Kierkegaard, Søren Kirkehistorie, bibelsk eksegese, excerpter fra Schleiermachers dogmatik og fra Baaders spekulative dogmatik m.m. : 1833-12-03

P2:7


Gal: 3, 19-4, 8.

De nexu nonnulla præmonenda videntur. In cap: 3 duobus momentis probat homines ad salutem per legem pervenire non posse. Alterum argumentum est ex historia petitum; docet, 👤Abrahamo salutem contigisse, non ob circumcisionem, non ob facta, sed ob fidem (Gen: 12, 3.). In altero testem argumentationis suæ ipsam legem inducit, afferens verba Deut: 27, 26; Lev: 18, 5: Hanc argumentationem vero penitus pertractanti apparebit, 👤P: hoc loco argumentationem accommodare lectoribus; quæ res quamquam explicatu facillima, tamen, cum multos interpretes (👤Calvin) torserit, silentio non prætermittenda videtur. 👤P: enim h: l: a priori statuit, homines omnino non posse legi satisfacere, atque adeo salutem ex ea non adipisci; id vero non probat. Hæc vero difficultas, si ad lectores respexerimus, prorsus evanescit. Habebant enim ii, prouti Chr: religioni dediti, sibi persuasum, sese non potuisse legem explere (Mth: 5, 17.).

Ita ad liquidum perducto, homines non posse salutem petere ex lege, ad rem fortasse a Judæis objiciendam respondit. Sæpius 👤P:, ubi de auctoritate legis deque efficacia ejus ad homines salvos præstandos agit, huic objectioni obviam it. Atque non possumus non fateri, hance quæstionem, si aliquando Judæorum cogitationes respexerimus, jure suo esse propositam. Jam vero si quæritur, quid insit huic quæstioni τι ουν ὁ νομος, ratione habita commatis, quod sequitur; statuendum puto duas quæstiones in hacce latere. Si enim tenemus, Judæos plurimum tribuisse legi M:, eamque pignus benevolentiæ Dei habuisse, atque videmus 👤P: vehementer invehi in legem, eundemque demonstrare, homines per legem æternam salutem consequi non posse, eumque adeo statuere, legem hominibus, quod promiserit, non posse præstare, – tum necesse est, Judæi hanc quæstionem proponant: »Quid est igitur lex«. estne illa divinæ an humanæ originis. – Ad hanc quæstionem respondet 👤P: hisce verbis ετεϑη διαταγεις δι' αγγελων. Nam aliter, cur hæc verba adjecerit P, equidem non video. – Altera qæstio est: cur igitur lex data est. Judæos enim hoc sibi persuasum habuisse, homines posse per legem salvos præstari, ostendit et doctrina 👤Pauli; si enim Judæi negassent homines posse per legem salvos esse, tum omnino superfluum fuisset, hoc iis inculcare; et vivendi ratio Judæorum, nam summam operam dederunt, legi satisfacerent, quare etiam legalitas maxime inter eos floruit. Ad hanc quæstionem respondet hisce verbis: των παϱαβασεων ενεϰα.

των παϱαβασεων ενεϰα. primum de singulis verbis.

[a] 19.

παϱαβαςιςindicat peccatum, cujus sibi conscius est auctor, quo ille certam legem transgreditur. (Verbum synonymon est παϱαπτωμα.) Hanc notionem inesse verbo ex etymologia videre licet, derivatur enim ex παϱα et βαινω. Inde etiam ortum est, ut 👤P: semper hoc vocabulum usurparet, ubi est sermo de peccato 👤Adami. Adhibet vero αμαϱτια ubi sermo est de peccatis cujus auctor non est sibi conscius.

De sensu, quod attinet, nonnulli statuerunt hunc esse sensum: legem datam esse, ut cohiberet peccata. Sed observ: est. 1) si hoc fuisset consilium legis, nondum ad scopum sibi propositum pervenisset; re igitur infecta abrogata est, quod non convenit cum sapientia Dei; et si pervenisset, tum religio Chr:, cum lex homines salvos præstare potuisset (Lev. 18, 5.), opus non fuisset. 2) hic sensus omnino non congruit cum doctrina 👤Pauli. Docet enim ille tantum abesse, ut lex removere peccata possit, ut etiam ansam det peccati (1 Cor: 15, 56.). – Si igitur analogiam spectamus hic sensus evadit: lex data est, ut homines peccatorum sibi conscii fiant, atque adeo animus ad deum convertatur. (Rom: 3, 20. 7, 8.13.).

[b] NB.

διαταγεις δι' αγγελων. Constat Judæos semper narrationem de lege Mosaica auxisse et exornasse. Hujus rei etiam h: l: documentum habemus. De præsentia enim angelorum nihil exstat in libro Ex. Hæc traditio est serioris originis, nec quidquam in V. T. occurit. In LXX vero in libro Deut: XXX, 2 adduntur hæc verba οι αγγελοι εξ δεξιων αυτου. Rabbini multa simplici narrationi sacræ scripturæ addiderunt, ita tradiderunt, 👤Mosem de monte decedentem oblitum fuisse verba Dei, sed duos angelos missos esse, qui ei verba 👤Jehovæ in memoriam revocarent. Statuerunt enim Rabbini Deum semper apparere hominibus angelis cinctum, ut majestatem ejus indicarent. Occurrit hæc traditio etiam in Act: 7, 53. εις διαταγας αγγελων. (quæ verba tamen nonnulli de variis classibus angelorum explicarunt); Heb: 2, 2.

εν χειϱι μεσιτου. μεσιτηςqui medius inter duas partes stat, mediator. εν χειϱι בְיָד occurrit hæc formula etiam Act 7, 35; fere idem indicat quod δια cum genitiv:, quod sæpissime occurrit, ubi Chr: commemoratur ut instrumentum Dei ita in creatione mundi etc. (Heb. 1, 2. Joh. 1, 3. Col: 1, 16. etc.).

ὁ δε μεσιτης ενος ουϰ εςτιν.Difficultas in vocabulo ενος absolute posito. Nonnulli subintelligunt πϱαγματος, muneris, ministerii, consilii ɔ: omnibus mediatoribus non idem est consilium, Deus vero unus est. Alii subintelligunt σπεϱματος hoc sensu: mediator non est unius partis s. factionis; nam semper duæ partes adesse debent. Alii subintelligunt νομου. Hæc explicatio maxime in hunc locum quadrat. Ita fere apostolus ratiocinatur: lex Mosaica quidem data est per mediatorem, sed inde non sequitur, legem Mosaicam ita per se sufficere, ut religio perfectior in locum ejus succedere non possit; nam in notione mediatoris nihil est, quod prohibeat, quo minus plures mediatores admittamus. –

d. 3die Decemb: 1833.