Kierkegaard, Søren Journalen CC : 1833

CC:11

E. Jacobi


Cap. I

👤Jacobus dei et domini 👤J. Chr: servus duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. Omnem lætitiam habete, fratres mei, ubi in tentationes varias incideritis, scientes, virtutem fidei vestræ efficere patientiam; patientia vero bonum opus habeat, ut perfecti sitis et integri, in nulla re derelicti. Quod Si quis vestrum careat sapientia, roget a deo qui dat omnibus simpliciter, neque erubescere facit, et dabitur illi. Roget vero in fide non hæsitans. Qui enim hæsitat est similis undæ aquæ a vento commotæ et flando ex[c]itatæ. Ne credat ille vir se quid a domino esse accepturum. Vir duplex et inconstans in omnibus viis suis. Glorietur vero frater humilis in excelsitate sua, dives vero, in humilitate sua, nam ut flos herbæ præteribit. Oritur enim sol cum aestu, et arefecit herbam et decidit flos ejus, et pulchritudo vultus ejus perdita est. Ita etiam dives in viis suis flaccescet. Beatus homo, qui sustinet tentationem, nam probatus factus accipiet coronam vitæ, quam promisit deus illis, qui amant ipsum. Ne quis tentatus dicat: a deo tentor, deus enim a malis tentari nequit, ipse vero neminem tentat. Quisque vero tentatur, a suis cupiditatibus abreptus et deceptus. Mox enim cupiditas concipiens procreat peccatum, peccatum vero perfectum procreat mortem. Ne erretis fratres mei dilecti. Omnis donatio bona et omne donum perfectum superne desuper descendit a patre lucis, apud quem non est mutatio aut umbra vicissitudinis. Volens genuit[a] vos verbo veritatis, ut sitis primitiæ quædam eorum, quæ sunt ab illo creata. Ita fratres mei dilecti, sit quisque homo celer ad audiendum tardus ad loquendum tardus ad iram. Ira enim viri justitiam dei non operatur. Quare deponentes omnem turpitudinem et abundantiam malitiæ cum benignitate accipite sermonem insitum, qui animas vestras potest servare.

Estote operatores verbi non solum auditores, vos ipsos decipientes. Nam si quis est auditor verbi non operator ille similis est viro, qui observavit faciem nativitatis suæ in speculo. Consideravit enim sese ipsum, et abiit, et mox oblitus est, qualis esset. Qui vero incumbit[b] in legem perfectam libertatis et in illa permanet, ille non est factus auditor oblivionis obliviosus, sed operator verbi, ille beatus erit in operibus suis. Si quis vero statuit sese probum esse, neque cohibet compescit[c] linguam suam, sed defraudans [de]cipiens cor suum, vana est illius cultura (religio). Purus vero et impollutus cultus coram deo et patre, hic est, visere pupillos et viduas in afflictionibus suis, sese ipsum immaculatum a mundo servare.


Cap II

Fratres mei dilecti ne fidem d.👤J.Chr: ex gloria habeatis in ratione personarum. Si enim introiverit in synagogam vestram vir opulentus in vestimento fulgente, introiverit pauper in vestimento sordido, et inspexeritis in illum, qui portat vestimentum fulgens et dixeritis Tu sede hic quæso, et pauper[i] dixeritis sta ibi aut sede hic sub scabellum meum


Audite fr. d., nonne deus elegit pauperes mundi, divites in fide et hæredes regni, quod promisit illis, qui amant eum, vos vero despexistis pauperem. Nonne divites dominium in vos exercent, et vos ad tribunalia trahunt? Nonne illi maledicunt bono nomini, quod vobis inditum est. Certe si legem perficitis regiam, secundum scripturam: diliges vicinum ut te ipsum, bene facitis, si vero rationem habetis personarum, injustitiam operatis, ut transgressores a lege arguti. Qui enim totam legem servet [ser]vavit, in uno vero offendat, reus factus est omnium. Qui enim dixit ne stuprum comittas, idem dixit ne fures, si vero, non stuprum commisisti, furasti autem, factus es transgressor legis, ita loquimini et ita facite ut qui secundum legem libertatis judicandi sunt. Judicium enim immisericors illi, qui non facit misericordiam, Misericordia adversus deum se jactat.

Quæ est utilitas, fr., si quis dicat sese habere fidem, opera vero non habeat? num potest fides eum servare? Si frater aut soror fuerint nudi et eguerint cibo quotidiano, et dixerit qui vestrum illis: Abite in pace, calescite et satiamini, non vero dederitis illis necessaria corporis, quæ utilitas? Ita etiam fides, nisi habeat opera, mortua est per se, sed dixerit quis: Tu fidem habes et ego bona opera, ostende mihi fidem sine operibus tuis et ego ostendam tibi fidem meam ex operibus meis. Tu credis, deum [unum] esse, recte facis et dæmones credunt et perhorrescunt (contremescunt). Vis cognoscere o homo vane, fidem mortuam esse sine operibus. 👤Abr. pater noster nonne ex operibus justificatus est cum proferret 👤I. f. in altare. Vides fidem cooperari factis ejus et ex factis fides perfecta est et impleta est scriptura, quæ dicit: Credidit 👤Abr. deo et imputatum est ei in justitiam« et amicus dei vocatus est. Videte ex operibus hominem justificari non ex fide sola. Simili modo nonne 👤R. adultera ex operibus justificata est, accipiens qui emissi erant nuntios, et alia via ejiciens. Ut corpus sine sp. mortuum, ita fides sine operibus mortua.


Cap III

Ne multi doctores sitis, intelligentes, gravius illos judicium accepturos. in Multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit ille est perfectus homo, qui potest compescere totum corpus. Ecce equis frena in ora injicimus, ut obediant nobis, et ita totum corpus circumagimus. Ecce naves, quum tantæ sint et a ventis vehementibus agitatæ ducuntur minimo gubernaculo, ubi intentio dirigentis voluerit. Ita etiam lingua parvum membrum est et sese jactat. Ecce exiguus ignis quantam silvam incendit! Et lingua ignis mundus injustitiæ. Ita lingua constituta est in nostris membris inquinans totum corpus, inflamans rotam nativitatis et inflamata a 📌Gehenna. Omnis enim natura bestiarum ferarum et volucrium et reptilium, et eorum, quæ sunt in mari a natura humana domatur et domita est. Linguam vero nemo hominum potest domare, malum, quod coerceri nequit, plena veneno mortifero. Illa benedicimus deo et patri, illa exsecramur homines ad similitudinem dei factos. Ex eodem ore exeunt benedictio et maledictio Non opportet, fratres mei, hæc ita fieri. Num [fons] ex eodem foramine emittit dulce et amarum? Num potest, fratres mei, ficus oleas proferre aut vitis ficus; ita neque aqua salsa facere dulcem. Quis est sapiens et intelligens inter vos? ostendat ex bona vivendi ratione facta sua in mansuetudine sapientiæ. Si vero studium acerbum habetis et contentionem in corde vestro, ne vos jactetis et mentiamini adversus veritatem. Non est illa sapientia desuper descendens sed terrestris, sensualis, dæmoniaca. Ubi enim studium et contentio ibi seditio et omnis res mala Superna vero sapientia primum est sancta, deinde pacifica, facilis, obsequiosa, plena misericordia et bonis operibus, sincera, insuffocata, Fructus justitiæ seritur illis, qui pacem faciunt.


Cap. IV.

Unde bella et certamina inter vos? Nonne inde, ex cupiditatibus vestris in membris vestris pugnantibus? Affectamini concupiscitis, non potestis. Interficitis et intenditis, et non potestis adipisci, pugnatis et certatis, non habetis propterea quod non rogatis. Rogatis nec accipitis, propterea quod male rogatis, ut in cupiditatibus vestris impensas facere possitis. Adulteri et adulteræ, nonne scitis amorem mundi esse odium dei. Qui igitur voluerit esse amicus mundi, inimicus dei factus est. Aut putatis scripturam vane loqui » Num Invidiam desiderat sp., qui inhabitat in vobis«. Majorem dat gratiam Quare dicit: deus superbis restitit, humilibus vero dat gratiam. Subjicite igitur vos deo, resistite diabolo, et fugiet a vobis. Accedite ad dominum, et appropinquabit ad vos. Purgate manus, peccatores, et sanctificate corda duplici animo. Affligimini et lugete et plorate. Risus vester in luctum commutetur et lætitia Humiles estote coram deo et eriget vos. Ne obtrectetis invicem, fr., qui obtrectat fratrem et condemnat, obtrectat legem et judicat legem, si vero legem judicas non es operator legis sed judex. Unus legislator et judex, qui servare potest et perdere, tu quis es, qui judices alterum.

[d] ϰατηφεια (ϰατηφης demissus, moestus ex ϰατω et τα φαη vultus facies.) moeror tristitia

Age nunc qui dicitis hodie et cras ibimus in hanc vel illam urbem, et commorabimur ibi annum et negotium agemus et lucrum faciemus. Qui nescitis cras (qualis est enim vita vestra, vapor ad breve temporis sp. apparens deinde evanescens Quin dicere debeatis