Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Quare relicto se[r]mone de principio Χ. feramur ad perfectionem, ne rursus fundamentum jacientes conversionis a mortuis factis, et fidei in deum, doctrinæ baptismatum, impositionis manuum, resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. Etiam hoc faciemus [si] deus permiserit, imposibile enim est, qui semel illuminati fuerunt, gustaveruntque donum coeleste et participes facti sp. s., et bonum dei verbum gustaverunt, et vires sæculi futuri – deficientes rursus revocare ad (renovari in) resipiscentiam, cruci affigentes sibi filium dei et ignominiæ exponentes. Terra enim bibens pluviam sæpe super se descendentem et proferens herbam utilem illis, ob quos etiam colitur, particeps fit benedictionis divinæ, proferens vero spinas et tribolos, reproba et condemnationi prope, cujus finis est ad combustionem – Persuasi vero sumus de vobis, dilecti, meliora et quæ habent salutem, tametsi ita loquimur. Neque enim injustus est deus, qui obliviscatur factum vestrum, et amorem, quem ostendistis in nomen ejus, cum administravistis et administratis sanctis. Desideramus autem unumquemque vestrum idem ostendere studium ad confirmationem spei ad finem usque ne segnes sitis, immitatores autem eorum, qui per fidem et patientiam promissiones hæreditate accipient. 👤Abrahamo enim Deus promittens, quoniam per quem juraret majorem haberet neminem, per se juravit: certe benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo[.] et ita cum patienter spectasset particeps factus est promissionis Homines enim per majorem jurant et est illis omnis contradictionis finis ad confirmationem jusjurandum. Ideo cum deus vellet uberius ostendere hæredibus promissionis immutabilem voluntatem suam, jusjurandum interposuit, (jurejurando spopondit) ut per duas res immutabiles, in quibus imposibile est deum mentiri, habeamus firmam consolationem, qui aufugimus ad amplectendam spem nobis propositam, quam ut ancoram animæ habemus tutam et firmam, et quæ introit in interiorem pallam tabernaculi, quo præcursor super [nos] introiit 👤Jesus, secundum ordinem 👤M. pontifex factus in æternum.