Worm, Jacob Thesis X.

Thesis X.

Coluntur autem Idola Civilia vel à Rege ipso, vel á Ministris Regiis. A Rege ipso, quando Rex Israëlis alienis videt oculis, alienis audit auribus, alienorum labiorum Oraculis respondit, alienis manibus regit átque administrat Regnum. Hoccine est prudens factum aut incertum, nativos Regni Proceres natalium splendore, verâque Nobilitate claros, avitâ fortitudine celebres, atque Insignibus Nobilitatis Majorum illustres, tanquam περιψήματα et Fungos é Curia excludere, altô superciliô contemnere, negligere, spernere? electis in horum locum atque ad supremum honoris fastigium evectis Exoticis quibusdam nugigerulis, Venatoribus, Lippis, Calonibus, fricti ciceris et nucis emptoribus, Agyrtis, Circumforaneis, Blateronibus, nugarum Sicularum venditoribus, Adulatorum, Mimorum, Momorum, 195 sag, der er tilhyllet som retfærdig, enten ved gave eller list, så at sige ved et blændende skin.