Worm, Jacob Uddrag fra . - [1968]

Sed do Instantiam: Nonne Rabbini Studiosos in Consistorio judicant, mulctant, increpant, carceri mancipant? Nonne Attestationes rudioribus vendunt, ac Dimissiones habent venales? Nonne Cives gladio (quô tamen agonizantem patriam defendere satagerunt) satis fastuosè exuunt? Nonne ob πολυπραγμοσύνην vacuis relictis Rostris Academicis in Comitia et Politica Idola avolant? Nonne cibo putrido et corrupto miserorum Civium ventriculos in Communitate (ut vocant) effarciendos curant, aurô OEconomi ipsi corrupti? Hinc cum variis morborum generibus conflictari coguntur miseri Studiosi: Nonne Titulos Academicos deponere gestiunt, et adscititios quosdam alios Politicam dignitatem olentes eligere amant? Resp: Concedo totum Argumentum! Tuum autem est, Lector, lugere, Prophetas in mulos esse conversos, Angelos lucis per Stygiam Metamorphosin in larvatas Sathanæ formas non tam esse transformatos, quam transsubstantiatos. Monitos itaque velim omnes ac singulos, ut ad meliorem frugem redacti prius resipiscant, quam illuxerit extremus mundi flammis exurendi.