Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Unde fratres mihi dilecti, vocationis co[e]lestis participes, observate apostolum et pontificem confessionis nostræ 👤Jesum; qui fidelis ei fuit, qui eum constituit (creavit) ut etiam 👤Moses in tota domo ejus. Majore enim ille gloria præ 👤Mose dignus habitus est, quo majorem habet honorem domus, qui paravit illam (Omnis enim domus ab aliquo paratur, omnia vero parans est deus.) Et 👤Moses quidem fidelis fuit in tota domo, ut minister, ad testimonium dicendorum; Chr: vero ut filius super domum suam. Cujus domus nos sumus, si (libertatem) fiduciam et gloriationem fidei ad finem usque habeamus. Quare ut dicit sp. s. »hodie, si vocem ejus a[u]diatis, ne obduretis corda vestra ut in exacerberatione, post diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri; explorarunt me et viderunt facta mea quadraginta annos. Quare ira incensus sum adversus hanc generationem et dixi: semper vagantur corde. Ipsi vero non cognoverunt vias meas. Ita juravi pro ira mea: si ingressuri sint in requiem meam. Videte fratres, ne insit cui vestrum cor pravum incredulitatis, ut deficiat a deo vivente. Sed cohortamini vos invicem quotidie, quamdiu hodie dicitur, ne obduretur quis vestrum fraude peccati (omnes enim participes facti sumus Chr:, si fundamentum, quo initium fecimus ad finem usque firmum retineamus) in hoc quod dicitur »hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra ut in exacerberatione«. Nonnulli enim audientes exacerberarunt sed nonne omnes qui exierunt ex 📌Ægypto per 👤M.; quibus vero infensus fuit quadraginta annos nonne qui peccaverunt quorum ossa ceciderunt in deserto? Quos vero juravit non introituros in quietem suam nisi immorigeros ? Atque videmus eos introire non posse ob incredulitatem.