Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Nam ille 👤Melchisedecus, rex 📌Salemi, sacerdos dei excelsi – qui obviam ivit 👤Abrahamo redeunti ex labore regum et benedixit illi, cui etiam 👤Abr: decimam partem omnium distribuit, primum quidem ex interpretatione dicitur: rex justitiæ, deinde rex 📌Salemi h: e: rex pacis. 3) sine patre sine matre, sine generatione, neque initium dierum neque vitæ finem habens, similis factus filio dei; manet sacerdos in æternum. Videte qualis sit ille, cui etiam decimam dedit 👤Ab. patriarcha ex manubiis. Et qui ex filiis 👤Levi sacerdotium accip[i]unt, habent præceptum a populo decimas sumere secundum legem h: e: a fratribus suis, quamvis exierint illi ex lumbo 👤Davidis; qui vero non natus fuit ab illis (non ab illis originem duxit) decimas cepit ab 👤Ab:, et benedixit [ei] qui habuit promissiones. Sine vero omni controversia inferiori a superiore benedicitur. Etibi quidem decimas capiunt homines mortales, ibi autem, de quo testatum est, eum vivere. Et si ita dicere licet per 👤Abraham et 👤Levi, qui decimas capit, decimatus est ipse, jam enim erat in lumbis patris, cum 👤Melch. ei obviam factus est Si igitur perfectio per leviticum sacerdotium ( populus enim sub illo legem accepit) Quid opus est secundum ordinem 👤Melchisedeci alium excitari sacerdotem nec secundum ordinem 👤Aronis dici? (cum enim transferretur sacerdotium necesse est etiam, ut fiat translatio legis). de quo enim hæc dicuntur, ad aliam tribum pertinuit, ex qua nemo occupabatur in sacris faciendis. Apertum enim est, ex 👤Juda dominum nostrum ortum esse, ad quam tribum 👤Moses nihil de sacerdotio locutus est. Et amplius etiam apertum est, si secundum similitudinem 👤M. excitatur sacerdos alius, qui non factus est secundum legem præcepti carnalis sed secundum vim vitæ quæ exstingui nequit. Testatur enim: Tu eris sacerdos in æternum secundum ordinem 👤M:. Abrogatio enim fit præcedentis præcepti, ob infirmitatem et inutilitatem ejus (nil enim perfecit lex) introductio vero melioris spei, per quam appropinquamus deo. Et      non sine jurejurando (qui enim sunt sine jurejurando sunt sacerdotes qui antea fuerunt, ille vero cum jurejurando, propterea quod dixit illi: juravit d., neque eum poenitebit (neque mutabit sententiam suam) tu sacerdos eris in æternum secundum ordinem 👤M:; tanto præstantioris foederis sponsor factus 👤J. Et illi quidem plures facti fuerunt sacerdotes, morte vero prohibiti, quo minus permanerent. Ille vero, propterea quod manet in æternum, habet immutabile sacerdotium; unde etiam prorsus servare potest illos, qui per illum ad deum accedunt, semper vivens ad intercedendum pro illis. Talis enim nos decebat pontifex, sanctus, innocens, impollutus abalienatus a peccatoribus, et excelsior factus coelis. Qui non opus habet quotidie, ut pontifices, primum super propria peccata victimas proferre, deinde super p. populi, hoc enim semel fecit, quum proferret sese ipsum. Lex enim homines constituit pontifices, infirmitate laborantes, verbum vero jurisjurandi post legem, filium in æternum perfectum.