementes, hoc enim vobis inutile est Orate super nos, persuasi enim sumus, nos habere bonam conscientiam, in omnibus bene vivere volentes. Magis autem vos hortor ut id faciatis, quo celerius vobis restituar.

Deus vero pacis, qui eduxit ex mortuis pastorem ovium magnum in sanguine foederis æterni, dominum nostrum 👤J, paret vos in omni bene facto, ut faciatis voluntatem ejus, efficiens in vobis, quod placet coram illo, per 👤J. Χ. cui gloria in saecula saeculorum

Cohortor vos fratres, ut amplectamini verbum consolationis, brevibus enim ad vos scripsi Scitote fratrem 👤T. solutum esse, quocum, si celerius venerit, videbo vos. Salutate omnes præfectos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui sunt ex 📌I. Gratia cum vobis omnibus.