Palladius, Peder Uddrag fra Peder Palladius' Danske Skrifter

Poterit semper domi suæ pernoctare, et summo mane, in curru vel in equo, se ad Ecclesiam visitandam conferre, ne nimiis sumptibus Ecclesia grauetur, quod quidam futurum suspicantur. Nec vltra duas aut tres horas apud tutor es manendum est, ne ventris causa visitationem institutam esse causentur et calumnientur. Illud summe cauendum est, ne quisquam inuitetur ad prandium, quasi sub pretextu et nomine præpositi, ne graues tandem Ecclesiæ sumptus perturbent ac destruant visitationem. Si quos volunt Tutores inuitare, faciant id ex priuato, vel suo nomine, non præpositi, ne prandii sumptus in magnam pecuniæ summam contrahatur. Imo meum consilium est, vt mox a prandio curet subduci rationem, vt certo sciat, quanti constiterit Ecclesiæ prandium quod sumpserat, ne mendaciis eum circumueniant alicubi callidi Tutores et apud præfectum regium, cui commissum est hoc munus, vt bonorum Ecclesiasticorum rationem habeat, accusent, ac visitationem Ecclesiarum impediant ac remorentur. Tales enim sumptuosi præpositi prebent occasionem huius mali, quod Ecclesiæ Christi, deinde miseri parochi quibusdam aulicis, vt vocant, præpositis seu potius asinis onerentur et grauentur.