Chr. Frid. Temler Cento (ex Virgilio) cujus autor est Christ. Frid. Temlerus

CENTO.

Accipe nunc Danaúm insidias, et crimine ab uno Disce omnes; etenim longa est injuria, longae Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.

Annuus exactis completur mensibus orbis,

Cum patriam fugiunt virtus, pietasque, decusque. Affectare vident regnum caeleste gigantes;

Et praeceps Phaëthon, animis elate superbis,

Tune inferre manus sceptris, tu furcifer, audes? Majestas teritur; tecum glomerantur in unum

Deformes Erebi pestes - quascunque sinistro Nox genuit foetu, furiali semine natas. Cuncta feris, dum cunta times, desaevis in omnes, Destruis, aedificas, misces quadrata rotundis;

2

Vix spes ipse tuas animo capis, aurea fingens Somnia, praetumido quatientia corda furore.

Turba salutantum dum vanas perstrepit aures Idoli, stetit umbra minax, vulgusque tacere Jussit, et atroci patefecit crimina vultu.

Quo, scelerate, ruis, quae te vesania cepit,

Impie? Caecus inest vitiis amor, omne futurum Despicitur, suadentque brevem praesentia fructum. Interea pavidam volitans pennata per urbem Nuncia fama ruit, ferrum, flammasque parari. Confremuere omnes subitae terrore ruinae;

Incaluere tamen, cervixque repugnat habenis. Contigerant cunctas opprobria temporis aures. Immortale odium et nunquam sanabile vulnus Dissimulare student animi, tacitique bonorum Suspirant gemitus, indignarique verentur.

Abstulit hunc tandem Phaëthontis poena tumultum.

3

Namque ut suprema, falsa inter gaudia, nocte Contra letiferos rictus, contraque rapaces Movit tela feras patriae memorabilis ardor,

Protinus exsanguis Phaëthontem perculit horror; Infectae pallore genae, stetit ore gelato Contemtrix superûm tua, Cerbere, dira propago; Excutitur, poenamque luit formidine poenae;

Et solvet meritam. Jam non ad culmina rerum Vecordes properasse queror; tollutur in altum,

Ut lapsu graviore ruant, exempla futuri.