Kierkegaard, Søren Journalen CC

Epistola ad Philippenses.


👤Paulus et 👤Timotheus, servi 👤Jesu Chr:, omnibus sanctis in Chr. 👤Jesu qui sunt Phillipis, cum episcopis et diaconis gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino 👤Jesu Chr.

Gratias ago Deo meo in omni mea vestrum memoria, semper in omnibus precibus meis super vos omnes – cum lætitia imprecans – ob participationem vestram in evangelium a primo die usque ad nunc hoc ipsum persuasus, qui inceperit in vobis bene factum, perfecturum eundem ad diem usque 👤Jesu Chr:. Ut justum est me hoc sentire super vos omnes, propterea quod habeo vos in corde meo, in vinculis meis, nec non in evangelio et defendendo et confirmando, omnes vos mecum participes gratiæ Testis enim meus est Deus, quomodo desidero vos omnes in visceribus 👤Jesu Chr. Atque hoc insuper rogo, ut amor vester magis atque magis abundet in cognitione atque omni perceptione, ut vos diversa exploretis, ut sitis integri et inculpati ad diem Christi, impleti fructu justitiæ qui est per 👤Jesum Chr: in gloriam et laudem Dei. –

Volo enim vos scire, quæ mihi acciderunt, magis in profectum evangeli[i] cessisse, ita ut vincula mea in Christo aperta facta sint in toto prætorio et reliquis omnibus locis atque plurimi fratres in domino confisi vinculis meis locupletius audeant sine metu verbum facere Nonnulli quidem ob invidiam et contentionem, alii autem etiam per benevolentiam Chr: prædicant, qui ex amore gnari, me ad evangelium defendendum jacere, qui ex invidia Chr: prædicant non pure rati sese afflictionem vinculis meis illaturos. Quid? utique quovis modo sive per simulationem sive per veritatem Christus prædicatur atque in hoc laetor imo – laetabor. scio enim hoc me in salutem evasurum ob preces vestras, et auxilio sp. Je: Χ, secundum exspectationem et spem meam, quod in nulla re pudore suffundar sed in omni libertate, ut semper, sic nunc etiam celebrabitur Chr: in nomine meo sive per mortem sive per vitam. mihi enim vivere est Chr: – mori lucrum. si vero in carne vivere hoc mihi fructus facti nescio, quid eligam ex duobus illis constringor, cupiens solvere et esse cum Chr. multo enim melius est – apud vos vero in carne manere – ob vos magis est necessarium. atque hoc persuasus scio me mansurum et una cum vobis omnibus permansurum in progressum vestrum et lætitiam fidei, ut gloriatio vestra superabundet in Χsto 👤Jesu in me ob præsentiam meam denuo apud vos.

Modo vitam Ev. Χsti dignam agite ut sive veniens et videns vos sive absens audiam, vos in uno spiritu consistere unanimi certantes fide evangelii, nec in ulla re ab adversari[i]s perterriti, quæ illis est apparitio interitus vobis autem salutis et hoc a deo, quod vobis largitum est obChr., non solum in eum fidem habere sed etiam ob eum pati eandem pugnam habentes, quam videtis in me, et nunc auditis in me.


Cap. II.

si quæ igitur est in Christo consolatio, si quod amoris solatium si quæ spiritus com̄unio si qua viscera – et misericordiæ – hanc mihi gratiam implete ut idem cogitetis, eundem amorem habentes, unanimi, idem cogitantes, nil ad contentionem aut vanam talem gloriam, sed humilitate alii alios habentes se ipsis superiores, non sua quisque spectans sed quisque quod est aliorum – hic enim sit in vobis animus qui etiam in Χ., qui quamquam erat in similitudine Dei, non furtum habuit similem esse deo, sed sese exinanivit, servi forma suscepta, in similitudine hominum constitutus, et figura inventus est ut homo, exinanivit sese metipsum, obediens factus ad mortem usque ad mortem in cruce. Quare deus etiam eum superexaltavit, et largitus est ei nomen super omne nomen, ut in nomine 👤Jesu omne genu flectatur – coelestium et ter[r]estrium et eorumqui sunt sub terra, et omnis lingua profiteatur, dominum esse 👤Jesum Chr, in gloriam Dei patris. Ita fratres mihi dilecti ut semper mihi obedivistis, ne quasi in præsentia mea solum sed nunc multo magis in absentia mea, cum metu et timore in salutem vestram incumbite; deus est enim qui operatur in vobis et esse et perficere prouti ei placitum fuerit. Omnia facite sine turba et disceptationibus ut fiatis inculpati et integri sinceri, filii Dei irreprehensibiles in media generatione prava et perversa; in quibus apparetis lucete ut lumina in mundo verbum vitæ habentes, in gloriationem meam in diem Christi, quod non in vanum cucurrerim neque in vanum laboraverim, quod si etiam exhaurior hostiâ et sacrificiô fidei vestræ gaudeo et congaudeo vobis ob hoc ipsum vos gaudete et mihi congaudete.

Spero autem in domino 👤Jesu, me mox 👤Timotheum ad vos missurum, ut ego etiam bono animo fiam, de rebus vestris certior factus. Neminem enim ego habeo pari animo, qui res vestras sincere curaturus sit, omnes enim quæ sua sunt quærunt non quæ sunt 👤Jesu Christi. Virtutem ejus autem cognoscite, quod ut cum patre filius cum me servivit in Evangelium, illum igitur spero me missurum statim, ut primum res meas perspexerim; persuasus sum in domino me quoque mox venturum Necessarium vero statui 👤Epaphroditum, fratrem et cooperatorem et commilitonem, apostolum autem vestrum et ministrum necessitatis meæ ad vos mittere quoniam desiderabat vos videre, et anxius erat, propterea quod audivistis eum ægrotum fuisse. Atque ægrotus fuit ad mortem usque, sed Deus ejus misertus est, non solum ejus sed etiam mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Eo diligentius eum misi, ut rursus eum videntes letemini, et ego magis sine cura sim (vacem dolore). Accipite igitur eum in domino omni lætitia, et tales in honore habete, proptereaquod ob munus Chr: ad mortem usque appropinquavit vitæ periclitatus, ut impleret quod deerat vestro erga me ministerio.


Cap. III

Ceterum fratres mihi dilecti, lætamini in domino. idem ad vos scribere mihi non est molestum (me non piget) vobis autem firmum est. Videte canes, videtis pravos operatores, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, spiritu Deum colentes, et gloriantes in Chr: 👤Jes., neque in carne confidentes, quamquam ego quoque habeo in carne fiduciam. Si quis alius videtur confidere in carne ego magis. circumcisus die octavo, ex genere Israel, ex tribu 👤Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus, studio persequens ecclesiam, secundum justitiam, quæ est in lege, factus irreprehensibilis. Sed quæ erant mihi lucra, hæc statuo damnum per ob Χst. Quin etiam statuo omnia jacturam esse ob præstantiam cognitionis 👤Jesu Christi domini mei. ob quem omnium rerum jacturam feci, atque omnia quisquilias habeo, ut Χstum lucrer atque inveniar in illo non meam justitiam, quæ est ex lege habens, sed quæ est ex fide in Christum, justitiam ex deo per fidem, ut cognoscam illam, et vim resurrectionis ejus, et communionem passionum ejus, similis ei etiam morte cruenta, si forsan perveniam in resurrectionem mortuorum. Non quasi jam acceperim aut jam perfectus sim, quæro vero si comprehendam, quoniam ego quoque a deo sum comprehensus. Fratres mei non statuo me comprehendisse, unum vero, quæ retro sunt oblitus, adeo, quæ ante sunt, me extendens, ad metam contendo, ad præmium superioris vocationis, quæ est in Chr: 👤Jesu. Quotquot igitur perfecti sumus, hoc cogitemus, et si forsan aliter cogitetis, etiam hoc vobis revelabit dominus. Modo ad quod pervenimus, eadem incedere regula, idem cogitare; latores mei estote, et observate qui ita ambulant, ut habetis nos typum – Multi enim ambulant, quos sæpe vobis dixi, et nunc lacrimans dico, inimicos cruci Christi, quorum finis est interitus, quorum deus venter est eorum, et gloria in turpitudine ipsorum, ter[r]estria cogitantes. Nostra enim civitas est in coelis, unde etiam exspectamus servatorem nostrum dominum 👤Jesum Chr:, qui transformabit corpus humilitatis nostræ ut fiat illud conforme corpori gloriæ ejus, secundum potestatem ejus, ex qua potest omnia sibi subjicere.


Cap. IV.

Ita fratres mihi dilecti et desiderati, lætitia et corona mea, ita consistite in domino – dilecti. – 👤Euodiam cohortor et 👤Suntuchen cohortor, ut idem cogitent in domino. Imo rogo te, socie germane, amplectere illos, qui in evangelio una pugnarunt, una cum 👤Clemente et ceteris cooperatoribus, quorum nomina sunt in libro vitæ. Gaudete in domino ubique, rursus dico gaudete. probitas vestra perspiciatur ab omnibus hominibus, dominus prope adest. de nulla re anxii sitis, sed in omni precatione et oratione cum gratiarum actione rogationes innotescant apud Deum et pax Dei, quæ superat omnem mentem, custodiet[a] corda vestra et cogitationes vestras in Chr: 👤Jes. Ceterum fratres quæcunque sunt vera, quæ sunt honesta, quæ sunt justa, quæ sancta, quæ amabilia, quæ laudabilia, si qua virtus si qua laus hæc cogitate, quæ didicistis et accepistis, audivistis et vidistis in me, hæc facite et deus pacis erit vobiscum.

[a] φϱουϱεω (ex φϱουϱος pro πϱοοϱος providens, custos urbis) custodio

[b] αναϑαλλωfut αλῶ (ex ανα et ϑαλλω germino, viresco) 1) progermino reviresco 2) transitive produco v: c: ϰαϱπους, largiter produco efficio, ut sit. In N. T. semel Phill. 4, 10 resuscitastis curam mei.


quem etiam cogitavistis sed deerat[c] opportunitas. Quod non dico Non quod sc: loquar ob penuriam, ego enim didici contentus esse iis, in quibus sum, scio et humilis esse et scio abundare, in omni et in omnibus initiatus sum, et saturari et essurire, et abundare et penuria laborare. Omnia in me corroborante[d] Chr. Ceterum bene fecistis, quod participes[e] facti estis meæ afflictionis. Scitis etiam vos, Phillipenses, in initio evangelii cum venirem ex 📌Macedonia, nullam ecclesiam in societatem mecum venisse quod attinet ad data et relata, nisi vos solos, vos etiam 📌Thessalonicam ad me semel et bis in usum meum misisse. Non quod quæram donum, sed quaero fructum redundantem in rationem vestram. Accepi omnia et abundo impletus sum accipiens ab 👤Epaphrodito quæ a vobis missa sunt, suffimentum suavissimum, victimam acceptam, gratum deo. Deus meus implebit omnem usum vestrum secundum divitias ejus in gloria, in Chr: 👤Jesu. Deo et patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

Salutate quemvis sanctum in Chr: 👤Jesu, salutant vos fratres, qui sunt mecum, salutant vos omnes sancti, maxime ex domo Cæsaris. Gratia domini 👤Jesu Chr: cum omnibus vestris.