Kierkegaard, Søren Journalen CC

2 Thess.


👤Paulus et 👤Silanus et 👤Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in deo patre nostro et domino 👤Jes. Chr:. Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino 👤Jesu Chr:.

Gratias agere deo semper debemus super vos frat[r]es, ut decet, quod fides vestra incrementum capit et augetur amor unius cujusque omnium vestrum invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in omnibus ecclesiis dei ob patientiam vestram et fidem in omnibus persecutionibus[et] afflictionibus vestris, quas perfertis, indicium justi dei judicii, ut digni vos habeamini regno dei, super quod etiam patimini. si quidem justum est coram deo retribuere vos affligentibus afflictum, et vobis afflictis relaxationem nobiscum, in revelatione domini 👤Jesu de coelo, cum angelis potentiæ ejus, in flama ignis, ultionem infligentis illis, qui non cognoverunt deum, et qui non obediverunt evangelio domini nostri 👤Jesu Chr:, qui poenas dabunt, interitum æternum a facie domini et a gloria potentiæ ejus ubi venit glorificandus in sanctis suis et admirationem moturus in omnibus credentib[us] (quia fides habita est testimonio nostro apud vos – illo die. Propterea quod etiam rogamus semper super vos, ut deus noster vos dignos reddat vocatione, et impleat omnem benignitatem bonitatis et opus fidei cum potentia, ut celebretur nomen domini nostri inter vos et vos in illo, secundum gratiam dei nostri et domini 👤Jesu Chr:


Cap. II.

Rogamus vero vos fratres ob præsentiam (adventum) domini nostri 👤Jesu Chr:, et nostrum introitum ad illum, ne citius vos commoveamini a mente, neve perturbemini, neque per spiritum neque per verbum, neque per epistolam quasi a nobis, quasi nunc instet dies domini. Ne quis vos decipiat ullo modo, quia, nisi prius venerit defectio, et apparuerit homo peccati, filius interitus, adversarius et extollens [se] super omne, quod dicitur deus aut numen, ut ille in templo dei ut deus sedeat, ostendens sese metipsum, quasi esset deus. Nonne recordamini me cum adhuc essem apud vos hæc dixisse? Atque nunc, quid detineat, scitis donec appareat ille suo tempore. Mysterium enim injustitiæ jam operatur, solum tenens modo donec e medio tollatur, et tum apparebit injustus, quem dominus 👤Jesus exstinguet spiritu oris sui et finem faciet splendore præsentiæ ejus – cujus est præsentia, secundum efficaciam Satanis, in omni vi et signis, et portentis mendacii, et in omni fraude injustitiæ, in perditis, quod non ceperunt amorem veritatis, ut illi salvi fierent. Et ob hoc mittet illis deus efficaciam fraudis, ut credant illi mendacio, ut judicentur omnes fidem non habentes veritati et oblectati sunt injustitia. Nos vero debemus semper gratias agere deo super vos, fratres a domino dilecti, quod eripuit vos deus ab initio ad salutem in sanctitate spiritus et fide veritatis; ad quod vocavit vos per evangelium nostrum ad comparandam gloriam domini nostri 👤Jesu Chr: Fratres igitur sistite et retenete traditiones, in quibus edocti estis, sive per verbum sive per epistolam nostram. Ipse vero dominus noster 👤J Χ. et deus et pater noster, qui adamavit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia, consoletur corda vestra et confirmet vos in omni bene dicto et bene facto.


Cap. III

Ceterum, rogate fratres, de nobis, ut verbum domini currat (sine dubio per varias regiones propagetur) et celebretur, ut etiam apud vos, atque liberemur ab hominibus importunis et malis, neque enim omnium est fides. Fidelis vero est dominus, qui confirmabit vos et servabit a malo. persuasi vero sumus in domino vos, quæ vobis præcepimus, et facere et facturos. dominus vero dirigat corda vestra in amorem dei et in patientiam Χsti. Præcipimus vero vobis, fratres in nomine domini nostri 👤Jesu Chr: ut avocetis vos ab omni fratre dissolute vivente, non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis, quom[o]do oporteat vos nos imitari. Quod non inordinate egimus inter vos, neque gratuitum panem comedimus apud quemquam, sed in labore et opera die et nocte operantes, ut ne cui oneri essemus. Non quo non habeamus potestatem, sed ut nos metipsos præbeamus vobis typum ut nos imitemini. Nam cum essemus apud vos hoc vobis præcepimus, ut, si quis non vult laborare, idem ne comedat. Audimus enim nonnullos inter vos dissolute ambulantes, nihil operantes sed supervacaneum facientes. Talibus præcipimus, et cohortamur per dominum nostrum 👤Jesum Chr:, ut quiete operantes, suum panem comedant. Vos vero fratres ne defatigemini bene agendo. Si quis vero non obediat verbo nostro per epistolam hunc significate, et ne commisceamini illi, ut pudore suffunda[tu]r, (pudefiat), et ne adversarium habeatis illum sed admoneatis ut fratrem. Ipse vero dominus pacis det pacem semper quovis loco, dominus cum vobis omnibus.

Salutatio mea manu 👤Pauli, quod est signum in omni epistola. ita scribo. Gratia domini nostri 👤Jesu Chr: sit cum vobis omnibus