Ob Hostem Patriae Devictum A.D. XVII. Ianuarii MDCCLXII.

OB HOSTEM PATRIAE

DEVICTUM

A. D. XVII. IANVARII CICICCCLXX11.

HAVNIÆ, typis HOECKII.

2
3

Non te praecipitem culmine deiici.

Qui iam ferpis humi, non tibi daniam, Ereptam manibus sacrilegis tuis, Irridere procaciter:

Non hoc laetitia me recreat! fugit Vox vulgi trepidans, reddita collibus,

Vix audita mihi! gaudeo, gaudeo,

Quod iam religio sacra,

Ouod constans pietas plaudit ovans deo;

Nec solamine iam, nec stabili caret Summi spe decoris, quod caput vtraque Victrix tollere sustinet!

4

Certe est visa deo, visa protervia est,

Vltricique manu crimina vindicat!

Exemplumne vides? quod tulimus iugum Et quae vincula rupta funt!

Vana est reliigio, criminibus deus,

Virtuti deus haud arbiter imminet Non curat pietate & reverentia Humani generis coli.

Obgannire deo quid sceleris putas?

Atrox hoc facinus credula plebs putet!

At tu nobilior, tu sapientior Servile excutias iugum!

Aude quidquid aves, profequere impiger Praeceps confilium dummodo carbasa Ventorum repleant mitia flamina:

Ter summus celebrabere!

5

Haec ille. At videas illico carcere Detrusum. Videas Mettrius an levis Huic folatia nunc atque Aruetius Fallax dulcia praebeant?

Hos demens coluit, poene deos vocans; Nutritumque fuis egregie artibus Evexere virum, quem metuant boni, Venturumque canat genus.

Felix o nimium, qui sequitur duces TantosI scilicet heic, heic sapientia Prudens consiliumque, heic adamantinum Fulcrum & murus aheneus!

Haud est difficilis caeca protervia, Argutumque eachinnum edere non gravat: Ille vtraque via gnaviter ambulans Est visus sibi olympius.

6

Et delubra sibi struxerat & focos! Affluxere mali quilibet ad deum Falsum hunc, iuris & huc quilibet implus Ofor munera contulit.

Plebesque adstupuit nomine nobilis Multa, orbata oculis & titubans gravi Maiestate colossi, vnda levis, ruit In delubra dei novi.

Vox est visa hominis nubibus editum Oraclum rabidi, quaeque deus, minor lam monstro hoc furibundo, ipse Aruet us Insanire superbiit.

Quin & ferrea lex exiit vndique:

Qui flexis genubus ferre iugum dei,

Qui divae renuis sacra libidinis,

Inque aram redolens dare

7

Thus; quicunque recusas diademate Vinciri venerandum hoc caput aureo; Lascivas choreas plaudere quilibet Festino pede respuis:

Perdat te indocilem supplicium grave,

Aut praeceps abeas, plangere cum pia Virtute! hune etenim prospera ab omnibus Mandant fara coli deum!

Haec inter gemitus e tenebris volant,

Quorum spes deus, ad fidera supplices:

Vindex esne deus? tune deus potens Tandem crimina punies?

Servabisne pios? an nihil est tuum Contemsisse hominem nomen, & impia Ipsum te, deus, o, te, petulantia?

Quis iudex nifi tu tuae

8

Terrae? tune vides vt terimus viam Virtutis? nihil hoc, nil & inane erit? An nunc fulminibus, coelipotens deus, An nunc tu tonitru cares?

Non certe dominus fulminibus caret!

At vindex veniens fulmina nubibus Involvit tenebrofis. Tacito iacet Somno, fulgure quod deus

Idolum feriet. Discute, discute Mox somnum ex oculis! tune, miser, vides, Quae furgat nubes parturiens tibi Mortem? at stertere pergit is.

Velox flamma volat nubibus horridis Demissa, haud citius fulmina dccidunt! Illum flamma ferit, tum fubito effugit! Et laetum infequitur melos!