Kierkegaard, Søren Journalen NB22 : 1851

NB22:122

#

👤Salvianus Massiliensis adversus avaritiam Lib. 1 cap. 8:

Dura fortasse aliquis putat esse quæ dico. Dura, plane dura existimentur, nisi talia sint, ut in comparatione Apostolicæ severitatis mollia ac remissa videantur. Apostolus enim ad planctum divites vocat, nos ad remedium. Apostolus divitias ignem nominat (Jacob: aurum et argentum vestrum ... manducabit carnes vestras sicut ignis), nos facere ex divitiis aquas cupimus ignem exstinguentes, secundum illud: sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum.