Kierkegaard, Søren Journalen CC

1 ad Timotheum.


Cap I.

👤Paulus apostolus👤JesuChr: secundum decretum dei salvatoris nostri et Chr. 👤Jesu, spei nostræ, 👤Timotheo genuino filio in fide. Gratia, misericordia, pax a deo patre nostro et Chr. 👤J., domino nostro. Quemadmodum rogavi te, ut maneres 📌Ephesi, in 📌Macedoniam iter faciens, ut preciperes nonnullis, ne false docerent, neve animum adverterent mythis et genealogiis infinitis, quæ disquisitiones magis præbeant quam ædificationem dei, quæ est in fide. – Finis vero præcepti est amor ex puro corde et bona conscientia et fides non simulata. Quorum nonnulli aberrantes[a] conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes, neque quæ dicunt, neque de quibus palam affirmant. scimus vero legem bonam esse, si quis ea legitime utatur, hoc sciens, justo legem non jacere, injustis vero et imorigeris, impiis et peccatoribus, irreligiosis et profanis, parricidis et matricidis homicidis, adulteris, cinaedis plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversetur, secundum evangelium gloriæ beati dei, quod mihi concreditum est, et gratiam habeo, qui me potentem reddidit Christo 👤Jesu Domino nostro, quod fidelem me habuit, constituens me ad ministerium, qui antea fuit maledictus et persequens, et superbus, sed veniam adeptus sum, quod insciens feci in incredulitate, superabundavit gratia domini nostri cum fide et dilectione amore, quæ est in Χst 👤Je. Fidele est verbum et dignum omnino, quod accipiatur, Chr: venisse in mundum, ut peccatores servaret, quorum primus ego sum. Sed ideo veniam accepi, ut in me primo ostenderet 👤Jesus Chr: omnem misericordiam exemplar eorum, qui post me fidem habituri sunt ei in vitam æternam. Regi vero sæculorum, immortali, invisibili soli deo honor et gloria in secula seculorum Amen. Hoc præceptum propono tibi, fili 👤Timothe[e], secundum prophetias super te præcedentes, ut in illis bonam pugnam pugnes, habens fidem et bonam conscientiam, quam nulli repudiantes, de fide naufragium fecere, quorum sunt 👤Hymeneus et 👤Alexander, quos tradidi Satanæ, ut discant non maledicere

[a] αστοχεω (ab αστοχος aberrans a scopo a στοχῳ) aberrare


Cap. II

cohortor igitur primum omnium, ut faciatis deprecationes – preces – supplicationes, gratiarum actiones pro regibus et omnibus qui altiori loco positi sunt, ut vitam quietam et tranquillam degamus in omni pietate et honestate. Hoc enim est bonum et acceptum coram salvatore nostro deo, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem veritatis pervenire, unus est enim deus, unus etiam mediator dei et hominum, homo Χst. 👤Jes., qui dedit se metipsum redemtionem super omnes; testimonium suis temporibus, ad quod ego positus sum præco et apostolus (veritatem dico non mentior) doctor gentilium in fide et veritate. Volo igitur orare homines quovis loco tollentes sanctas manus sine ira et disceptatione Ita etiam mulieres in vestitu modesto cum verecundia et moderatione sese ornent non tortis crinibus, aut auro, aut margaritis aut vestitu pretioso, sed ut oportet mulieres profitentes pietatem per bona opera. Mulier quiete discat in omni submissione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominium exercere[b] in virum sed esse in quiete. Prior enim 👤Adam creatus est, deinde 👤Eva. Neque 👤Adam deceptus est, mulier vero decepta, transgressionis rea facta est. Servabitur vero per procreationem liberorum, si manserint in fide et amore et puritate cum temperantia.


Cap. III

Fidele est verbum, si quis episcopatum appetat, præclarum opus desiderat. Opportet igitur episcopum esse inculpatum, unius uxoris maritum, sobrium, moderantem, honestum, hospitalem, aptum ad docendum, non vinolentum, non furacem, non turpis lucri cupidum, sed æquum, a pugna alienum, non avarum; qui domui suæ bene præsit, qui filios habeat in subjectione cum omni honestate Si quis domui suæ præesse nesciat, quomodo ecclesia dei ei curæ erit? non novitium, ne occoecatus in judicium cadat diaboli. Oportet etiam illum bonum testimonium habere ab extraneis ne in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Diaconos eodem modo honestos (graves) non bilingues, non vino multo deditos, non lucri turpis studiosos, habentes mysterium fidei in pura conscientia, et ita primum examinentur, deinde ministerio fungantur, irreprehensibiles[,] item mulieres honestas, non calumniatrices, sobrias fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris mariti, liberis bene præsint et domibus suis. Qui enim bene ministerio fungantur, bonum gradum sibi comparant, et magnam libertatem, quæ est in Χst 👤Jesu

Hoc tibi scribo sperans ad te mox venire, si vero morer, ut scias quomodo oporteat in domo dei versari, quæ est ecclesia Dei. Columna et fundamentum veritatis et revera magnum est pietatis mysterium: deus apparuit in carne, justificatus est in spiritu, visus est ab angelis, prædicatus est inter gentiles, fidem obtinuit in mundo, receptus est in gloria


Cap IV.

Spiritus autem clare dicit, ultimis temporibus nonnullos a fide defecturos, attendentes spiritibus impostoribus et doctrinis dæmonum, in hypocrisi falsorum doctorum, cauterio notatam habentes propriam conscientiam, prohibentes matrimonia contrahere, abstinere cibis, quæ deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et qui cognoverunt veritatem. Nam omnis creatura bona, nec ullum rejiciendum acceptum cum gratiarum actione, santificatur enim per verbum Dei et supplicationem. Hæc proponens fratribus bonus eris diaconus 👤J.Χ:, innutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, in qua ingressus est, profanas vero et ineptas fabulas evita Exerce te metipsum ad pietatem. Exercitio enim corporea ad nihil est utilis, pietas vero ad omnia utilis est, habens promissionem hujus vitæ et futuræ. Fidele est verbum et omnino quod accipiatur dignum, ad hoc enim operamus, et opprobr[i]o afficimur quod fidem habuimus deo viventi, qui est servator omnium hominum, maxime credentium. Hoc præcipe et doce

Ne quis te ob juventutem despiciat, sed sis exemplar fidelium in verbo, in vivendi ratione, in spiritu, in fide, in sanctitate. Usque dum venero incumbe in lectionem, consolationem et doctrinam. Ne negligas donum in te, quod tibi datum est per prophetias cum ma[n]uum impositione presbyterii. Hæc cura in his esto. Attende tibi ipsi et doctrinæ, permane in his, hoc enim faciens servabis te ipsum et qui te audiunt.


Cap. V.

Presbyterem ne objurges sed cohortare ut patrem, juniores ut fratres, mulieres seniores ut matres, juniores ut sorores in omni sanctitate. Viduas honora re vera scilicet viduas. Si vero quæ vidua liberos habeat vel nepotes, discant illi primum propriam domum pietate prosequi et remunerationem tribuere majoribus hoc enim acceptum coram deo. Re vera autem vidua et desolata fidem habuit deo et vacat orationibus et precibus die nocteque, luxoriose autem vivens viva mortua est. Hoc præcipe ut sint irreprehensibiles. Si vero quis suis et maxime familiaribus non providet, fidem denegavit ille et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annos nata, unius viri uxor, in bonis operibus testimonium habens, si liberos educavit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lavit, si afflictis subministravit, si in omni bono opere ingressa est. Juniores vero viduas evita ubi enim luxoriose vixerint in dominum Chr:, nubere volunt, habentes crimen, quod priorem fidem neglexerint, simul etiam otiosæ discunt peragrare domus (circuire), non solum otiosæ sed etiam futiles et curiosæ, loquentes, quæ non oportet. Volo igitur juniores nubere, liberos procreare, domui præesse, nullam ansam præbere adversario ob criminationem. Jam enim nonnulli conversi sunt post 👤Satanam, Quodsi quis aut si quæ fidelis viduas habet, provideat illis et ne oneri sit ecclesiæ, ut re vera viduis occurrat. Presbyteri, qui bene præsunt, duplici honore digni habeantur, maxime vero operantes in verbo et doctrina[.] dicit enim scriptura bovem tr[i]turantem non obturabis, et dignus est operator præmio suo. Adversus presbyterum accusationem non accipe nisi duobus vel tribus testibus. Qui peccaverint, coram omnibus reprehende, ut etiam ceteri metum habeant. Obtestor coram deo et Χsto 👤Jes. et electis angelis, ut hæc observes sine præjudicio, nihil faciens in hanc vel illam partem inclinans. Manus cito ne cui imponas, neque particeps fias peccatorum alienorum Serva te ipsum sanctum, ne aquam bibas sed vino paululo utere propter stomachum et crebras tuas infirmitates. Nonnullorum hominum peccata antea aperta sunt, festinantia (ducentia) in judicium, in quibusdam prosequuntur[.] ita etiam bona opera antea aperta sunt, et quæ secus habent latere nequeunt.


Cap. VI.

Quotquot sunt sub jugo servi suos proprios dominos omni honore dignos habeant, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. Qui vero habent fideles dominos ne negligant propterea quod fratres sunt, sed magis serviant, quod fideles sunt et dilecti et beneficientiæ participes Hoc doce et præcipe.

Si vero quis aliter docet neque amplectitur (accedit ad) sana verba domini nostri 👤Jesu Chr: et doctrinam, quæ ducit ad pietatem, occoecatus est nihil intelligens, sed ægrotans de quæstionibus et pugnis verborum, unde oritur invidia, controversia, maledictiones, cogitationes malæ, supervacuæ conflictationes hominum mente perditorum, qui veritate privati sunt, statuentes, pietatem esse quæstum, abstine a talibus (sejunge te) Est autem pietas magnus quæstus cum animo contento. Nihil enim in mundum tulimus. Apertum igitur est, nos nihil educere posse, habentes autem alimenta et tegimina contenti erimus, qui vero divites esse volunt incidunt illi in tentationem et laqueum, et cupiditates multas incognitas et noxias, quæ demergunt homines in interitum et exitium. Nam avaritia est radix omnium malorum. quam nonnulli ap[p]etentes aberrarunt a fide et sese metipsos perfoderunt multis doloribus. Tu vero homo dei hæc fuge incumbe vero in justitiam, pietatem, fidem, amorem patient[iam], benignitate[m], pugna bonam pugnam fidei, apprehende vitam æternam, ad quam vocatus es, profitens bonam professionem coram multis testibus. Præcipio tibi coram deo omnia vivificanti et Χsto 👤Jesu testimonium edenti apud 👤P. P. bonam confessionem, ut serves hanc epistolam immaculatam, irreprehensibilem usque ad apparitionem domini nostri 👤Jesu Chr:, quam suis temporibus ostendet beatus et unus despota rex regum, et dominus dominorum, qui solus habet immortalitatem, lumine habitans, ad quod aditus non est, quem nemo hominum vidit, neque videre potest, cui gloria et potentia æterna Amen.

divitibus in hoc mundo præcipi[a]s, ne efferantur, neve sperent in divitiarum incertitudine sed in deo vivente, qui præbet nobis omnia diviter ad usum., bene agere, divites esse in bonis operibus, faciles ad largiendum, communicantes, cumulantes sibi thesaurum bonum in futurum, ut accipiant vitam revera sic dictam.

O 👤Timothee observa foedus fugiens profanum vaniloquium oppositiones falso nominatæ scientiæ quam nonnulli professi aberrarunt Gratia tecum.