V
65
99
107
63
►Theses
✂ I. ►Similitudo Christum inter et 👤Socratem in dissimilitudine præcipue est posita.
✂ II. 👤Xenophonticus 👤Socrates in utilitate inculcanda subsistit, nunquam empiriam egreditur nunquam ad ideam pervenit.
✂ III. Si quis comparationem inter 👤Xenophontem et 👤Platonem instituerit, inveniet, alterum nimium de 👤Socrate ⓘ detraxisse, alterum nimium eum ⓘ evexisse, neutrum verum invenisse.
✂ IV. Forma interrogationis, quam adhibuit 👤Plato, refert negativum illud, quod est apud 👤Hegelium.
✂ V. ⓘ Apologia 👤Socratis, quam exhibuit ⓘ 👤Plato, aut spuria est, aut tota ironice explicanda.
✂ VI. 👤Socrates non solum ironia usus est, sed adeo fuit ironiæ deditus, ut ipse illi succumberet.
✂ VII. 👤Aristophanes in 👤Socrate depingendo proxime ad verum accessit.
✂ 100VIII. Ironia, ut infinita et absoluta negativitas, est levissima et maxime exigua subjectivitatis significatio.
✂ IX. 👤Socrates omnes æquales ex substantialitate tanquam ex naufragio nudos expulit, realitatem subvertit, idealitatem eminus prospexit, attigit non occupavit.
✂ X. 👤Socrates primus ironiam introduxit.
✂ XI. Recentior ironia inprimis ad ethicen revocanda est.
✂ XII. 👤Hegelius in ironia describenda modo ad recentiorem non ita ad veterem attendit.
✂ VI 10864XIII. Ironia non tam ipsa est sensus expers, tenerioribus animi motibus destituta, quam aegritudo habenda ex eo, quod alter quoque potiatur eo, quod ipsa concupierit.
✂ XIV. 👤Solgerus non animi pietate commotus, sed mentis invidia seductus, quum negativum cogitare et cogitando subigere nequiret, acosmismum effecit.
✂ XV. Ut a dubitatione philosophia sic ab ironia vita digna, quæ humana vocetur, incipit.