Kierkegaard, Søren Om Begrebet Ironi

THESES,

DISSERTATIONI DANICÆ DE NOTIONE IRONIÆ

ANNEXÆ

QUAS

AD JURA MAGISTRI ARTIUM

IN UNIVERSITATE HAFNIENSI RITE OBTINENDA

die      Septemb.


PUBLICO COLLOQUIO DEFENDERE CONABITUR


👤Severinus Aabye Kierkegaard,

theol. cand.



MDCCCXLI

Theses

I. Similitudo Christum inter et 👤Socratem in dissimilitudine præcipue est posita.

II. 👤Xenophonticus 👤Socrates in utilitate inculcanda subsistit, nunquam empiriam egreditur nunquam ad ideam pervenit.

III. Si quis comparationem inter 👤Xenophontem et 👤Platonem instituerit, inveniet, alterum nimium de 👤Socrate detraxisse, alterum nimium eum evexisse, neutrum verum invenisse.

IV. Forma interrogationis, quam adhibuit 👤Plato, refert negativum illud, quod est apud 👤Hegelium.

V. Apologia 👤Socratis, quam exhibuit 👤Plato, aut spuria est, aut tota ironice explicanda.

VI. 👤Socrates non solum ironia usus est, sed adeo fuit ironiæ deditus, ut ipse illi succumberet.

VII. 👤Aristophanes in 👤Socrate depingendo proxime ad verum accessit.

VIII. Ironia, ut infinita et absoluta negativitas, est levissima et maxime exigua subjectivitatis significatio.

IX. 👤Socrates omnes æquales ex substantialitate tanquam ex naufragio nudos expulit, realitatem subvertit, idealitatem eminus prospexit, attigit non occupavit.

X. 👤Socrates primus ironiam introduxit.

XI. Recentior ironia inprimis ad ethicen revocanda est.

XII. 👤Hegelius in ironia describenda modo ad recentiorem non ita ad veterem attendit.

XIII. Ironia non tam ipsa est sensus expers, tenerioribus animi motibus destituta, quam aegritudo habenda ex eo, quod alter quoque potiatur eo, quod ipsa concupierit.

XIV. 👤Solgerus non animi pietate commotus, sed mentis invidia seductus, quum negativum cogitare et cogitando subigere nequiret, acosmismum effecit.

XV. Ut a dubitatione philosophia sic ab ironia vita digna, quæ humana vocetur, incipit.