Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Ideo te in 📌Creta reliqui ut, quæ deerant, (reliqua a me relicta) ordinares (ordines) et constitueres per urbem presbyteros, ut ego tibi præcepi. Si quis est inculpatus, unius uxoris vir, habens liberos fideles, non in accusatione lasciviæ (non infames ob lasciviam) aut immorigeros. Oportet enim episcopum esse inculpatum, ut dei ministrum, non arrogantem, non iracundum, non vinolentum, non furacem, non turpis lucri studiosum, sed hospitalem, bonorum amicum, temperantem, justum, sanctum, moderatum, amplectentem tenacem verbum secundum doctrinam fidele, ut possit et cohortari doctrina sana, et refutare contradicentes. Sunt enim multi inobedientes vana loquentes et mentem decipientes, maxime ex circumcisione, quibus opportet silentium imponere (quos opportet obmutescere facere) Qui totas domus pervertunt, docentes quæ non oportet turpis lucri causa. Dixit quis propheta proprius eorum: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. Testimonium hoc est verum, ideo refuta illos acriter, ut sanentur in fide, non attendentes fabulis Judaicis, et præceptis hominum, pervertentium veritatem. Omnia pura sunt puris; inquinatis vero et infidelibus nil purum sed inquinata est eorum et mens et conscientia. Deum profitentur se cognoscere, abnegant vero eum operibus, cum sint detestabiles et ad omne bene factum reprobi. –