Kierkegaard, Søren Journalen CC

CC:1

Prima verba fecimus, o 👤Theophile, de omnibus, quæ 👤Jesus facere atque docere incepit, in eum diem usque quo institutis, quo[s] elexerat, per spiritum sanctum apostolis in coelum receptus est. Quibus etiam, postquam passus est, viventem sese præbuit, in multis signis, per dies quadraginta conspiciendum, dum exposuit, quæ pertinent ad regnum Dei. Et cum illis conveniens præcepit, ne 📌Hierosolymâ decederent, exspectarent vero promissum a patre, quod[b] a me audivistis; quod scilicet 👤Johannes baptizavit aquâ, vos vero baptizati eritis in spiritu sancto, non multis post diebus. Illi igitur convenientes quæsiverunt: jamne Domine restitues regnum 📌Israeli. Ille vero: non vestrum est, inquit, cognoscere temporis rationem, quam constituit in potestate propria. Sed accipietis vim spiritus sancti super vos venientis et eritis ma[r]tures mihi 📌Hierosolymæ et in tota 📌Joudæa et 📌Samaria atque usque ad ultimam terram. His dictis, cum illi viderent, sublatus est, et nubes subduxit illum ab oculis ipsorum. Atque cum intentis oculis coelum aspicerent, cum ille abiit, ecce viri duo adstiterunt illis in vestimento albo, qui etiam dixerunt: Viri Gallilæi cur adspicitis coelum; ille 👤Jesus qui sublatus est in coelum, eodem modo veniet, quo vidistis illum in coelum abeuntem. –

[a] Acta apostolorum.

[b] græce : ἡν ηϰουσατε μου. Anakolouton orationis ???

Tum illi 📌Hierosolymam redierunt ex monte, cui est ex olivis nomen, qui est prope 📌Hierosolymæ,


Atque cum venissent, conscenderunt conclave, ubi commorati sunt: 👤Petrus atque 👤Jacobus, 👤Johannes atque 👤Andreas, 👤Phillipus atque 👤Thomas, 👤Bartholomeus atque 👤Matheus, 👤Jacobus Alphæi atque 👤Simon selota, atque 👤Judas Jacobi filius. Illi omnes erant assidui unac precibus (atque cum mulieribus atque 👤Maria, matre 👤Jesu, atque cum fratri[bu]s ejus. Atque hisce diebus resurrexit 👤Petrus inter medios discipulos (erat autem numerus nominum una ad centum et viginti) hisce verbis: Viri fratres oportet impleri scriptum illud, quod prædixit spiritus sanctus per os 👤Davidis de 👤Jouda, qui factus est dux illorum, qui comprehenderunt 👤Jesum, quod erat numero nostro adscriptus atque accepit munus hujus ministerii. (Ille igitur comparavit agrum pro mercede injustitiæ et præceps factus medius disruptus est,[d] atque diffusa sunt omnia viscera ejus, atque cognitum est ab omnibus illis, qui inhabitant 📌Hierosolymam ita ut vocarent locum illo proprio dialecto 📌Αϰελδαμα h: e: locus sanguinis) scriptum enim est in libro psalmorum: factum est domicilium ejus desertum, ne sit, qui habitet in illo« atque »munus ejus accipiat alter.« Opportet igitur eorum, qui nobiscum convenerunt per omne id tempus, quo introiit atque exiit apud nos dominus 👤Jesus, incipiens a baptismo 👤Johannis usque ad diem, quo susceptus est a nobis, eorum unum ma[r]tyrem fieri resurrectionis ejus nobiscum. Atque sisterunt duo 👤Josephum, cognomine Barsaba, cui nomen inditum est »Justus« atque 👤Mathiam. Atque orantes dixerunt, Tu, domine qui omnium corda cognoscis, ostende, utrum elegam, qui accipiat munus hujus ministerii atque apostolatus, ex quo decessit 👤Joudas, ut abiret in locum suum. Atque sortem misserunt, atque incidit sors in 👤Mathiam, atque suffragiis adscriptus est numero duodecim apostolorum. –


Cap: II.

Atque sub finem dierum pentecostis erant omnes unanimes eodem loco. Atque subito venit strepitus, ut flatus venti vehementis, super illos, atque implevit totum domum, ubi consederant. Atque apparuerunt illis flamulæ discissæ quasi ignis, atque consedit super unumquemque eorum, atque omnes completi sunt spiritu sancto; atque inceperunt sua quisque lingua loqui, prouti spiritus cuique dedit loqui. Erant autem 📌Hierosolymæ habitantes Joudæi, viri pii ex quavis gente, quæ est sub coelo. Edita vero illa voce, convenit multitudo atque diffusa est, propterea quod sua quisque eos dialecto loquentes audivit. Stupefacti admirati sunt ita inter se loquentes nonne ecce omnes illi, qui loquuntur, sunt Judæi; atque quomodo audimus nos, quemque nostro proprio dialecto, quo nati sumus, loquentem – Parthi atque Medi, atque Elamitæ, atque qui inhabitant 📌Mesopotamiam, 📌Joudæam atque 📌Kappadociam, 📌Pontum atque 📌Asiam, 📌Phrygiam atque 📌Pamphyliam, 📌Ægyptum atque partem 📌Libuæ, quæ est apud 📌Cyrenen, atque peregrini Romani, Judæi, proselutæ, Kretes atque Arabes. audimus eos prædicantes præclare a Deo facta nostris linguis? Obstupefacti omnes hæsitaverunt, alter alterum alloquens: quid hoc sibi velit? Alii vero, irridentes, dixerunt: mero pleni sunt.

👤Petrus vero in medio consistens una cum undecim, voce sublata, respondit illis: Viri Judæi, atque omnes, qui inhabitant 📌Hierosolymam scitote atque animum intendite ad verba mea. Neque enim illi, ut vos statuitis, inebriati sunt; est enim hora tertia diei; sed hoc est id, quod dictum est per prophetam 👤Joelem: Atque erit ultimis diebus, ait Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem; et vaticinabuntur filii vestri et filiæ vestræ, atque juvenes vestri visiones videbunt, atque senes vestri somnia somniabuntur; atque super servos, atque super servas meas illis diebus effundam de spiritu meo, atque vaticinabuntur; atque patrabo portenta in coelo supra, et signa in terra infra, sanguinem et ignem, et vaporem fumi. Sol commutabitur in tenebras, luna in sanguinem, usque dum venerit dies Domini magna atque illustris (horribilis). Atque erit: quicunque invocaverit nomen Dei, ille servabitur.« Viri Israelitæ audite hæc verba: 👤Jesum Nazarenum, virum a Deo vobis vi, portentis et signis comprobatum (quæ fecit Deus per illum inter medios vos, ut ipsi scitis) illum vos constituto antea consilio et præscientia Dei traditum accipientes, manibus injustis cruci affixum interfecistis. Quem Deus, solutis mortis doloribus,[e] suscitavit, propterea quod non fieri potuit, ut ille imperio ejus subj[i]ceretur. 👤Davides enim dicit illi: prospicio in Dominum oculis meis semper obversantem, quod adest mihi e dextra, ne ( occeltem) de statu dejiciar; ideo lætatum est cor meum et exsultavit lingua mea; etiam caro mea acquiescet in spe; quod non relinques animam meam in Tartaro, neque permittes, ut sanctus tuus videat putretudinem. Ostendisti mihi viam vitæ, implebis me lætitia coram facie tua.« Viri fratres licet libere ad vos loqui de patriarcha 👤Davide eum etiam mortuum esse, mortuumque sepelitum, et monumentum (sepulchrum) ejus est inter nos ad hunc usque diem. Cum igitur esset propheta et bene gnarus, deum sibi jurejurando obstrinxisse, facere ut ex fructu lumbi ejus considat in throno ipsius; providens igitur locutus est de resurrectione Christi, non relicta est anima ejus in Tartaro, neque caro ejus vidit putretudinem. Hunc 👤Jesum suscitavit Deus, cujus omnes nos sumus testes. Ad Dextram igitur Dei sublevatus, promissione de spiritu scto a patre accepta, effudit hoc, quod nunc vos videtis atque auditis. Neque enim 👤Davides adscendit, loquitur vero: Dominus dixit Domino meo: sede ad dextram meam usque dum fecero hostes tuos scabellum tuum.« Firmiter igitur omnis domus 📌Israelis cognoscat, Deum hunc 👤Jesum, quem vos cruci affixisti[s], et dominum et Christum fecisse. –

Qua re audita illi vehementer sunt commoti[f] animo, dixerunt ad👤Petrum : quid faciemus, fratres? 👤Petrus vero respondit: Convertite et baptizamini quisque vestrum in nomine 👤Jesu Chr:, ad remissionem peccatorum; atque accipietis donum sp. s:. Vobis enim est promissio et filiis vestris et omnibus, qui sunt procul, quotquot dominus Deus noster convocabit. Multis aliis verbis testatus atque cohortatus est, ita loquens: salutem admittite ex perversa hac generatione. Qui igitur libenter acceperunt verbum ejus, baptizati sunt, atque additi sunt illo die animorum ad tria millia. Erant assidui doctrinæ apostolorum, atque comunioni, atque fractioni panis, atque precibus.

[f] ϰατανυσσωs. νυττω. 1) compungo 2) passiv vehementer commoveor, afficior.

Omnem vero animam metus invasit, multa portenta atque signa per apostolos patrata sunt. Omnes vero credentes erant eodem loco, atque habebant omnia communia, et vendiderunt possessiones et opes, et distribuerunt hæc omnibus prouti cui opus erat. Diu erant una assidui in templo, domi pane fracta fructi sunt cibo in lætitia et simplicitate[g] cordis, orantes Deum atque gratiam ineuntes cum toto populo. Deus vero ecclesiæ servatos quotidie addidit.


Cap III.

Sub idem tempus 👤Petrus et 👤Johannes ascenderunt ad sanctum hora precum nona. Atque vir quidam claudus ex utero matris portatus est. Illum proposuerunt diu ad portam templi, quæ dicitur pulchra, ut precaretur stipes ab illis, qui introibant in templum. Ille videns 👤Petrum et 👤Johannem introituros templum, rogavit accipere stipes. In quem quum 👤Petrus cum 👤Johanne oculos intendissent, dixit nos adspice. Ille vero observavit illos, exspectans quid ab illis accipere. Dixit 👤Peter: argentum et aurum non habeo, quod vero habeo id do tibi: in nomine 👤Jesu Chr: Nazareni surge et ambula. atque comprehendens manum ejus dextram erexit. Mox (planta pedis) pes et malleolus pedis firma facta sunt, atque exsultans exsiliens constitit atque ambulavit; et introiit una cum illis templum, ambulans, exsiliens, prædicans Deum. Atque vidit totus populus eum ambulantem et celebrantem Deum. Atque agnoverunt eum esse eundem, qui ut stipes compararet ad portam pulchram templi consederat; et omnes impleti sunt pavore et stupore ob id, quod ei evenerat. –

Quum ille manu comprehenderet (alii sectaretur) 👤Petrum et 👤Johannem, concurrit populus ad illos in 📌porticum, quæ dicitur Salomonis, stupefacti. Hoc videns 👤Petrus, respon *dit populo: Viri Israelitæ cur hoc admirationem vestram movet; aut cur nos intentis oculis adspicitis vos, quasi propria vi et pietate fecerimus, ut ille ambularetur ? Deus 👤Abr:, 👤I. et 👤J., Deus patrum nostr[or]um celebravit filium suum 👤Jesum, quem vos quidem tradidistis, et repudiastis coram 👤Pilato judicante debere eum interire. Vos autem sanctum et justum repudiastis, et rogastis, ut latro donaretur vobis, principem vero vitæ interfecistis. Quem Deus ex mortuis suscitavit, cujus nos martyres testes sumus. Atque per fidem in nomen ejus, hunc, quem vos videtis et scitis, nomen ejus corroboravit; et fides per illum dedit illi hance integritatem coram vobis omnibus. Atque nunc fratres scio vos per ignorantiam egisse ut etiam principes vestri. Deus vero, quæ prædixerat per os omnium prophetarum, fore ut Christus pateretur, ita eventu comprobavit. Resipiscite igitur et convertite, ut remittantur peccata vestra, ut veniant tempora recreationis ab illo, atque demittat 👤Jesum Chr: vobis antea delectum, quem oportet coelum possidereh usque ad tempora restitutionis omnium rerum, quæ commemoravit Deus per os sanctorum ejus prophetarum. 👤Moses enim dixit ad patres: prophetam vobis excitabit ex fratribus vestris, ut me, illum audietis in omnibus rebus, quascunque ad vos dixerit. Fiet vero ut, quæcunque anima non audiverit, exterminetur illa e populo.« Atque omnes prophetæ inde a 👤Salomone atque deinceps, quotquot locuti sunt, etiam dies ejus nuntiarunt. Vos vero estis filii prophetarum, atque foederis, quod proposuit Deus patribus vestris ad 👤Abrahamum dicens: atque in semine tuo beneficiis afficiuntur omnes gentes[i] terræ«. Ad vos primos Deus resuscitatum filium suum misit vos beneficiis afficientem, ut redeatis (convertatis) a sua quisque pravitate.

h Jeg har med Flid en Tvetydighed i min Oversættelse, enten kan man sige: ham bør det at indtage Himlen (saaledes d. Danske); ell. Himlen bør det at modtage ham; hvilket synes at have dogmatisk Betydning, da Χsti Virksomhed jo ikke var fuldendt før hans Tilbagekomst, og forsaavidt Himlen modtager ham ɔ: han vendte tilbage til hvor han var før, for da at indtage Himlen.

[i] אָב‎, מִשְפָחָה


Cap: IV.

Quibus verba ad populum facientibus institerunt sacerdotes, et præfectus templi et Sadducæi, ægre ferentes, quod docerent illi populum, et nuntiarent in 👤Jesu resurrectionem mortuorum. Atque injecerunt manus in illos, atque publicis vinculis tradiderunt in diem sequentem, erat enim jam vesper. Multi vero eorum, qui audiverant verba crediderunt, atque evasit numerus virorum usque ad quinque millia. Accidit vero, ut postridie principes atque presbyteri, atque legis periti colligerentur in 📌Hierosolymam, atque 👤Anna[s], pontifex maximus, atque 👤Johannes et 👤Alexander et quo[t] quot erant ex genere pontificali. Quos in medio positos quæsiverunt: qua vi aut quo nomine hoc fecistis? Tum 👤Petrus plenus sp. sct: dixit ad illos: principes populi et presbyteri Israelis si hodie rei facimur beneficii adversus hominem imbecillem, in quo ille salvus factus est. Scitote igitur vos omnes et totus populus 📌Israelis: in nomine 👤Jesu Chr: Nazareni, quem vos cruci affixistis, quem Deus suscitavit e mortuis, in hoc ille sanus inter vos constitit. Ille est lapis, a vobis ædificantibus parvi habitus, qui factus est caput anguli. Neque est in ullo alio salus; neque enim est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo opportet nos servari. Videntes vero 👤Petri libertatem atque 👤Johannis, et percipientes eos esse homines litterarum imperitos et tirones, mirati sunt, agnoverunt quidem, eos fuisse cum Chr:. Videntes vero hominem adstantem illis sanatum illum, non habuerunt, quæ responderent. Cum autem jusissent, eos exire extra synedrium, consilium inierunt (consultabant) hisce verbis: quid faciemus cum hisce hominibus, miraculum enim omnibus notum (insigne) factum est per illos, apertum omnibus, qui inhabitant 📌Judæam; neque possumus negare; sed ne magis divulgetur in vulgus, minis deterrebimus, ne cui hoc alloquantur nomine. Atque vocatis illis præceperunt, ne omnino loquerentur, neve docerent in nomine 👤Jesu. 👤Petrus vero et 👤Johannes responderunt: num justum sit coram Deo vobis magis obedire quam Deo, dijudicate. Neque enim possumus nos, quæ vidimus et audivimus, non loqui. Illi vero, minis insuper adjectis, dimiserunt illos, non invenientes, quomodo poenas illis infligerent propter populum; omnes enim celebrabant Deum ob id quod factum erat. Erat enim ille, in quem hoc signum sanationis incidit, amplius quadraginta annos natus.

Dimissi venerunt ad suos, atque nuntiarunt, quæ illis pontifices et presbyteri dixerant. Illi, hac re audita, una vocem sustulerunt his verbis: Domine tu es Deus, qui fecisti coelum et terram et mare et omnia, quæ sunt in illis loquens per os 👤Davidis filii tui: Cur fremuerunt[j] gentes, et populi vanis operam dederunt, resurexerunt reges terræ et principes in unum locum congregati sunt adversus Dominum et adversus unctum ejus.« Congregati enim vere sunt in hac urbe adversus filium tuum sanctum, quem unxisti, 👤Herodes et 👤Pontius Pilatus cum gentibus et populo Israelitico, ut facerent, quæ manus tua et consilium antea fieri constituerat. Atque nunc Domine irritas fac minas eorum et da servis tuis omni animi libertate loqui verbum tuum eo, quod extendis manum tuam ad sanationem, et signa et portenta fiunt per nomen sancti tui filii. Atque cum illi precati sunt commotus est locus, ubi erant congregati; et omnes impleti sunt sp. scto, et nuntiarunt verbum Dei omni libertate. –

[j] φϱυασσομαι, αζομαι. depon: med: proprie de equis frementibus. fremo ferocio. In N. T. legitur semel et quidem Aor: 1. act.

Et omnium credentium erat unum cor et una anima, neque quisquam quid opum suarum suum esse contendit; sed omnia erant communia. Et magna vi apostoli testimonium resurrectionis 👤J:Chr: ediderunt, et gratia magna erat super omnes. Neque enim erat quis indigens inter illos; quotquot enim erant possessores prædiorum vel domiciliorum hæc vendentes protulerunt pre *tium venditorum, et deposuerunt ad pedes apostolorum, et divisum est cuique prouti ei opus erat. 👤Joses vero, qui ab apostolis vocatus est Barnabas (h: e: interpretatum filius consolationis) Levita, Cyprius genere, cum ei esset ager, vendidit illum et protulit pretium et deposuit ad pedes apostolorum.


Cap. V.


[k] εψευσω 2 sing: Aor 1. med.

[l] συστελλω simul cum aliis paro, ordino; alii obvolvebant fasciis et linteis.

[m] αφιστημι – seorsum colloco. deinde seduco semel.










Cap. VI.

συζητεω 1) quæro aliquid una cum aliquo 2) vicissim quæro, colloquor, disputo, πϱος τινα. – seque: Dat. pers. est disputo contra aliquem.


Act: 22, 5 τιμωϱεω (a τιμωϱος contr: pro τιμαοϱος honorans, æstumans, adjuvans, vindicans, ulciscens, puniens) 1) vindico aliquem ab injuria illata cum Dativ. personæ 2) punio ob injuriam, castigo seq: acc: personæ sic semel scilicet h: l: 3) ex adjuncto torqueo, crucio Act: 26, 11.22, 25 ἱμας, ἱμαντος lorum.

Act. 23, 3 ϰονιαω (a ϰονια pulvis) calce obduco, dealbo. – bis: Math. 23, 27. et hic.

Act. 23, 23 δεξιολαβος. Hanc vocem, quam profani ignorant, Act 23, 23 militum genus indicare certissimum quidem est, qualenam autem et cur ita appelletur, incertum. Alii satellites vel regis vel tribuni, alii legentes: δεξιοβολος i: e: funditores sagittarios. Vulgata: lancearios. –


Cap. 24.

Post quinque dies descendit pontifex 👤Ananias cum presbyteris et oratore quodam 👤Tertyllo, qui comparuerunt coram principe adversus 👤Paulum. Qui quum provocaretur, incepit 👤Tertyllus accusare, dicens: Magna pace usi sumus per te et instituta tua in utilitatem hujus populi disposita semper et ubique disposita amplectimur præstantissime 👤Felix omni gratiarum actione Ne igitur longius te detineam, rogo te, ut audias nos tua humanitate. Nacti enim sumus hunc hominem pestiferum, et concitantem tumultum omnibus Judæis, qui sunt super totum orbem, ducem sectæ Nazareorum, qui etiam conatus sanctum profanare. Quem etiam comprehendimus et voluimus secundum legem nostram judicare. Veniens vero 👤Lysias, tribunus, magna vi eduxit illum e manibus nostris, jubens accusatores ejus ire ad te, a quo tu ipse investigans poteris de hisce omnibus rebus cognoscere, quarum nos eum accusamus. Judæi etiam eum ingressi sunt[n] dicentes: hæc sese ita habere. Respondit 👤Paulus, annuente tribuno, sciens te a multis jam annis fuisse judicem hujus populi meliore animo verba pro me facio, cum tu possis intelligere mihi non esse amplius duodecim dies, ab illo usque, quo adscendi adoratum 📌Hierosolymam. Neque me in templo invenerunt cum aliquo colloquentem, aut portionem multitudinis facientem neque in synagogis neque in urbe, neque quidquam eorum possunt comprobare, quorum me accusant. hoc tibi profiteor, me secundum viam, quam sectam vocant, me ita colere deum paternum, credens omnibus in lege et in prophetis scriptis, habens spem ad Deum, quam etiam illi exspectant, resurrectionem mortuorum futuram esse, proborum et improborum. In hoc autem incumbo ut habeam conscientiam inculpatam erga Deum et erga homines semper. Post vero plures annos perveni misericordias præstaturus adversus gentem meam et oblationes., in quibus invenerunt me purificatum in sancto non turba non tumultu, nonnulli ex 📌Asia Judæi, quos opportet [opporte]bat apud te adesse, atque accusare si quid habeant [habe]rent adversus me. Aut illi ipsi dicant, si quid deprehenderunt in me injustitiæ, cum starem in synedrio, nisi de hoc uno verbo, quod clamavi inter illos stans, ob resurrectionem mortuorum ego hodie condemnor a vobis. 👤Felix illos distulit, accuratius institutus de via eorum, dicens, ubi 👤Lysias tribunus descenderit ego etiam decernam vestram causam. præcepit vero centur[i]oni ut custodiret illum, et vinculasolveret – sineret vincula relaxari., neve quemquem prohiberet, quo minus quis suorum eum administraret aut accederet ad illum.

[n] συνεπιτιϑημι 1) simul impono 2) simul aggredior, una infesto aliquem.

Post autem nonnullos dies cum advenisset 👤Felix cum 👤Drysilla uxore, quæ erat Judæa, arcessivit 👤Paulum, et audivit illum de fide ejus in 👤Jesum Chr:. Cum vero illa verba faceret de justitia, de abstinentia, de judicio futuro tremefactus 👤Felix respondit: in præsentia abi, opportunitatem nactus, arcessam te, simul sperans, fore, ut sibi a 👤Paulo pecunia daretur, ut solveret illum, quare etiam frequentius eum advocans, collocutus est cum illo. Biennio autem expleto accepit 👤Felix successorem 👤Porcium Festum. Cum vero vellet gratiam[o] præstare Judæis 👤Felix, reliquit 👤P. vinctum. –

[o] χαϱις ut h: l: ex metonymia, documentum favoris, gratum –


Cap 25.

Cum autem 👤Festus suscepisset provinciam, post tres dies descendit 📌Hierosolymam 📌Cæsareâ. Apparuerunt vero coram eo pontifex et primores Judæorum adversus 👤Paulum, et rogaverunt eum precantes gratiam adversus illum, ut arcesseret illum 📌Hierosolymam, insidias struentes, ut interficerent illum in via. 👤Festus autem respondit: debere eum servari 📌Cæsareæ, ipsum quam celerrime exiturum esse. Qui igitur, inquit, inter vos sunt potentes, una itinere facto, si quid est in illo homine, accusent illum. Commoratus autem inter illos non amplius dies octo vel decem descendit 📌Cæsaream, postero vero die sedens in tribunali, jussit 👤Paulum produci. Incedenti illi circumstiterunt Judæi, qui 📌Hierosol. descenderent, multa et gravia crimina adversus 👤Paulum præferentes, quæ non potuerunt ostendere, illo sese defendente: neque adversus legem Judæorum, neque adversus sanctum, neque adversus Cæsarem quid peccavi. 👤Festus vero, ut gratiam exhiberet Judæis, respondit: Visne tu, 📌Hierosoly: adscendens ibi a me de hisce rebus judicari: respondit 👤Paulus: coram tribunal[i] Cæsaris sto, ubi opportet me judicari. Judæis nil mali intuli, ut etiam tu bene intellexisti: si enim injuste ago, aut morte dignum quod feci, non deprecor mori, si vero nihil est eorum, quorum illi me accusant, nemo potest me illis largiri, Cæsarem invoco. Tum 👤Festus, collocutus cum concilio Cæsarem invocavisti – ad Cæsarem ibis.

Nonnullis vero diebus interjectis 👤Agrippas rex et 👤Berenice pervenerunt 📌Cæsaream, salutaturi 👤Festum. Cum vero plures dies ibi commorarentur 👤Festus regi proposuit causam 👤Pauli dicens: vir quidam est vinctus mihi a 👤Felice relictus, de quo, quum pervenissem 📌Hierosolymam apparuerunt pontifices et presbyteri Judæorum (causam ei dicentes.) judicium rogantes adversus eum. Quibus respondi: Non est Romanorum mos tradere quemquam in interitum, antequam accusatus habeat præsentes accusatores, atque accipiat locum defensionis adversus crimen Qui cum inde exiissent, paulisper causam differens, cum deinceps sederem in tribunali, jussi eum produci. Cui circumstantes accusatores nullam culpam protulerunt, quam ego suspicabar. Nonnullas quæstiones de propria religione habuerunt adversus illum atque de 👤Jesu quodam mortuo, quem 👤Paulus dixit vivere. Cum hæsitarem de hac quæstione quæsivi, num ire vellet 📌Hierosolymam, et ibi judicari de hisce rebus. Cum autem 👤P. rogaretp ut servaretur in Augusti cognitionem (sententiam[,] judicium) jussi eum custodiri, donec mitterem illum ad Cæsarem. 👤Agrippa vero dixit: volui et ipse hunc hominem audire, ille vero cras, inquit, audies illum.

Postero vero die cum 👤Agrippa et 👤Berenice magna pompa venissent, et auditorium introissent cum tribunis et viris præstantissimis urbis, jubente 👤Festo, productus est 👤Paulus. Atque dixit 👤Festus: 👤Agrippas, rex, atque omnes, qui adestis, viri, videte hunc, super quem tota multitudo Judæorum intercesserunt apud me 📌Hierosolymis et hic, clamantes non opportere eum amplius vivere. Cum autem ipse perciperem, eum nihil morte dignum fecisse, cumque ille provocarit ad Augustum, statui eum mittere. De quo, ratum quod scribam non habeo, quare produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex 👤Agrippa, ut, examinatione instituta, habeam quod scribam. Ineptum enim mihi videtur mittere vinctum et crimina adversus eum prolata non significare. –


Cap. 26.

👤Agrippa👤Paulo dixit: permissum est tibi verba facere, tum 👤P., extenta manu, se defendit: de omnibus rebus, quorum reus a Judæis factus sum, rex 👤Agrippa, statuo me beatum, qui ad te hodie causam dicturus sim. Quare rogo te, ut æquo animo me audias. Vitam igitur meam inde ab juventute, quæ ab initio fuit in populo meo 📌Hierosolymæ, omnes Judæi sciunt. Qui etiam, quum antea me cognorint, si velint, testimonium etiam edere possunt: me Pharisæum secundum sectam profundissima nostri cultus cognitione institutam vixisse. Et nunc ob spem in promissionem patribus nostris a Deo datam, constiti hic judicandus, cujus duodecim tribus nostræ, uno tenore die nocteque colentes, sperant sese futuros participes, ob quam spem ego accusor rex 👤Agrippa, ab Judæis – cur incredibile habetur apud vos, si Deus suscitat mortuos. Et ego quidem putavi me opportere adversus nomen 👤Jesu Nazareni multa adversa facere. Quod etiam feci 📌Hierosolymæ et multos sanctos carceribus inclusi a Sacerdotibus potestate, et cum illi interficerentur approbavi. Et per omnes synagogas sæpe cruciavi illos, et coegi illos ut maledicerent, vehementius etiam furens adversus illos, persecutus sum eos ad in urbes usque extra positas (in exteras civitates). In quibus etiam ( quarum rerum studio) cum iter facerem 📌Damascum cum potentia et mandato ab pontificibus meridie via vidi, rex, lumen super lucem solis circumfulgens me et qui una iter fecerunt. Quum omnes concideremus humi audivi vocem me alloquentem: et dicentem lingua hebræa: 👤Saul, 👤Saul cur me persequeris, durum erit tibi adversus stimulum calcitrare[p] Ego vero dixi, quis es domine? ille vero respondit: ego sum 👤Jesus, quem tu persequeris, sed surge et consiste pedibus tuis. Ad hoc enim apparui tibi, ut eligerem te ministrum et testem eorum quæ vidisti, et quæ tibi ostendam.[r] Eligens te ex gente tua et ex gentilibus, ad quos te mitto, ad aperiendos oculos eorum, ut redeant ex tenebris in lucem atque ab imperio satanæ ad deum, ut accipiant illi remissionem peccatorum et sortem cum sanctis fide in me habita. Unde rex 👤Agrippa non fui immoriger coelesti visioni, sed illis, qui sunt 📌Damasci primum, deinde 📌Hierosolymæ per totam regionem Judeæ et gentilibus prædicavi resipiscere et convertere se ad deum facta digna resipiscentia patrantes. Quam ob causam Judæi me in templo comprehensum, conati sunt interficere. Auxilium igitur nactus a deo ad hunc diem usque steti, testimonium edens parvo et magno, nihil prædicans, nisi quod prophetæ futurum locuti sunt et 👤Moses.

[q] calcitro.

[r] οφϑησομαι. h: l: transitive ita Bretschneider.


Hæc autem cum pro se diceret: 👤Festus magna voce clamavit insanis 👤Paule, multæ tuæ litteræ ad insaniam te vertunt; Ille vero: non insanio, inquit, præstantissime 👤Feste, sed verba[s] veritatis et moderationis facio. Nam de omnibus hisce rebus rex scit, ad quem etiam libere loquor, neque enim persuadeor quid horum eum latere, neque enim hoc est factum in angulo factum. Credis rex 👤Agrippa, prophetis. 👤Agrippas vero dixit 👤Paulo, haud multum abest et me persuades, ut Christianus fiam. 👤Paulus vero. Orarem deum, si multum abest si parum, non solum ut tu sed etiam omnes qui me hodie audiunt, fieretis tales, qualis ego sum, exceptis hisce vinculis. Surexit rex et præfectus et 👤Berenice atque qui cum illis consederunt et secesserunt inter [se] loquentes hisce verbis: hice homo nihil morte vel vinculis dignum fert. 👤Agrippas dixit 👤Festo: dimitti poterat ille vir, si non appellasset Cæsarem. –

[s] αποφϑεγγομαι (φϑεγγομαι – φϑεγμα sonus


Cap. 27.

Postquam autem decretum est, ut navi veheremur in 📌Italiam, tradiderunt 👤Paulum et nonnullos alios vinctos Centurioni, nomine 👤Julio, ex cohorte Augusta. Adscendentes igitur navem Adramutenam, navigaturam juxta loca 📌Asiæ, solvimus, et erat nobiscum 👤Aristarchus, Macedonicus, Thessalonicensis. Sequente die vecti sumus 📌Sidonem. Et 👤Julius humane tractavit 👤Paulum et permisit, ut amicos adiret, ut curaretur. Atque solventes præternavigavimus 📌Cyprum ob ventum infestum, mare autem secundum 📌Ciliciam et 📌Pamphiliam pernavigantes pervenimus 📌Muram in 📌Lyciam. Ubi cum centurio navem Alexandrinam, in 📌Italiam navigantem [invenisset,] deduxit nos in illam. Cum Nonnullos vero dies tarde navigaremus, vix qui devenissemus contra 📌Cnidum non permittente vento, præternavigavimus 📌Cretam juxtim 📌Salmonem, et vix præterlegentes eam, pervenimus in locum quendam, qui dicitur bonus portus, cui prope erat urbs 📌Lasaea. Satis magno temporis spatio interjecto, cum jam navigatio periculosa[t] esset propterea quod jejunium jam præteriisset cohortatus est illos 👤Paulus: Viri, video hance navigationem cum injuria et magno detrimento non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum. Centurio vero magis obedivit gubernatori et nauclero quam a 👤Paulo dictis. et Cum portus non esset ad hiemandum aptus,[u] plerique consilium dederunt solvendi inde si forsan profecti 📌Phoenicem, ibi hiem[em] agere possent, portum spectantem Libanum et Chorum Leniter vero spirante Noto, rati se propositi compotes, 📌Cretam propius præterlegebant Non multum post irruit[v] adversus illam ventus procellosus, qui vocatur Euroclydon (Eurus procellosus). Cum autem correpta esset navis, neque posset obniti vento

[t] επισφαλης (επι et σφαλλω supplanto, everto) ad cadendum pronus 2) periculosus.

[u] ανευϑετοςpr. ευϑετος) non appositus, non aptus, incommodus.

[v] εβαλεsc: εαυτον (cfr Mth. 4, 6) irruit

Insulam vero quandam prætervehentes ægre potuimus compotes fieri scaphæ.[w] Qua sublata omnibus adjumentis utebantur, circumcingentes navem, metuentes autem, ne inciderent in Syrtim, demissis velis ita ferebantur. Cum vero vehementer tempestate[x] vexaremur, postero die jacturam fecimus, et tertio die apparatum nostris manibus projecimus. Cum vero neque coelum, neque sidera per plures dies apparerent, tempestate non exigua imminente, ceterum omnis spes salutis nobis eripiebatur. Quum magna ciborum penuria esset, tum 👤Paulus in medio stans, dixit opportebat vos mihi obedientes non solvisse a 📌Creta, et evitasse hanc jacturam et poenam. Et nunc cohortor vos, ut bono animo sitis, neque enim erit jactura ulla animarum nostr[ar]um, sed tantum navis. Adstitit enim mihi hac nocte angelus dei, cujus sum, quem colo dicens: noli metuere: opportet te Cæsari sisti et ecce largitus est Deus tibi omnes tecum navigantes. Quare bono animo estote viri, fidem enim habeo Deo hoc fore eo modo quo mihi dictum est. In insulam aliquam opportet nos incidere. Cum vero esset nox decima quar[ta], atque circumvagantibus nobis per mare Adriaticum media nocte opinati sunt nautæ aliquam terram sibi appropinquare; et bolidem demittentes invenerunt passus viginti et paululum progressi et rursus bolidem demittentes invenerunt passus quindecim, metuentes autem, ne forte in loca scopulosa incideremus, ex puppi ancoris quatuor projectis, rogaverunt, ut dies oriretur. Cum vero nautae conarentur fugere ex nave, et demitterent scapham in mare, præ se ferentes se ex prora a[n]coras demissuros, dixit 👤Paulus Centurioni et militibus, nisi illi permaneant in nave vos non possitis servari. Tum milites vincula scaphæ absc[id]erunt, atque passi sunt eam excidere. Sub diluculo vero 👤Paulus commonebat omnes, ut cibum caperent dicens: hodie diem decimam quartam, exspectantes, perfecistis jejuni, nil capientes. Quare cohortor vos, ut cibum capiatis; hoc enim opus est ad vestram salutem, nullius enim vestrum capillus cadet. Quod cum dixisset cepit panem et gratias egit deo coram omnibus et frangens incepit comedere. Ipsi vero recreati omnes etiam cibum ceperunt. Eramus autem omnes animæ in nave ducentæ septuaginta sex. Satiati vero cibo leviorem fecerunt navem, ejecto tritico in mare. Cum autem dies esset terram non agnoscebant observarunt autem sinum quendam littus habentem, in quem voluer[u]nt, si liceret, navem propellere. Et cum ancoras sustulissent, tradiderunt mari, etiam relaxantes vincula[y] gubernaculorum, et tollentes artemonem vento, cursum dirrexerunt (tendebant) in litus. Cum vero incidissent in locum bimarem, allidebant navem, et prora infixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur vi undarum. Militum autem erat consilium, ut vinctos interficerent, ne quis natando aufugeret. Centurio autem, cum vellet servare 👤Paulum, impedivit consilium eorum, jussit vero, qui potuerunt natare, primos se dejicientes in continentem exire, ceteros autem alios in tabulis alios in reliquiis naviculi. Et ita factum est, ut omnes salvi pervenirent in terram.

[w] ex σϰαπτω.

[x] χειμαζω tempestati expono, pass: tempestate vexor. –

[y] ζευϰτηϱιος, ια, ιον (a ζευϰτηϱ copulans) aptus ad copulandum substantive vinculum.



[z] φϱυγανον. (a φϱυγω torreo. torrefacio) virgultum aridum, sarmentum.

[æ] συστϱεφω (συν et στϱεφω) verto, verso i: e convolvo in fascem, colligo.

[ø] πιμπϱαω usitatius πιμπϱημι fut: πϱησω 1) incendo 2) ad tumorem, qui ex inflamatione oritur, transfertur, tumescere facio, med: intumesco










CC:2

Epistola ad Philippenses.


👤Paulus et 👤Timotheus, servi 👤Jesu Chr:, omnibus sanctis in Chr. 👤Jesu qui sunt Phillipis, cum episcopis et diaconis gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino 👤Jesu Chr.

Gratias ago Deo meo in omni mea vestrum memoria, semper in omnibus precibus meis super vos omnes – cum lætitia imprecans – ob participationem vestram in evangelium a primo die usque ad nunc hoc ipsum persuasus, qui inceperit in vobis bene factum, perfecturum eundem ad diem usque 👤Jesu Chr:. Ut justum est me hoc sentire super vos omnes, propterea quod habeo vos in corde meo, in vinculis meis, nec non in evangelio et defendendo et confirmando, omnes vos mecum participes gratiæ Testis enim meus est Deus, quomodo desidero vos omnes in visceribus 👤Jesu Chr. Atque hoc insuper rogo, ut amor vester magis atque magis abundet in cognitione atque omni perceptione, ut vos diversa exploretis, ut sitis integri et inculpati ad diem Christi, impleti fructu justitiæ qui est per 👤Jesum Chr: in gloriam et laudem Dei. –

Volo enim vos scire, quæ mihi acciderunt, magis in profectum evangeli[i] cessisse, ita ut vincula mea in Christo aperta facta sint in toto prætorio et reliquis omnibus locis atque plurimi fratres in domino confisi vinculis meis locupletius audeant sine metu verbum facere Nonnulli quidem ob invidiam et contentionem, alii autem etiam per benevolentiam Chr: prædicant, qui ex amore gnari, me ad evangelium defendendum jacere, qui ex invidia Chr: prædicant non pure rati sese afflictionem vinculis meis illaturos. Quid? utique quovis modo sive per simulationem sive per veritatem Christus prædicatur atque in hoc laetor imo – laetabor. scio enim hoc me in salutem evasurum ob preces vestras, et auxilio sp. Je: Χ, secundum exspectationem et spem meam, quod in nulla re pudore suffundar sed in omni libertate, ut semper, sic nunc etiam celebrabitur Chr: in nomine meo sive per mortem sive per vitam. mihi enim vivere est Chr: – mori lucrum. si vero in carne vivere hoc mihi fructus facti nescio, quid eligam ex duobus illis constringor, cupiens solvere et esse cum Chr. multo enim melius est – apud vos vero in carne manere – ob vos magis est necessarium. atque hoc persuasus scio me mansurum et una cum vobis omnibus permansurum in progressum vestrum et lætitiam fidei, ut gloriatio vestra superabundet in Χsto 👤Jesu in me ob præsentiam meam denuo apud vos.

Modo vitam Ev. Χsti dignam agite ut sive veniens et videns vos sive absens audiam, vos in uno spiritu consistere unanimi certantes fide evangelii, nec in ulla re ab adversari[i]s perterriti, quæ illis est apparitio interitus vobis autem salutis et hoc a deo, quod vobis largitum est obChr., non solum in eum fidem habere sed etiam ob eum pati eandem pugnam habentes, quam videtis in me, et nunc auditis in me.


Cap. II.

si quæ igitur est in Christo consolatio, si quod amoris solatium si quæ spiritus com̄unio si qua viscera – et misericordiæ – hanc mihi gratiam implete ut idem cogitetis, eundem amorem habentes, unanimi, idem cogitantes, nil ad contentionem aut vanam talem gloriam, sed humilitate alii alios habentes se ipsis superiores, non sua quisque spectans sed quisque quod est aliorum – hic enim sit in vobis animus qui etiam in Χ., qui quamquam erat in similitudine Dei, non furtum habuit similem esse deo, sed sese exinanivit, servi forma suscepta, in similitudine hominum constitutus, et figura inventus est ut homo, exinanivit sese metipsum, obediens factus ad mortem usque ad mortem in cruce. Quare deus etiam eum superexaltavit, et largitus est ei nomen super omne nomen, ut in nomine 👤Jesu omne genu flectatur – coelestium et ter[r]estrium et eorumqui sunt sub terra, et omnis lingua profiteatur, dominum esse 👤Jesum Chr, in gloriam Dei patris. Ita fratres mihi dilecti ut semper mihi obedivistis, ne quasi in præsentia mea solum sed nunc multo magis in absentia mea, cum metu et timore in salutem vestram incumbite; deus est enim qui operatur in vobis et esse et perficere prouti ei placitum fuerit. Omnia facite sine turba et disceptationibus ut fiatis inculpati et integri sinceri, filii Dei irreprehensibiles in media generatione prava et perversa; in quibus apparetis lucete ut lumina in mundo verbum vitæ habentes, in gloriationem meam in diem Christi, quod non in vanum cucurrerim neque in vanum laboraverim, quod si etiam exhaurior hostiâ et sacrificiô fidei vestræ gaudeo et congaudeo vobis ob hoc ipsum vos gaudete et mihi congaudete.

Spero autem in domino 👤Jesu, me mox 👤Timotheum ad vos missurum, ut ego etiam bono animo fiam, de rebus vestris certior factus. Neminem enim ego habeo pari animo, qui res vestras sincere curaturus sit, omnes enim quæ sua sunt quærunt non quæ sunt 👤Jesu Christi. Virtutem ejus autem cognoscite, quod ut cum patre filius cum me servivit in Evangelium, illum igitur spero me missurum statim, ut primum res meas perspexerim; persuasus sum in domino me quoque mox venturum Necessarium vero statui 👤Epaphroditum, fratrem et cooperatorem et commilitonem, apostolum autem vestrum et ministrum necessitatis meæ ad vos mittere quoniam desiderabat vos videre, et anxius erat, propterea quod audivistis eum ægrotum fuisse. Atque ægrotus fuit ad mortem usque, sed Deus ejus misertus est, non solum ejus sed etiam mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Eo diligentius eum misi, ut rursus eum videntes letemini, et ego magis sine cura sim (vacem dolore). Accipite igitur eum in domino omni lætitia, et tales in honore habete, proptereaquod ob munus Chr: ad mortem usque appropinquavit vitæ periclitatus, ut impleret quod deerat vestro erga me ministerio.


Cap. III

Ceterum fratres mihi dilecti, lætamini in domino. idem ad vos scribere mihi non est molestum (me non piget) vobis autem firmum est. Videte canes, videtis pravos operatores, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, spiritu Deum colentes, et gloriantes in Chr: 👤Jes., neque in carne confidentes, quamquam ego quoque habeo in carne fiduciam. Si quis alius videtur confidere in carne ego magis. circumcisus die octavo, ex genere Israel, ex tribu 👤Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus, studio persequens ecclesiam, secundum justitiam, quæ est in lege, factus irreprehensibilis. Sed quæ erant mihi lucra, hæc statuo damnum per ob Χst. Quin etiam statuo omnia jacturam esse ob præstantiam cognitionis 👤Jesu Christi domini mei. ob quem omnium rerum jacturam feci, atque omnia quisquilias habeo, ut Χstum lucrer atque inveniar in illo non meam justitiam, quæ est ex lege habens, sed quæ est ex fide in Christum, justitiam ex deo per fidem, ut cognoscam illam, et vim resurrectionis ejus, et communionem passionum ejus, similis ei etiam morte cruenta, si forsan perveniam in resurrectionem mortuorum. Non quasi jam acceperim aut jam perfectus sim, quæro vero si comprehendam, quoniam ego quoque a deo sum comprehensus. Fratres mei non statuo me comprehendisse, unum vero, quæ retro sunt oblitus, adeo, quæ ante sunt, me extendens, ad metam contendo, ad præmium superioris vocationis, quæ est in Chr: 👤Jesu. Quotquot igitur perfecti sumus, hoc cogitemus, et si forsan aliter cogitetis, etiam hoc vobis revelabit dominus. Modo ad quod pervenimus, eadem incedere regula, idem cogitare; latores mei estote, et observate qui ita ambulant, ut habetis nos typum – Multi enim ambulant, quos sæpe vobis dixi, et nunc lacrimans dico, inimicos cruci Christi, quorum finis est interitus, quorum deus venter est eorum, et gloria in turpitudine ipsorum, ter[r]estria cogitantes. Nostra enim civitas est in coelis, unde etiam exspectamus servatorem nostrum dominum 👤Jesum Chr:, qui transformabit corpus humilitatis nostræ ut fiat illud conforme corpori gloriæ ejus, secundum potestatem ejus, ex qua potest omnia sibi subjicere.


Cap. IV.

Ita fratres mihi dilecti et desiderati, lætitia et corona mea, ita consistite in domino – dilecti. – 👤Euodiam cohortor et 👤Suntuchen cohortor, ut idem cogitent in domino. Imo rogo te, socie germane, amplectere illos, qui in evangelio una pugnarunt, una cum 👤Clemente et ceteris cooperatoribus, quorum nomina sunt in libro vitæ. Gaudete in domino ubique, rursus dico gaudete. probitas vestra perspiciatur ab omnibus hominibus, dominus prope adest. de nulla re anxii sitis, sed in omni precatione et oratione cum gratiarum actione rogationes innotescant apud Deum et pax Dei, quæ superat omnem mentem, custodiet[a] corda vestra et cogitationes vestras in Chr: 👤Jes. Ceterum fratres quæcunque sunt vera, quæ sunt honesta, quæ sunt justa, quæ sancta, quæ amabilia, quæ laudabilia, si qua virtus si qua laus hæc cogitate, quæ didicistis et accepistis, audivistis et vidistis in me, hæc facite et deus pacis erit vobiscum.

[a] φϱουϱεω (ex φϱουϱος pro πϱοοϱος providens, custos urbis) custodio

[b] αναϑαλλωfut αλῶ (ex ανα et ϑαλλω germino, viresco) 1) progermino reviresco 2) transitive produco v: c: ϰαϱπους, largiter produco efficio, ut sit. In N. T. semel Phill. 4, 10 resuscitastis curam mei.


quem etiam cogitavistis sed deerat[c] opportunitas. Quod non dico Non quod sc: loquar ob penuriam, ego enim didici contentus esse iis, in quibus sum, scio et humilis esse et scio abundare, in omni et in omnibus initiatus sum, et saturari et essurire, et abundare et penuria laborare. Omnia in me corroborante[d] Chr. Ceterum bene fecistis, quod participes[e] facti estis meæ afflictionis. Scitis etiam vos, Phillipenses, in initio evangelii cum venirem ex 📌Macedonia, nullam ecclesiam in societatem mecum venisse quod attinet ad data et relata, nisi vos solos, vos etiam 📌Thessalonicam ad me semel et bis in usum meum misisse. Non quod quæram donum, sed quaero fructum redundantem in rationem vestram. Accepi omnia et abundo impletus sum accipiens ab 👤Epaphrodito quæ a vobis missa sunt, suffimentum suavissimum, victimam acceptam, gratum deo. Deus meus implebit omnem usum vestrum secundum divitias ejus in gloria, in Chr: 👤Jesu. Deo et patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

Salutate quemvis sanctum in Chr: 👤Jesu, salutant vos fratres, qui sunt mecum, salutant vos omnes sancti, maxime ex domo Cæsaris. Gratia domini 👤Jesu Chr: cum omnibus vestris.

CC:3

Epistola ad Colossenses.


👤Paulus apostolus 👤Jesu Christi secundum voluntatem 👤Jesu et 👤Timotheus frater [iis], qui sunt Colossis sancti et fideles fratres in Chr: Gratia vobis et pax a Deo patre nostro (et domino 👤Jesu Chr:)

Gratias agimus deo et patri domini nostri 👤Jesu Chr: semper, super vos orantes, audientes fidem vestram in Chr: 👤Jesu, et amorem adversus omnes sanctos, ob spem vobis propositam in coelis, quam antea audivistis in verbo veritatis evangelii, quod adfuit apud vos ut etiam per totum mundum et est fructum ferens et increscens ut etiam inter vos, a die, quo audivistis et cognovistis gratiam dei in veritate, ut etiam didicistis ab 👤Epaphra dilecto nostro conservo, qui est fidelis super vos diaconus Χsti, qui etiam significavit nobis amorem vestrum in spiritu. Quare etiam nos ab illo die inde, quo audivimus, non cessavimus super vos precantes et rogantes, ut impleatis cognitionem voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spirituali ut ambuletis digne domino ad omne obsequium in omni opere bono fructum ferentes et increscentes ad cognitionem Dei. omni robore roborati secundum vim gloriæ ejus ad omnem patientiam et misericordiam cum lætitia. gratias agentes patri, qui nos aptos constituit ad participationem hæreditatis sanctorum in luce, qui eripuit ex potentia tenebrarum, et translocavit nos ad regnum filii amoris ejus, in quo habemus redemptionem sanguine ejus, remissionem peccatorum, qui est imago dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ (quod in illo creata sunt omnia, quæ sunt in coelis, et quæ in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus sive potestates, omnia per illum et ad illum creata sunt; et ipse est ante omnia et omnia in illo consistunt. et ipse est caput corporis, ecclesiæ. Ille est principium, primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ille primus. quod in illo placuit omnem plenitudinem habitare, atque per eum omnia ad illum reconciliare, pacem constituens per sanguinem crucis ejus, per illum sive sunt in terra, sive in coelis. et vos, qui antea fuistis abalienati et inimici cogitatione in male factis, nunc reconciliavit in corpore carnis ejus ob mortem, ad præstandos vos sanctos et inculpatos et irreprehensibiles coram illo. si permanetis in fide stabiliti et fundati neque semoti a fide in evangelium, quod audivistis, quod prædicatum est per totum mundum, qui est sub coelo, cujus ego 👤Paulus factus sum diaconus.

Nunc lætor in afflictionibus super vos et superimpleo ea quæ desunt afflictionibus Christi in carne mea super corpus ejus, quæ est ecclesia. cujus factus sum ego diaconus secundum dispensationem dei, quæ data est mihi ad vos, ad implendum verbum dei, mysterium absconditum a saeculis et generationibus, nunc apertum sanctis ejus, quibus voluit deus significare, quæ sit copia gloriæ hujus mysterii inter gentes, qui est Chr: in vobis, spes gloriæ. quem nos prædicamus, admonentes quemque hominem et docentes quemque hominem in omni sapientia, ut præbeamus omnem hominem perfectum in Chr:, ad quod ego quoque laboro, pugnans secundum efficaciam ejus operantem in me potentia.


Cap. II.

Volo enim vos scire, qualem pugnam habeam super vos atque illos, qui sunt 📌Laodiceæ atque quicunque nondum viderunt faciem meam in carne., ut consolationem accipiant corda eorum, bene edocti in amore, atque ad omnem copiam certitudinis intelligentiæ ad cognitionem mysterii dei et patris et Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et cognitionis absconditi. Hoc dico ne quis decipiat vos verbis ad persuadendum aptis – si enim carne absum, in spiritu vobiscum sum cum lætitia videns vestrum ordinem et firmitatem fidei vestræ in Chr: – Ut igitur accepistis Chr: 👤Jesum dominum in [illo] ambulamini constantes et exstructi in illo et conformati in fide, ut edocti estis abundantes in illa in gratiarum actione. Videte, nequis vos servos faciat per philosophiam et vanam fraudem, secundum traditionem hominum, secundum principia mundi, non secundum Chr:, cum in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estote in illo impleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione manibus non facta, in exuendo corpore (peccatorum) carnis, in circumcisione Christi, sepiliti cum illo in baptismo; in quo etiam erecti estis per fidem efficaciæ dei, qui suscitavit illum ex mortuis et vos, qui mortui eratis in peccatis et præputio carnis vestræ vivificavit vos, largiens nobis omnia peccata; exstinguens quod est adversus nos manuscriptum dogmatibus, nobis contrarium, et sustulit illud e medio, affigens illud cruci exspolians principatus et potestates proposuit propalam, triumphum transportavit in illo. Ne quis igitur vos judicet in cibo aut potu aut quod attinet ad festos dies, ad novilunium, ad sabbatha, quæ sunt umbra futurorum, corpus vero Chr:. Ne quis vobis palmam eripiat volens in humilitate et cultu angelorum, quæ non vidit, exquirens, vane elatus a mente carnis ejus, neque amplectens caput, unde totum corpus per juncturas et connexiones sublevatum et confirmatum crescit incremento dei. Si mortui estis cum Chr: a principiis mundi, cur, ut viventes in mundo, leges vobis imponi patimini ne tangas, ne gustes, ne contrectes. quæ omnia sunt ad vanitatem usu, secundum præcepta et doctrinas hominum, quæ sunt habentes speciem veritatis in superstitione, et humilitate et neglectu corporis, non cum honore aliquo, ad expletionem carnis.


Cap. III

Si igitur cum Χsto resuscitati estis, superna quærite, ubi est Χstus sedens ad dextram dei; quæ sursum sunt cogitate non quæ sunt in terra. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita cum Chr: in deo. ubi Χstus apparuerit, vita nostra tum etiam vos cum illo apparebimus in gloria.

Sepilite igitur membra ad terram pertinentia, stuprum, impuritatem, affectus, libidinem, et avaritiam, quæ idolorum cultus. Ideo incedit ira dei super omnes filios immorigeros, inter quos vos etiam aliquando ambulavistis, dum vivebatis in illis; nunc vero deponite vos omnia, iram, indignationem, malitiam, maledictionem, sermones obscoenos; ne mentiamini invicem, exuentes veterem hominem cum operibus ejus, et induentes novum, renovatum ad cognitionem secundum imaginem ejus, qui eum creavit; ubi non est Græcus et Judæus, circumcisio et præputium, barbarus, Schytha, servus, liber sed omnia et in omnibus Χstus. Induite igitur ut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiæ, probitatem, humilitatem, benignitatem, patientiam (perferentes vos invicem et condonantes, si quis habeat adversus alium litem, ut etiam Chr: nobis condonavit sic etiam vos.) et pax Chr: præmia sua largiatur in animis vestris, ad quam vocati estis in uno corpore; et accepti evaditis. Verbum Chr: habitet in vobis diviter; in omni sapientia docentes et admonentes, psalmis et hymnis et carminibus spiritualibus gratia psallentes in cordibus vestris deo; et omne, quod agatis, in verbo vel in facto, omnia in nomine domini 👤Jesu Chr:, gratias agentes deo et patri per illum.

Mulieres su[b]ditæ sint propriis maritis ut oportet in domino. Mariti amate uxores, et ne adversus illas acerbos vos præbeatis. Filii obedite parentibus in omnibus, hoc enim est acceptum deo, patres ne provocetis liberos vestros, ut ne animum despondeant (ne nimis perterreantur) servi obedite in omnibus dominis secundum carnem, non obsequio ad oculos exhibito tanquam aliorum favorem captantes sed in sinceritate cordis, metuentes dominum. Et quodcunque feceritis ex animo operate ut domino non hominibus, scientes vos a domino accepisse retributionem hæreditatis, domino enim Χsto servitis. Qui vero injuste egit accipiet mercedem suæ iniquitatis, neque est personarum ratio. –


[ Cap. IV ]

Domini præbete justum et æquabilitatem, scientes vos etiam habere dominum in coelis.

Precibus vacate, vigilantes in illis, in gratiarum actione, preces etiam super nos fundentes, ut deus aperiat nobis januam verbi ad prædicandum mysterium Christi, cur ego vinctus sum, ut ostendam hoc, quomodo opportet me loqui. – In sapientia ambulate adversus exteros, tempus redimentes. Verbum vestrum semper sit in gratia, sale conditum, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quod ad me pertinet omnia vobis nuntiabit 👤Tuchicus, dilectus frater, et fidelis diaconus et conservus in domino; quem misi ad vos ob hoc ipsum ut cognosceret res vestras, et consolaretur corda vestra cum 👤Onesimo fideli et dilecto fratre, qui est e vobis, omnia vobis patefaciunt, quæ hic sunt.

Salutat vobis 👤Aristarchus commilito meus et 👤Marcus affinis Barnabæ, de quo accepistis litteras (si ad vos venerit accipite illum) et 👤Jesus, qui dicitur Justus, qui sunt ex circumcisione illi soli cooperatores ad regnum dei, qui fuerunt mihi solatium Salutat vobis 👤Epaphras qui est ex vobis, servus Χsti, semper in precibus super vos pugnans, ut sistatis perfecti et impleti in omni voluntate dei. Attestor enim illi eum magnum habere studium super vos et qui sunt Laodiceæ et qui sunt 📌Hierapoli. Salutat vos 👤Lucas, medicus, dilectus, et 👤Demas. Salutate fratres, qui sunt 📌Laodiceæ et 👤Nympham et ecclesiam in domo ejus et ubi perlecta est a vobis epistola, curate, ut etiam in eccl. 📌Laodicensi perlegatur; et ut vos etiam perlegatis quæ est ex 📌Laodicæa. et dicite 👤Archippo vide ministerium, quod accepisti in domino, ut eum impleas. Salutatio mea manu recordamini vincula mea, gratia vobiscum. –

CC:4

1 Thess.


👤Paulus et 👤Silanus et 👤Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in deo patre et domino 👤Jesu Chr. Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino 👤Jesu Chr.

Gratias agimus deo semper super vos omnes, memoriam vestri facientes in precibus nostris semper recordantes vestrum factum fidei et laborem amoris et patientiam spei domini nostri 👤Jesu Chr: coram deo et patre nostro; cognoscentes, fratres a deo dilecti, electionem vestram, evangelium nostrum non fuisse ad vos in verbo solo sed etiam in vi et in spiritu sancto, et in certitudine multa, quemadmodum scitis, quales fuerimus in vobis ob vos. Et vos facti estis immitatores domini, accipientes verbum in magna afflictione cum lætitia sp. sancti, ut facti sitis vos typus omnibus, qui fidem habent in 📌Macedonia et 📌Achaia. A vobis enim personuit verbum dei non solum per 📌M. et 📌A. sed in quemvis locum fides in deum pervenit, ut non opus habeamus quidquam loqui. Ipsi enim de nobis nuntiant, qualem introitum habuerimus apud vos et quom[o]do reversi sitis ad deum ab idolis, ad serviendum deum viventem et veracem, et exspectandum filium ejus de coelis, quem suscitavit ex mortuis, 👤Jesum, eripientem nos ex ira futura.


Cap II.

Ipsi enim scitis, fratres, introitum nostrum ad vos non eum fuisse vanum. sed antea multa perpessi et superbe tractati, ut scitis, 📌Phillipis, animum sumsimus in deo nostro loqui ad vos evangelium Dei cum magno certamine. Consolatio enim nostra non erat ex vanitate neque ex impuritate neque in dolo; sed quemadmodum digni habiti sumus quibus a Deo evangelium committeretur, ita loquimur non ut hominibus placere studentes, sed deo, exploranti corda nostra. Neque enim unquam in verbo adulationis fuimus, quemadmodum nostis, neque in occasione avaritiæ, deus testis; neque quærentes ex hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis, cum possimus esse in afflictione, ut Chr: apostoli; sed facti sumus mites inter vos medios, amore vestrum flagrantes, volumus vobis distribuere non solum evangelium dei; sed etiam animas nostras, quod cari nobis facti estis. Recordamini enim fratres laborem et operam; die nocteque laborantes, ne cui vestrum oneri essemus, prædicavimus vobis evangelium dei. Vos testes estis et deus, quam sancte et juste et inculpate fuerimus vobis fidem habentibus. quemadmodum scitis, quomodo unumquemque vestrum ut pater filios suos cohortantes et consolantes et obtestantes, ut ambularetis vos digne deo, qui vocavit vos ad regnum suum et gloriam. Ideo nos quoque semper gratias agimus deo, quod percipientes verbum dei a nobis prædicatum, accepistis non verbum hominum sed ut vere est verbum dei, qui etiam operatur in vobis fidem habentibus. Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum dei, quæ sunt in 📌Judæa in Chr: 👤Jesu, quod idem passi estis etiam vos a propriis tribulibus, ut etiam illi ab Judæis, qui etiam dominum 👤Jesum interfecerunt et prophetas, nos persecuti sunt et deo placere non student, et omnibus hominibus adversi sunt, qui prohibent, quo minus alloquamur gentilibus, ut salvi fiant, ut impleantur semper peccata ipsorum, pervenit autem ira super illos usque ad finem.

Nos vero fratres ad temporis spatium a vobis segregati, facie non corde, vehementius intendimus, ut videamus faciem vestram in magna cupiditate. Quare voluimus venire ad vos ego 👤Paulus semel et bis, Satan autem nos impedivit. Quæ enim nostra spes, aut lætitia aut corona gloriationis an non etiam vos coram domino nostro 👤Jesu in adventu ejus.


Cap III.

Quare non amplius sustinentes maluimus soli 📌Athenis relinqui, et misimus 👤Timotheum, fratrem nostrum et diaconum dei et cooperatorem nostrum in evangelio Christi, ut confirmaret vos et cohortaretur vos de fide vestra, ne quis concuteretur (turbaretur) hisce afflictionibus (ipsi enim scitis, me ad hoc jacere. et cum apud vos fuimus essemus, prædiximus vos affligendos esse, ut etiam factum est et scitis, quare ego non amplius sustinens misi, qui cognosceret fidem vestram, ne forte tentasset vos tentator, et in vanum labor noster factus esset. Cum jam veniret 👤T. ad nos a vobis lætum nuntium afferens de fide vestra et amore, et vos læte nos semper recordari, desiderantes nos videre, ut etiam nos vos. Inde consolationem accepimus de vobis , in omni afflictione et tribulatione ob fidem vestram. Quod nunc vivimus si vos consistitis in domino. Quam enim gratiarum actionem possumus deo retribuere super vos in omni gaudio, quo gaudemus ob vos coram deo nostro? die et nocte supra modum rogantes, ut videam faciem vestram, et impleam, quæ desunt fidei vestræ. Ipse deus et pater noster et dominus noster 👤Jesus Chr: dirigat viam nostram ad vos. Vos vero dominus dites faciat et abundantes amore in vos invicem et in omnes, ut etiam nos in vos, ad firmanda corda vestra inculpata in sanctitate coram deo et patre nostro in adventu domini nostri 👤Jesu Chr: cum omnibus sanctis ejus.


Cap. IV.

Ceterum fratres rogamus nos et cohortamur in domino 👤Jesu, quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat vos ambulare et placere deo, ut magis abundetis. Scitis enim quæ præcepta dedimus vobis per dominum 👤Jesum. Hæc enim est voluntas Dei sanctitas vestra, ut abstineatis a scorto, sciat suum quisque vas possidere in sanctitate et honore non in affectu libidinis, ut gentiles, qui non cognoverunt deum. Ne quis defraudet ( nimii sitis) et circumveniat in negotio fratrem, quoniam deus est vindex omnium talium rerum, ut etiam antea diximus vobis et attestati sumus. Neque enim vocavit nos ad impuritatem sed in sanctitate. Qui igitur negligit non hominem negligit sed deum, qui etiam dedit spiritum suum sanctum super vos.

De vero amore fraterno non opus est nos scribere ad vos, ipsi enim edocti estis ad vos invicem amandos, atque facitis hoc adversus omnes fratres, qui sunt per totam 📌Macedoniam. Cohortamur vos, ut magis abundetis, ut quietem colatis, res vestras agatis, et operetis propriis manibus, ut vobis præcepimus, ut ambulemini decenter ad externos, neq[ue] ullius rei usum habeatis.

Nolo vero vos ignorare fratres de mortuis ne lugeatis, ut qui nullam spem habent. Si enim credimus Chr: mortuum esse et resurexisse, ita etiam deus qui mortui sunt per 👤Jesum, feret cum illo. Hoc enim vobis dicimus in verbo domini nos viventes, relictos superstites in adventum domini, non præventuros mortuis,. Ubi ipse dominus in voce archangeli, cum tuba dei descendet e coel[o], et qui mortui sunt in Chr: prius resurgent, deinde nos viventes superstites, una cum illis rapiemur in nubibus ad obviam eundum domino in aerem, et ita semper cum domino erimus. Ita cohortamini vos invicem hisce verbis


Cap V.

De vero tempore et ratione temporis, fratres, non opus habemus ad vos scribere. Ipsi enim accurate scitis, diem domini, ut furem, nocte venire. Ubi dicant: pax et securitas, tum repentinus illis adstabit (superveniet) interitus, ut dolor parturientium gravidæ neque effugient. Vos vero fratres non estis in tenebris, ut dies illa vos ut fur comprehendat Omnes enim vos filii estis lucis et filii diei, non sumus noctis aut tenebrarum. Igitur ne dormiamus ut ceteri sed vigilemus et sobrii simus, qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt. Nos vero, qui sumus diei vigilemus, induentes thoracem fidei et amoris, et galeam, spem salutis, quod non posuit nos deus ad iram sed ad comparationem salutis per dominum nostrum Chr:, qui mortuus est super nos, ut sive vigilemus sive dormiamus, cum illo vivamus Ideo cohortamini vos invicem et exstruite in unum ut etiam facitis.

Rogamus vos, ut agnoscatis eos, qui laborant in vobis et prosunt vobis in domino, et admonent vos, et habeatis illos supra modum in amore, propter opus ipsorum, pacem invicem habete. Cohortamur vos, fratres, admonete dissolutos, consolamini pusillanimos, suscipite infirmos, patientes estote erga omnes. Cavete ne quis malum pro malo cui retribuat; sed semper in bonum intendite et invicem et adversus omnes. semper lætamini assidue preces fundite, in omni re gratias agite, hæc est enim voluntas dei in Χsto ad vos Spiritum ne exstinguatis, prophetias ne contemnatis, omnia explorate bonum retinete, ab omni specie mali abstinete. Ipse deus pacis santificet vos totos, et integer vester spiritus, et anima et corpus inculpate in adventum domini nostri 👤Jesu Chr. custodiatur. Fidelis, qui vos vocavit, qui et faciet

Fratres rogate super nos. Salutate omnes fratres osculo sancto. Per deum vos obtestor, ut prælegatur epistola omnibus sanctis fratribus. Gratia domini nostri 👤Jesu Chr: sit vobiscum

CC:5

2 Thess.


👤Paulus et 👤Silanus et 👤Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in deo patre nostro et domino 👤Jes. Chr:. Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino 👤Jesu Chr:.

Gratias agere deo semper debemus super vos frat[r]es, ut decet, quod fides vestra incrementum capit et augetur amor unius cujusque omnium vestrum invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in omnibus ecclesiis dei ob patientiam vestram et fidem in omnibus persecutionibus[et] afflictionibus vestris, quas perfertis, indicium justi dei judicii, ut digni vos habeamini regno dei, super quod etiam patimini. si quidem justum est coram deo retribuere vos affligentibus afflictum, et vobis afflictis relaxationem nobiscum, in revelatione domini 👤Jesu de coelo, cum angelis potentiæ ejus, in flama ignis, ultionem infligentis illis, qui non cognoverunt deum, et qui non obediverunt evangelio domini nostri 👤Jesu Chr:, qui poenas dabunt, interitum æternum a facie domini et a gloria potentiæ ejus ubi venit glorificandus in sanctis suis et admirationem moturus in omnibus credentib[us] (quia fides habita est testimonio nostro apud vos – illo die. Propterea quod etiam rogamus semper super vos, ut deus noster vos dignos reddat vocatione, et impleat omnem benignitatem bonitatis et opus fidei cum potentia, ut celebretur nomen domini nostri inter vos et vos in illo, secundum gratiam dei nostri et domini 👤Jesu Chr:


Cap. II.

Rogamus vero vos fratres ob præsentiam (adventum) domini nostri 👤Jesu Chr:, et nostrum introitum ad illum, ne citius vos commoveamini a mente, neve perturbemini, neque per spiritum neque per verbum, neque per epistolam quasi a nobis, quasi nunc instet dies domini. Ne quis vos decipiat ullo modo, quia, nisi prius venerit defectio, et apparuerit homo peccati, filius interitus, adversarius et extollens [se] super omne, quod dicitur deus aut numen, ut ille in templo dei ut deus sedeat, ostendens sese metipsum, quasi esset deus. Nonne recordamini me cum adhuc essem apud vos hæc dixisse? Atque nunc, quid detineat, scitis donec appareat ille suo tempore. Mysterium enim injustitiæ jam operatur, solum tenens modo donec e medio tollatur, et tum apparebit injustus, quem dominus 👤Jesus exstinguet spiritu oris sui et finem faciet splendore præsentiæ ejus – cujus est præsentia, secundum efficaciam Satanis, in omni vi et signis, et portentis mendacii, et in omni fraude injustitiæ, in perditis, quod non ceperunt amorem veritatis, ut illi salvi fierent. Et ob hoc mittet illis deus efficaciam fraudis, ut credant illi mendacio, ut judicentur omnes fidem non habentes veritati et oblectati sunt injustitia. Nos vero debemus semper gratias agere deo super vos, fratres a domino dilecti, quod eripuit vos deus ab initio ad salutem in sanctitate spiritus et fide veritatis; ad quod vocavit vos per evangelium nostrum ad comparandam gloriam domini nostri 👤Jesu Chr: Fratres igitur sistite et retenete traditiones, in quibus edocti estis, sive per verbum sive per epistolam nostram. Ipse vero dominus noster 👤J Χ. et deus et pater noster, qui adamavit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia, consoletur corda vestra et confirmet vos in omni bene dicto et bene facto.


Cap. III

Ceterum, rogate fratres, de nobis, ut verbum domini currat (sine dubio per varias regiones propagetur) et celebretur, ut etiam apud vos, atque liberemur ab hominibus importunis et malis, neque enim omnium est fides. Fidelis vero est dominus, qui confirmabit vos et servabit a malo. persuasi vero sumus in domino vos, quæ vobis præcepimus, et facere et facturos. dominus vero dirigat corda vestra in amorem dei et in patientiam Χsti. Præcipimus vero vobis, fratres in nomine domini nostri 👤Jesu Chr: ut avocetis vos ab omni fratre dissolute vivente, non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis, quom[o]do oporteat vos nos imitari. Quod non inordinate egimus inter vos, neque gratuitum panem comedimus apud quemquam, sed in labore et opera die et nocte operantes, ut ne cui oneri essemus. Non quo non habeamus potestatem, sed ut nos metipsos præbeamus vobis typum ut nos imitemini. Nam cum essemus apud vos hoc vobis præcepimus, ut, si quis non vult laborare, idem ne comedat. Audimus enim nonnullos inter vos dissolute ambulantes, nihil operantes sed supervacaneum facientes. Talibus præcipimus, et cohortamur per dominum nostrum 👤Jesum Chr:, ut quiete operantes, suum panem comedant. Vos vero fratres ne defatigemini bene agendo. Si quis vero non obediat verbo nostro per epistolam hunc significate, et ne commisceamini illi, ut pudore suffunda[tu]r, (pudefiat), et ne adversarium habeatis illum sed admoneatis ut fratrem. Ipse vero dominus pacis det pacem semper quovis loco, dominus cum vobis omnibus.

Salutatio mea manu 👤Pauli, quod est signum in omni epistola. ita scribo. Gratia domini nostri 👤Jesu Chr: sit cum vobis omnibus

CC:6

1 ad Timotheum.


Cap I.

👤Paulus apostolus👤JesuChr: secundum decretum dei salvatoris nostri et Chr. 👤Jesu, spei nostræ, 👤Timotheo genuino filio in fide. Gratia, misericordia, pax a deo patre nostro et Chr. 👤J., domino nostro. Quemadmodum rogavi te, ut maneres 📌Ephesi, in 📌Macedoniam iter faciens, ut preciperes nonnullis, ne false docerent, neve animum adverterent mythis et genealogiis infinitis, quæ disquisitiones magis præbeant quam ædificationem dei, quæ est in fide. – Finis vero præcepti est amor ex puro corde et bona conscientia et fides non simulata. Quorum nonnulli aberrantes[a] conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes, neque quæ dicunt, neque de quibus palam affirmant. scimus vero legem bonam esse, si quis ea legitime utatur, hoc sciens, justo legem non jacere, injustis vero et imorigeris, impiis et peccatoribus, irreligiosis et profanis, parricidis et matricidis homicidis, adulteris, cinaedis plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversetur, secundum evangelium gloriæ beati dei, quod mihi concreditum est, et gratiam habeo, qui me potentem reddidit Christo 👤Jesu Domino nostro, quod fidelem me habuit, constituens me ad ministerium, qui antea fuit maledictus et persequens, et superbus, sed veniam adeptus sum, quod insciens feci in incredulitate, superabundavit gratia domini nostri cum fide et dilectione amore, quæ est in Χst 👤Je. Fidele est verbum et dignum omnino, quod accipiatur, Chr: venisse in mundum, ut peccatores servaret, quorum primus ego sum. Sed ideo veniam accepi, ut in me primo ostenderet 👤Jesus Chr: omnem misericordiam exemplar eorum, qui post me fidem habituri sunt ei in vitam æternam. Regi vero sæculorum, immortali, invisibili soli deo honor et gloria in secula seculorum Amen. Hoc præceptum propono tibi, fili 👤Timothe[e], secundum prophetias super te præcedentes, ut in illis bonam pugnam pugnes, habens fidem et bonam conscientiam, quam nulli repudiantes, de fide naufragium fecere, quorum sunt 👤Hymeneus et 👤Alexander, quos tradidi Satanæ, ut discant non maledicere

[a] αστοχεω (ab αστοχος aberrans a scopo a στοχῳ) aberrare


Cap. II

cohortor igitur primum omnium, ut faciatis deprecationes – preces – supplicationes, gratiarum actiones pro regibus et omnibus qui altiori loco positi sunt, ut vitam quietam et tranquillam degamus in omni pietate et honestate. Hoc enim est bonum et acceptum coram salvatore nostro deo, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem veritatis pervenire, unus est enim deus, unus etiam mediator dei et hominum, homo Χst. 👤Jes., qui dedit se metipsum redemtionem super omnes; testimonium suis temporibus, ad quod ego positus sum præco et apostolus (veritatem dico non mentior) doctor gentilium in fide et veritate. Volo igitur orare homines quovis loco tollentes sanctas manus sine ira et disceptatione Ita etiam mulieres in vestitu modesto cum verecundia et moderatione sese ornent non tortis crinibus, aut auro, aut margaritis aut vestitu pretioso, sed ut oportet mulieres profitentes pietatem per bona opera. Mulier quiete discat in omni submissione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominium exercere[b] in virum sed esse in quiete. Prior enim 👤Adam creatus est, deinde 👤Eva. Neque 👤Adam deceptus est, mulier vero decepta, transgressionis rea facta est. Servabitur vero per procreationem liberorum, si manserint in fide et amore et puritate cum temperantia.


Cap. III

Fidele est verbum, si quis episcopatum appetat, præclarum opus desiderat. Opportet igitur episcopum esse inculpatum, unius uxoris maritum, sobrium, moderantem, honestum, hospitalem, aptum ad docendum, non vinolentum, non furacem, non turpis lucri cupidum, sed æquum, a pugna alienum, non avarum; qui domui suæ bene præsit, qui filios habeat in subjectione cum omni honestate Si quis domui suæ præesse nesciat, quomodo ecclesia dei ei curæ erit? non novitium, ne occoecatus in judicium cadat diaboli. Oportet etiam illum bonum testimonium habere ab extraneis ne in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Diaconos eodem modo honestos (graves) non bilingues, non vino multo deditos, non lucri turpis studiosos, habentes mysterium fidei in pura conscientia, et ita primum examinentur, deinde ministerio fungantur, irreprehensibiles[,] item mulieres honestas, non calumniatrices, sobrias fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris mariti, liberis bene præsint et domibus suis. Qui enim bene ministerio fungantur, bonum gradum sibi comparant, et magnam libertatem, quæ est in Χst 👤Jesu

Hoc tibi scribo sperans ad te mox venire, si vero morer, ut scias quomodo oporteat in domo dei versari, quæ est ecclesia Dei. Columna et fundamentum veritatis et revera magnum est pietatis mysterium: deus apparuit in carne, justificatus est in spiritu, visus est ab angelis, prædicatus est inter gentiles, fidem obtinuit in mundo, receptus est in gloria


Cap IV.

Spiritus autem clare dicit, ultimis temporibus nonnullos a fide defecturos, attendentes spiritibus impostoribus et doctrinis dæmonum, in hypocrisi falsorum doctorum, cauterio notatam habentes propriam conscientiam, prohibentes matrimonia contrahere, abstinere cibis, quæ deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et qui cognoverunt veritatem. Nam omnis creatura bona, nec ullum rejiciendum acceptum cum gratiarum actione, santificatur enim per verbum Dei et supplicationem. Hæc proponens fratribus bonus eris diaconus 👤J.Χ:, innutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, in qua ingressus est, profanas vero et ineptas fabulas evita Exerce te metipsum ad pietatem. Exercitio enim corporea ad nihil est utilis, pietas vero ad omnia utilis est, habens promissionem hujus vitæ et futuræ. Fidele est verbum et omnino quod accipiatur dignum, ad hoc enim operamus, et opprobr[i]o afficimur quod fidem habuimus deo viventi, qui est servator omnium hominum, maxime credentium. Hoc præcipe et doce

Ne quis te ob juventutem despiciat, sed sis exemplar fidelium in verbo, in vivendi ratione, in spiritu, in fide, in sanctitate. Usque dum venero incumbe in lectionem, consolationem et doctrinam. Ne negligas donum in te, quod tibi datum est per prophetias cum ma[n]uum impositione presbyterii. Hæc cura in his esto. Attende tibi ipsi et doctrinæ, permane in his, hoc enim faciens servabis te ipsum et qui te audiunt.


Cap. V.

Presbyterem ne objurges sed cohortare ut patrem, juniores ut fratres, mulieres seniores ut matres, juniores ut sorores in omni sanctitate. Viduas honora re vera scilicet viduas. Si vero quæ vidua liberos habeat vel nepotes, discant illi primum propriam domum pietate prosequi et remunerationem tribuere majoribus hoc enim acceptum coram deo. Re vera autem vidua et desolata fidem habuit deo et vacat orationibus et precibus die nocteque, luxoriose autem vivens viva mortua est. Hoc præcipe ut sint irreprehensibiles. Si vero quis suis et maxime familiaribus non providet, fidem denegavit ille et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annos nata, unius viri uxor, in bonis operibus testimonium habens, si liberos educavit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lavit, si afflictis subministravit, si in omni bono opere ingressa est. Juniores vero viduas evita ubi enim luxoriose vixerint in dominum Chr:, nubere volunt, habentes crimen, quod priorem fidem neglexerint, simul etiam otiosæ discunt peragrare domus (circuire), non solum otiosæ sed etiam futiles et curiosæ, loquentes, quæ non oportet. Volo igitur juniores nubere, liberos procreare, domui præesse, nullam ansam præbere adversario ob criminationem. Jam enim nonnulli conversi sunt post 👤Satanam, Quodsi quis aut si quæ fidelis viduas habet, provideat illis et ne oneri sit ecclesiæ, ut re vera viduis occurrat. Presbyteri, qui bene præsunt, duplici honore digni habeantur, maxime vero operantes in verbo et doctrina[.] dicit enim scriptura bovem tr[i]turantem non obturabis, et dignus est operator præmio suo. Adversus presbyterum accusationem non accipe nisi duobus vel tribus testibus. Qui peccaverint, coram omnibus reprehende, ut etiam ceteri metum habeant. Obtestor coram deo et Χsto 👤Jes. et electis angelis, ut hæc observes sine præjudicio, nihil faciens in hanc vel illam partem inclinans. Manus cito ne cui imponas, neque particeps fias peccatorum alienorum Serva te ipsum sanctum, ne aquam bibas sed vino paululo utere propter stomachum et crebras tuas infirmitates. Nonnullorum hominum peccata antea aperta sunt, festinantia (ducentia) in judicium, in quibusdam prosequuntur[.] ita etiam bona opera antea aperta sunt, et quæ secus habent latere nequeunt.


Cap. VI.

Quotquot sunt sub jugo servi suos proprios dominos omni honore dignos habeant, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. Qui vero habent fideles dominos ne negligant propterea quod fratres sunt, sed magis serviant, quod fideles sunt et dilecti et beneficientiæ participes Hoc doce et præcipe.

Si vero quis aliter docet neque amplectitur (accedit ad) sana verba domini nostri 👤Jesu Chr: et doctrinam, quæ ducit ad pietatem, occoecatus est nihil intelligens, sed ægrotans de quæstionibus et pugnis verborum, unde oritur invidia, controversia, maledictiones, cogitationes malæ, supervacuæ conflictationes hominum mente perditorum, qui veritate privati sunt, statuentes, pietatem esse quæstum, abstine a talibus (sejunge te) Est autem pietas magnus quæstus cum animo contento. Nihil enim in mundum tulimus. Apertum igitur est, nos nihil educere posse, habentes autem alimenta et tegimina contenti erimus, qui vero divites esse volunt incidunt illi in tentationem et laqueum, et cupiditates multas incognitas et noxias, quæ demergunt homines in interitum et exitium. Nam avaritia est radix omnium malorum. quam nonnulli ap[p]etentes aberrarunt a fide et sese metipsos perfoderunt multis doloribus. Tu vero homo dei hæc fuge incumbe vero in justitiam, pietatem, fidem, amorem patient[iam], benignitate[m], pugna bonam pugnam fidei, apprehende vitam æternam, ad quam vocatus es, profitens bonam professionem coram multis testibus. Præcipio tibi coram deo omnia vivificanti et Χsto 👤Jesu testimonium edenti apud 👤P. P. bonam confessionem, ut serves hanc epistolam immaculatam, irreprehensibilem usque ad apparitionem domini nostri 👤Jesu Chr:, quam suis temporibus ostendet beatus et unus despota rex regum, et dominus dominorum, qui solus habet immortalitatem, lumine habitans, ad quod aditus non est, quem nemo hominum vidit, neque videre potest, cui gloria et potentia æterna Amen.

divitibus in hoc mundo præcipi[a]s, ne efferantur, neve sperent in divitiarum incertitudine sed in deo vivente, qui præbet nobis omnia diviter ad usum., bene agere, divites esse in bonis operibus, faciles ad largiendum, communicantes, cumulantes sibi thesaurum bonum in futurum, ut accipiant vitam revera sic dictam.

O 👤Timothee observa foedus fugiens profanum vaniloquium oppositiones falso nominatæ scientiæ quam nonnulli professi aberrarunt Gratia tecum.

CC:7

2 ad Timoth:


Cap I

👤Paulus apostolus 👤Jesu Chr: secundum voluntatem dei secundum promissionem vitæ, quæ est in Chr: 👤J:, 👤Timotheo, dilecto filio. Gratia, misericordia, pax a deo patre nostro et Chr: 👤Jesu domino nostro

Gratias ago deo cui servio a majoribus in bona conscientia (quomodo assiduam habeo tui memoriam in precationibus meis die nocteque desiderans te videre, recordatus lacrymas tuas, ut lætitia implear, memoria repetens fidei tuæ non simulatæ, quæ primum habitavit in mamma tua 👤Loide et in matre tua 👤Eunica, et persuasus sum etiam in te. Quare commoneo te, ut resuscites donum dei, quod est in te ob impositionem manuum mearum neque enim dedit deus nobis spiritum timiditatis sed potentiæ et amoris et sobrietatis; ne igitur te pudeat martyrii domini nostri, neque mei, qui vinctus sum ipsius, sed dolores subi una cum evangelio secundum vim dei, qui eripuit nos et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam nobis in Chr: 👤Jesu datam ante tempora saecularia, nunc apertam per apparitionem salvatoris nostri 👤J. Χ., qui destruxit mortem, illuminavit autem vitam et immortalitatem per evangelium, ad quod ego constitutus sum præco, et apostolus et doctor gentilium. Quam ob causam etiam hoc patior sed non animum despondeo, scio enim, cui fidem habui, et persuasus sum, eum posse depositum meum servare in illum diem usque. Formam habe sanorum verborum, quæ a me audivisti, in fide et dilectione, quæ est in Χ. 👤J. bonum depositum serva per sp. s., qui inhabitat in nobis Scis hoc, omnes, qui sunt in 📌Asia, me deseruisse, quorum sunt 👤Phygelles et 👤Hermogenes. Misericordiam p[r]æstet deus domui 👤O., quod sæpe me recreavit neque eum vinculorum meorum puduit, sed cum esset 📌Romæ, diligentius me quæsivit et invenit[.] det illi dominus invenire gratiam apud dominum illo die. et quot mihi 📌Ephesi admi[ni]straverit, accuratius tu nosti.


Cap. II

Tu igitur, fili mi, fortis esto in gratia, quæ est in Chr: 👤J. Et quæ a me audisti per multos testes hoc propone fidelibus hominibus, qui apti erunt ad alios docendos. Tu igitur mala perfer ut bonus milites 👤J. Chr: Nemo pugnans implicatur[a] vitæ negotiis, ut duci placeat. Si vero etiam quis pugnet, non coronatur, nisi legitime pugnaverit. Agricolam operantem demum primum oportet fructus percipere. Intellige, quæ dico, det enim tibi facultatem omnia intelligendi. Recordare 👤Jesum Chr: resuscitatum ex mortuis, ex semine 👤Davidis secundum evangelium meum. in quo malis affligor ad vincula usque ut maleficus, sed verbum dei non est vinctum. Ideo omnia perfero ob electos ut etiam illi participes fiant salutis, quæ est in Chr: 👤J, cum gloria æterna. Fidele est verbum, si enim una mortui sumus, etiam una vivemus, si permanemus etiam una regnabimus, si negamus, ille etiam nos negabit, si increduli sumus ille fidelis, neque enim potest non sibi ipsi constare (negare se ipsum.). Inculca hæc, attestans coram deo, ne verbis pugnent, ad nihil utile, ad subversionem audientium. Operam da, ut te ipsum præbeas deo exploratum (probatum) operatorem non erubescentem, recte secantem verbum veritatis. Profana vero vaniloquia vita, magis enim provocant impietatem, et verbum eorum gan[g]raenæ instar pastionem habebit (ulterius progredietur), quorum sunt 👤Hymeneus et 👤Philetus, qui de [veritate] aberrarunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et pervertunt nonnullorum fidem. Firmum tamen fundamentum dei stat, hoc sigillum habens »Cognovit Dominus, qui sunt ejus« et »decedat ab injuria quicunque invocat nomen domini« In magna vero domo non solum sunt instrumenta aurea et argentea, sed etiam lignea et fictilia et nonnulla in honorem alia ad in contumeliam. Si igitur quis se expurgaverit ab his, erit vas in honorem, sanctum, utile domino, ad omne bene factum paratum. Juveniles cupiditates fuge, sequere autem justitiam, fidem, amorem, pacem cum iis, qui in puro corde invocant dominum, vanas vero et insipientes disquisitiones fuge, sciens, eas certamina procreare, Servum domini [non] opportet pugnare, sed benignum adversus omnes, ad docendum aptum tolerantem malum, in benignitate instituens adversarios, si forte det deus illis recipi scientiam ad veritatem cognoscendam, ut expediant se ex laqueis diaboli, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem –

[a] εμπλεϰω (ex εν et πλεϰω plico) implico.


Cap. III

Hoc cognosce ultimis temporibus instatura tempora difficilia. Erunt enim homines sui amantes, avari, arrogantes, superbi, maledici, parentibus immorigeri, ingrati, impii, immisericordes, implacabiles, calumniatores, immoderati, immites, bonorum inimici, traditores, temerarii, magis libidinem quam deum amantes, habentes speciem pietatis, vim vero negantes[,] et hos fuge. Ex illis enim sunt, qui penetrant in domus et captivas ducunt mulierculas peccatis obrutas, variis cupiditatibus vexatas; semper discentes nunquam ad cognitionem veritatis pervenire possunt. Quomodo 👤Jannes et 👤Jambres restiterunt 👤Mosi, ita hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem Non tamen longe proficient, nam temeritas ipsorum aperta est, ut etiam illorum facta est. Tu autem secutus es me doctrina, institutione, proposito, fide, tolerantia, amore, patientia, persecutionibus afflictionibus, quales mihi evenerunt 📌Antiochiæ, 📌Iconio, 📌Lystris. Tales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit dominus. Et omnes qui volunt pie vivere in Chr:, persecutiones subibunt. Mali homines vero et deceptores proficient in malum, decipientes et decepti. Tu vero mane in illis, quæ didicisti – sciens, a quo didiceris, teque a pueritia sacras litteras novisse, quæ possunt te sapientem reddere ad salutem per fidem, quæ est in Chr:. Omnis scriptura est divinitus inspirata et utilis ad doctrinam, ad refutationem, ad correctionem ad institutionem in justitia ut sit ille dei homo perfectus ad omne bonum opus instructus


Cap. IV.

Attestor igitur coram deo et domino nostro 👤Jesu Chr:, qui judicaturus est vivos et mortuos secundum apparitionem suam et regnum suum, prædica verbum, insta tempestive et intempestive, refuta, objurga cohortare in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum suas cupiditates cumulabunt doctores, quoniam aures illis pruriunt[b] et a veritate auditum amovebunt et ad fabulas sese convertent. Tu vero in omnibus vigila mala patere, opus fac evangelistæ, munus tuum perfice. Ego enim jam exhaurior et tempus abitus mei instat. Bonam pugnam pugnavi, cursum perfeci, fidem servavi. Ceterum manet mihi justitiæ corona, quam dabit mihi dominus illo die, justus judex, non solum mihi, sed etiam omnibus, qui amaverunt apparitionem ejus.

[b] ϰνηϑω (s. ϰναω, ησω) scalpo frico titillo – ϰνηϑομαι p[r]uritu laboro

Festina ad me venire. 👤Demas enim me reliquit, amans hoc sæculum, et profectus est 📌T. 👤K. in 📌G. 👤T. in 📌D. 👤Lucas solus est mecum, Marcum assume, ut tecum adducas, est enim mihi ad ministerium utilis 👤Tychicum misi 📌Ephesum. Paenulam, quam 📌Troade reliqui apud 👤Carpum veniens adfer, et libros, maxime membranas. 👤Alexander faber multa mihi mala attulit, det illi dominus pro operibus ejus., quem etiam tu observa, multum enim restitit nostris verbis. In prima defensione nemo mecum apparuit (nemo mihi affuit) sed omnes me deseruerunt (ne illis imputetur). Dominus vero adfuit mihi, et corroboravit me, ut per me præconium (confirmeretur) perficeretur. et audirent omnes gentiles, atque ereptus sum ex ore leonis, et eripiet me deus ex omni male facto, et servabit in regnum suum coeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Saluta 👤P. et 👤A. et domum 👤O. 👤E. mansit 📌K. 👤T. reliqui 📌Mileti ægrotum. Festina ad me ante hiemem venire. Salutat te 👤E. et 👤P. 👤A. et 👤K. Domi[nus] 👤J. Chr. cum sp. t: Gratia vobiscum

CC:8

Ep: ad Titum.


👤P. servus dei, apostolus 👤J.Χ. (secundum fidem electorum et cognitionem veritatis, quæ ad pietatem ducit, in spe vitæ æternæ, quam nuntiavit deus verax ante tempora sæcularia et ostendit suis temporibus verbum suum, in præconio, quod mihi concreditum est secundum ordinationem salvatoris nostri dei. v. 3) 👤Tito genuino filio secundum communem fidem. Gratia et pax a deo patre et domino nostro 👤Jesu Chr:, servatore nostro v. 4

Ideo te in 📌Creta reliqui ut, quæ deerant, (reliqua a me relicta) ordinares (ordines) et constitueres per urbem presbyteros, ut ego tibi præcepi. Si quis est inculpatus, unius uxoris vir, habens liberos fideles, non in accusatione lasciviæ (non infames ob lasciviam) aut immorigeros. Oportet enim episcopum esse inculpatum, ut dei ministrum, non arrogantem, non iracundum, non vinolentum, non furacem, non turpis lucri studiosum, sed hospitalem, bonorum amicum, temperantem, justum, sanctum, moderatum, amplectentem tenacem verbum secundum doctrinam fidele, ut possit et cohortari doctrina sana, et refutare contradicentes. Sunt enim multi inobedientes vana loquentes et mentem decipientes, maxime ex circumcisione, quibus opportet silentium imponere (quos opportet obmutescere facere) Qui totas domus pervertunt, docentes quæ non oportet turpis lucri causa. Dixit quis propheta proprius eorum: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. Testimonium hoc est verum, ideo refuta illos acriter, ut sanentur in fide, non attendentes fabulis Judaicis, et præceptis hominum, pervertentium veritatem. Omnia pura sunt puris; inquinatis vero et infidelibus nil purum sed inquinata est eorum et mens et conscientia. Deum profitentur se cognoscere, abnegant vero eum operibus, cum sint detestabiles et ad omne bene factum reprobi. –


Cap II

Tu vero loquere quæ decent sanæ doctrinæ, senes sobrios esse, honestos, temperantes, sanos fide, amore, patientia, anus similiter, in vestitu honestas (vestitus pium decens) non calumniatrices, non vino multo laborantes, boni magistras, ut juniores temperantiam doceant, ut sint illæ maritos amantes et liberos, temperantes sanctæ, domi assiduæ bonæ, obedientes suis maritis, ne verbum dei blasphemetur. Juniores item sapere jube, super omnia te præbens exemplar bonorum operum in doctrina sanitatem, gravitatem verbum sanum, quod accusari nequeat, ut adversarius pudefiat, nil pravi habens, quod de nobis dicat. Servi suis dominis obediant, in omnibus placere studentes, non contra dicentes, non defraudantes, sed ostendentes omnem bonam fidem, ut doctrinam salvatoris nostri dei v. 10 honorent in omnibus. Apparuit enim gratia dei salutaris omnibus hominibus, instituens nos, ut abnegantes impietatem et mundanas cupiditates, temperanter, et juste et pie vivamus in hoc mundo, exspectantes beatam spem, et apparitionem gloriæ magni dei et salvatoris nostri 👤Jesu Chr