Worm, Jacob . - [1968]

Thesis XX.

Pergimus denique ad Idola Jeroboami in Bethel collocata, hoc est Ecclesiastica, quæ Ecclesiam DEI valdè infestant. Sunt autem hæc Idola: Pontifices et Rabbini Judæorum, quorum quam plurimi sunt tepidi; nonulli avari et δωροϕάγοι non DEO ministrantes, Ministrisque Regiis non secus ac Parasiti et Palpones dolosi, qui caudam vulpinam ad cujusvis non modo sensum sed etiam vultum et nutum vibrare norunt. Duplicia autem heic ostendimus Idola, Vocationis, et Administrationis. Papæ, Pontifices Israelis, sepositâ Ecclesiarum cura et custodiâ, quæ potissima ipsorum officii pars est, in novam nobilitatis formam ac metamorphosin mutati, alienis, ut Cornix Æsopi, gloriantur plumis, Magistratus Titulam sibi falsò arrogantes contra monitum CHRISTI Luc: XXII. v: 25. 26. quasi non idem esset Jure Divino Præsbyter et Episcopus. Unde quæso Diversitas Graduum [existit] Ordine Ecclesiastico? Audi Hieronymum in Cap: I ad Tit: Antequam, inquit, Diaboli instinctu, dissidia, in Religione, fierent, communi Præsbyterorum consilio Ecclesiæ gubernabantur; postquam verò unusquisque eos, quos baptizaverat, suos spectabat esse, non CHRISTI; in toto orbe decretum est, ut unus ex Præsbyteris electus superponeretur cæteris, ad quem omnis Ecclesiæ cura pertinebat, ut Schismatum semina 209 skændsler så at sige er hengiven til forbandelser. Heraf kommer det, at bekendtgørelser om mange offentlige litanier og bønner, der strengt er pålagt efter bogstaven (ikke efter ånden!) på ingen måde behager Gud, da han jo glæder sig over en ren og uplettet tjeneste, Jakobs Brev 1, vers 27. Det anses dog ikke for fyrsten værdigt at liste sig bort fra kirken til bordellet. Et eksempel på alvorlig straf mod en usædelig fyrste er 4. Mosebog XXV, vers 8. 14.