Worm, Jacob . - [1968]

Thesis 3.

Laude dignus est Rhoboamus, 1, qvod rem propositam ac petitionem populi v: 5: diligentiori consilio et exqvisitæ deliberationi submiserit, nec præcipitans responsum dederit: 2, qvod consilium cum consiliariis intimis inierit: 3, qvod reditum ac responsionem populo pollicitus concesserit. Vituperium autem incurrit, 1 qvod Seniores canitie et prudentiâ venerabiles, ceu ad nullam rem utiles, non sinè contemptu ac regni damnô, neglexerit ac præterierit; 2, qvod juniorum, imprudentiorum, fortè, Venatorum, contribulionum et collusorum consiliis atque inani nutui rem tamen ponderosam reliqverit; 3tiò, qvòd postulatis populi æqvissimis, et justissimis annuere recusaverit, ut suam prodiderit imprudentiam, ut regni ordinibus atque totius imperii subjectis supplicantibus summam fecerit injuriam.