Kierkegaard, Søren Journalen CC : 1833

CC:7

2 ad Timoth:


Cap I

👤Paulus apostolus 👤Jesu Chr: secundum voluntatem dei secundum promissionem vitæ, quæ est in Chr: 👤J:, 👤Timotheo, dilecto filio. Gratia, misericordia, pax a deo patre nostro et Chr: 👤Jesu domino nostro

Gratias ago deo cui servio a majoribus in bona conscientia (quomodo assiduam habeo tui memoriam in precationibus meis die nocteque desiderans te videre, recordatus lacrymas tuas, ut lætitia implear, memoria repetens fidei tuæ non simulatæ, quæ primum habitavit in mamma tua 👤Loide et in matre tua 👤Eunica, et persuasus sum etiam in te. Quare commoneo te, ut resuscites donum dei, quod est in te ob impositionem manuum mearum neque enim dedit deus nobis spiritum timiditatis sed potentiæ et amoris et sobrietatis; ne igitur te pudeat martyrii domini nostri, neque mei, qui vinctus sum ipsius, sed dolores subi una cum evangelio secundum vim dei, qui eripuit nos et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam nobis in Chr: 👤Jesu datam ante tempora saecularia, nunc apertam per apparitionem salvatoris nostri 👤J. Χ., qui destruxit mortem, illuminavit autem vitam et immortalitatem per evangelium, ad quod ego constitutus sum præco, et apostolus et doctor gentilium. Quam ob causam etiam hoc patior sed non animum despondeo, scio enim, cui fidem habui, et persuasus sum, eum posse depositum meum servare in illum diem usque. Formam habe sanorum verborum, quæ a me audivisti, in fide et dilectione, quæ est in Χ. 👤J. bonum depositum serva per sp. s., qui inhabitat in nobis Scis hoc, omnes, qui sunt in 📌Asia, me deseruisse, quorum sunt 👤Phygelles et 👤Hermogenes. Misericordiam p[r]æstet deus domui 👤O., quod sæpe me recreavit neque eum vinculorum meorum puduit, sed cum esset 📌Romæ, diligentius me quæsivit et invenit[.] det illi dominus invenire gratiam apud dominum illo die. et quot mihi 📌Ephesi admi[ni]straverit, accuratius tu nosti.


Cap. II

Tu igitur, fili mi, fortis esto in gratia, quæ est in Chr: 👤J. Et quæ a me audisti per multos testes hoc propone fidelibus hominibus, qui apti erunt ad alios docendos. Tu igitur mala perfer ut bonus milites 👤J. Chr: Nemo pugnans implicatur[a] vitæ negotiis, ut duci placeat. Si vero etiam quis pugnet, non coronatur, nisi legitime pugnaverit. Agricolam operantem demum primum oportet fructus percipere. Intellige, quæ dico, det enim tibi facultatem omnia intelligendi. Recordare 👤Jesum Chr: resuscitatum ex mortuis, ex semine 👤Davidis secundum evangelium meum. in quo malis affligor ad vincula usque ut maleficus, sed verbum dei non est vinctum. Ideo omnia perfero ob electos ut etiam illi participes fiant salutis, quæ est in Chr: 👤J, cum gloria æterna. Fidele est verbum, si enim una mortui sumus, etiam una vivemus, si permanemus etiam una regnabimus, si negamus, ille etiam nos negabit, si increduli sumus ille fidelis, neque enim potest non sibi ipsi constare (negare se ipsum.). Inculca hæc, attestans coram deo, ne verbis pugnent, ad nihil utile, ad subversionem audientium. Operam da, ut te ipsum præbeas deo exploratum (probatum) operatorem non erubescentem, recte secantem verbum veritatis. Profana vero vaniloquia vita, magis enim provocant impietatem, et verbum eorum gan[g]raenæ instar pastionem habebit (ulterius progredietur), quorum sunt 👤Hymeneus et 👤Philetus, qui de [veritate] aberrarunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et pervertunt nonnullorum fidem. Firmum tamen fundamentum dei stat, hoc sigillum habens »Cognovit Dominus, qui sunt ejus« et »decedat ab injuria quicunque invocat nomen domini« In magna vero domo non solum sunt instrumenta aurea et argentea, sed etiam lignea et fictilia et nonnulla in honorem alia ad in contumeliam. Si igitur quis se expurgaverit ab his, erit vas in honorem, sanctum, utile domino, ad omne bene factum paratum. Juveniles cupiditates fuge, sequere autem justitiam, fidem, amorem, pacem cum iis, qui in puro corde invocant dominum, vanas vero et insipientes disquisitiones fuge, sciens, eas certamina procreare, Servum domini [non] opportet pugnare, sed benignum adversus omnes, ad docendum aptum tolerantem malum, in benignitate instituens adversarios, si forte det deus illis recipi scientiam ad veritatem cognoscendam, ut expediant se ex laqueis diaboli, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem –

[a] εμπλεϰω (ex εν et πλεϰω plico) implico.


Cap. III

Hoc cognosce ultimis temporibus instatura tempora difficilia. Erunt enim homines sui amantes, avari, arrogantes, superbi, maledici, parentibus immorigeri, ingrati, impii, immisericordes, implacabiles, calumniatores, immoderati, immites, bonorum inimici, traditores, temerarii, magis libidinem quam deum amantes, habentes speciem pietatis, vim vero negantes[,] et hos fuge. Ex illis enim sunt, qui penetrant in domus et captivas ducunt mulierculas peccatis obrutas, variis cupiditatibus vexatas; semper discentes nunquam ad cognitionem veritatis pervenire possunt. Quomodo 👤Jannes et 👤Jambres restiterunt 👤Mosi, ita hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem Non tamen longe proficient, nam temeritas ipsorum aperta est, ut etiam illorum facta est. Tu autem secutus es me doctrina, institutione, proposito, fide, tolerantia, amore, patientia, persecutionibus afflictionibus, quales mihi evenerunt 📌Antiochiæ, 📌Iconio, 📌Lystris. Tales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit dominus. Et omnes qui volunt pie vivere in Chr:, persecutiones subibunt. Mali homines vero et deceptores proficient in malum, decipientes et decepti. Tu vero mane in illis, quæ didicisti – sciens, a quo didiceris, teque a pueritia sacras litteras novisse, quæ possunt te sapientem reddere ad salutem per fidem, quæ est in Chr:. Omnis scriptura est divinitus inspirata et utilis ad doctrinam, ad refutationem, ad correctionem ad institutionem in justitia ut sit ille dei homo perfectus ad omne bonum opus instructus


Cap. IV.

Attestor igitur coram deo et domino nostro 👤Jesu Chr:, qui judicaturus est vivos et mortuos secundum apparitionem suam et regnum suum, prædica verbum, insta tempestive et intempestive, refuta, objurga cohortare in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum suas cupiditates cumulabunt doctores, quoniam aures illis pruriunt[b] et a veritate auditum amovebunt et ad fabulas sese convertent. Tu vero in omnibus vigila mala patere, opus fac evangelistæ, munus tuum perfice. Ego enim jam exhaurior et tempus abitus mei instat. Bonam pugnam pugnavi, cursum perfeci, fidem servavi. Ceterum manet mihi justitiæ corona, quam dabit mihi dominus illo die, justus judex, non solum mihi, sed etiam omnibus, qui amaverunt apparitionem ejus.

[b] ϰνηϑω (s. ϰναω, ησω) scalpo frico titillo – ϰνηϑομαι p[r]uritu laboro

Festina ad me venire. 👤Demas enim me reliquit, amans hoc sæculum, et profectus est 📌T. 👤K. in 📌G. 👤T. in 📌D. 👤Lucas solus est mecum, Marcum assume, ut tecum adducas, est enim mihi ad ministerium utilis 👤Tychicum misi 📌Ephesum. Paenulam, quam 📌Troade reliqui apud 👤Carpum veniens adfer, et libros, maxime membranas. 👤Alexander faber multa mihi mala attulit, det illi dominus pro operibus ejus., quem etiam tu observa, multum enim restitit nostris verbis. In prima defensione nemo mecum apparuit (nemo mihi affuit) sed omnes me deseruerunt (ne illis imputetur). Dominus vero adfuit mihi, et corroboravit me, ut per me præconium (confirmeretur) perficeretur. et audirent omnes gentiles, atque ereptus sum ex ore leonis, et eripiet me deus ex omni male facto, et servabit in regnum suum coeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Saluta 👤P. et 👤A. et domum 👤O. 👤E. mansit 📌K. 👤T. reliqui 📌Mileti ægrotum. Festina ad me ante hiemem venire. Salutat te 👤E. et 👤P. 👤A. et 👤K. Domi[nus] 👤J. Chr. cum sp. t: Gratia vobiscum