Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Atque cum venissent, conscenderunt conclave, ubi commorati sunt: 👤Petrus atque 👤Jacobus, 👤Johannes atque 👤Andreas, 👤Phillipus atque 👤Thomas, 👤Bartholomeus atque 👤Matheus, 👤Jacobus Alphæi atque 👤Simon selota, atque 👤Judas Jacobi filius. Illi omnes erant assidui unac precibus (atque cum mulieribus atque 👤Maria, matre 👤Jesu, atque cum fratri[bu]s ejus. Atque hisce diebus resurrexit 👤Petrus inter medios discipulos (erat autem numerus nominum una ad centum et viginti) hisce verbis: Viri fratres oportet impleri scriptum illud, quod prædixit spiritus sanctus per os 👤Davidis de 👤Jouda, qui factus est dux illorum, qui comprehenderunt 👤Jesum, quod erat numero nostro adscriptus atque accepit munus hujus ministerii. (Ille igitur comparavit agrum pro mercede injustitiæ et præceps factus medius disruptus est,[d] atque diffusa sunt omnia viscera ejus, atque cognitum est ab omnibus illis, qui inhabitant 📌Hierosolymam ita ut vocarent locum illo proprio dialecto 📌Αϰελδαμα h: e: locus sanguinis) scriptum enim est in libro psalmorum: factum est domicilium ejus desertum, ne sit, qui habitet in illo« atque »munus ejus accipiat alter.« Opportet igitur eorum, qui nobiscum convenerunt per omne id tempus, quo introiit atque exiit apud nos dominus 👤Jesus, incipiens a baptismo 👤Johannis usque ad diem, quo susceptus est a nobis, eorum unum ma[r]tyrem fieri resurrectionis ejus nobiscum. Atque sisterunt duo 👤Josephum, cognomine Barsaba, cui nomen inditum est »Justus« atque 👤Mathiam. Atque orantes dixerunt, Tu, domine qui omnium corda cognoscis, ostende, utrum elegam, qui accipiat munus hujus ministerii atque apostolatus, ex quo decessit 👤Joudas, ut abiret in locum suum. Atque sortem misserunt, atque incidit sors in 👤Mathiam, atque suffragiis adscriptus est numero duodecim apostolorum. –