Kierkegaard, Søren Journalen CC

Ad Philemonem


👤Paulus vinctus Χst. 👤J. et 👤Timotheus frater 👤Philemoni dilecto et cooperatori nostro, et 👤Aphiæ dilectæ et 👤Archippo, commilitoni nostro et ecclesiæ quæ est in domo tua. Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino 👤J. Χ.

Gratias ago semper deo meo, memoriam tui faciens in precibus meis, audiens dilectionem amorem tuam et fidem, quam habes adversus dominum 👤Jesum et adversus omnes sanctos. Quomodo comunicatio tua fidei efficax sit in cognitione omnis boni, quod est in nobis in Χst. 👤J. Magnam enim habemus lætitiam et consolationem amore tuo, quod viscera sanctorum recreata sunt per te, frater. Quare, quamvis magnam habeam tibi imperandi, quod opportet, in Chr: 👤Jes. libertatem, ob amorem magis cohortor (rogo) cum talis sim, nempe 👤Paulus senex et nunc etiam vinctus 👤J. Χ., rogo te de filio meo, quem genui in vinculis meis, 👤Onesimo, antea tibi inutili nunc et tibi et mihi utili, quem remisi. Tu vero illum h: e: viscera mea amplectere. Quem ego volui apud me retinere, ut pro te mihi min[i]stret in vinculis evangelii. sine vero sententia tua nihil facere volui, ut ne quasi secundum necessitatem bonum tuum sit sed secundum libertatem. Fortasse enim ob hoc separatus est ad tempus, ut in æternum eum retineres, non ut servum, sed magis quam servum, fratrem dilectum maxime mihi, quanto magis tibi et in carne et in domino. Si igitur me amicum habes suscipe eum ut me, si qua in re te laesit, aut qu[i]d debet, id mihi imputa. Ego 👤P. scripsi mea manu, ego restituam, ne dicam tibi te ipsum te mihi debere. Certe frater, velim a te juvari in domino, recrea viscera mea in Χst. persuasus de obedientia tua hoc scripsi, sciens te quoque facturum esse, de quo loquor. Simul etiam para mihi hospitium, spero * enim fore ut ob vestras preces vobis doner. Salutat te 👤Epaphras, commilito meus i[n] Χ.