Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Est autem fides substantia sperandarum, demonstratio rerum, quæ non videntur. In illa enim comprobati sunt seniores. Fide intelligimus saecula parata esse verbo dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide meliorem victimam præ 👤Caino 👤Abelus deo protulit, qua testimonium justitiæ accepit, attestante deo donis ejus, et per ipsam mortuus adhuc loquitur. Fide 👤Enochus transpositus est, ita, ut mortem non videret, neque inventus est, propterea quod deus eum translocavit. Ante enim translocationem testimonium editum erat, eum placuisse deo. sine vero fide impossibile est placere. Oportet enim, qui ad deum accedit credere eum esse et eundem remuneratorem illis, qui eum quærunt. Fide institutus 👤Noe de iis, quæ nondum apparuerunt, veritus apparavit arcam in salutem domus suæ, per quam condemnavit mundum, et hæres factus est justitiæ secundum fidem. Fide vocatus 👤Abr: obedivit ut exiret in locum, quem accepturus erat in hæreditatem, et exivit, non intelligens, quo iret. Fide peregrinatus est in terram promissionis ut alienam, in tentoriis habitans, cum 👤I. [et] 👤J. cohæredibus promissionis ejusdem. Accepit enim urbem fundamenta habentem, cujus opifex deus et artifex. Fide et ipsa 👤S. vim ad concipiendum (al: facultatem prolis faciendæ) [accepit] et præter tempus ætatis (peperit) quoniam fidelem habuit qui promiserat. Quare etiam ex uno et quidem effeto nati sunt ut sidera coeli multitudine, ut arena, quæ est ad litus maris – innumerabilis. Secundum fidem mortui sunt illi omnes, non accipientes promissiones, sed e longinquo videntes illas et salutantes et profitentes, sese in terra esse hospites et peregrinos. Talia enim docentes ostendunt, sese patriam quærere., et si illam cogitarent, e qua exierunt, habebant tempus redeundi Nunc vero meliorem expetunt, i: e: coelestem. Quare non eorum puduit deum, neque vocari deum eorum. Paravit enim illis urbem. Fide 👤Abrah: protulit 👤I. tentatus, etiam unigenitum proferre, qui promissiones acceperat, ad quem dictum est: In 👤Isaco vocabitur tibi semen ratiocinans reputans, etiam ex mortuis deum enim posse resuscitare; unde etiam in discrimine recuperavit. Fide de futuris benedixit 👤I. 👤J. et 👤E. Fide 👤J. moriens unicuique filiorum 👤J. benedixit; et adoravit ad ultimam partem virgæ suæ. Fide 👤J. moriens de exitu 📌Is. cogitavit et de ossibus suis præcepit. Fide 👤M. natus tres menses occultabatur a parentibus, quia videbant puerum urbanum, neque metuebant jussum regis. Fide 👤Moses magnus factus abnegavit, quo minus diceretur filius filiæ P., potius eligens, mala pati una cum populo dei, quam ad breve tempus durans oblectamentum carnis. Majores divitias 📌Ægyptorum thesauris habens ignominiam Chr: Respexit enim repensionem mercedis. Fide reliquit 📌Æ., non metuens iram regis, invisibilem enim ut videns sustinuit. Fide instituit festum pa[s]chale et profusionem sanguinis, ne trucidator primogenitorum tangeret illos. Fide transierunt 📌mare rubrum ut per aridam. Cujus rei periculum facientes [Ægyptii] absorpti sunt. Fide conciderunt muri 📌J:, circumdata per septem dies. Fide 👤R. adultera non una interiit cum immorigeris, accipiens speculatores in pace. Et quid a[d] huc dico? Tempus deficiet me disserentem de 👤G., 👤B. 👤S. 👤J. 👤D. et 👤S. et prophetis qui fide debellaverunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones, obturarunt ora leonum, exstinxerunt vim ignis, auffugerunt ora gladii, corroborati sunt ex infirmitate, firmi facti sunt in bello, in fugam conjecerunt aciem alienorum. Receperunt mulieres ex resurrectione mortuos suos, alii tympano adhibito mortui sunt, non accipientes redemtionem, ut meliorem resurre[c]tionem adipiscerentur. Alii experti sunt ludibria flagella, etiam vincula et carceres, lapidibus obruti sunt, dissecati sunt, tentati sunt, occisione gladii mortui sunt, oberrabant in melotis, in pellibus hircinis, destituti, afflicti, mala perferentes (quibus mundus non dignus erat) in desertis vagantes et in montibus, et in speluncis et cavernis terræ. Et illi omnes testimonium consecuti per sp. s. non adepti sunt promissiones, deo melius quid super nos prospiciente, ne sine nobis perficerentur.