Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Multifariam et multis modis olim deus locutus est patribus per prophetas, ultimis vero diebus hisce allocutus est nobis in filio, quem hæredem omnium constituit, per quem etiam tempora constituit qui – quum esset imago (splendor) gloriæ (dei) perfectissima et character substantiæ ejus, portans omnia verbo potentiæ ejus – per se ipsum sanctificatione peccatorum nostrorum instituta, consedit ad dextram majestatis in coelo; tanto præstantior factus angelis, quanto præ illis excellentius hæreditavit nomen. Cui enim angelorum quondam dixit, »filius meus es, hodie te genui« et rursus »ego ero tibi in patrem, et ille erit mihi in filium« Ubi vero rursus introduxerit primogenitum in mundum, dicit: »et adorent eum omnes angeli dei.« et ad angelos dicit »qui facit angelos suos spiritus, et ministros ignis flamam«; ad filium vero: thronus tuus, o deus, in sæculum sæculi; baculus rectus est baculus regni tui. Amavisti justitiam et odisti injustitiam, ideo unxit te deus, deus tuus unguento oleo lætitiæ præ illis, qui sunt fiunt tecum participes« Et »Tu domine ab initio terram fundasti, facta manuum tuarum sunt coela[.] illa peribunt, tu vero permanes, et omnia ut vestimentum inveterascent, et ut amictum volves illa, et commutabuntur, tu autem es, neque te anni relinquent Ad quem vero Angelorum dixit aliquando sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum« Nonne omnes sunt spiritus ministrantes in ministerium emissi ob illos, qui salutem hæreditate accepturi sunt. –