Worm, Jacob . - [1968]

JDOLA JEROBOAMI
IN
DAN ET BETHEL
seu

Disputatio inauguralis Theologica, exhibens vivam Jdeam ac graphicam delineationem regni Jeroboami corruptissimi, status regiminis perditissimi, Ecclesiæ luctuosissimæ, Reipublicæ perversæ, atque ex imis qvasi Fimdamentis disjectæ, OEconomiæ ac Familiæ afflictorum subjectorum laceratissimæ, universalis denique ruinæ, ac totalis patriæ eversionis pernitiosissimæ, Jn Jdolis Jeroboami Regis Israëlitici Jdololatrici collocatis in curia et ratione status Roboami Regis judæ, (illecebris adulatorum à genuino et verè regio imperandi modo ac jure alienatissimi), non sine regnorum ac Regum omnium, in regnis Roboami ac Jeroboami informatione, eruditione, restitutione et correctione commodissima atque utilissima, per nuda et pauca themata Theologica è sacro codice, sed præcipuè è libris Talmudicis, Rabbinicis et Cabballisticis adumbrata, qvam Faustô coeli adspiciô, cum consensu et suffragio Amplissimæ et Venerandæ Facultatis Theologicæ in regia atque illustri Svecorum Academia UPSALIENSI, sub præsidio Viri plurimum reverendi, clarissimi et Excellentissimi
Domini Doctoris Christiani Papken,
in illustri Academia UPSALIENSI Professoris sacrosanctæ Theologiæ Ordinarii et p. t. Facultatis ejusdem Pro-decani, pro conseqvenda in Theologia licentia tuebuntur ac defendent
Viri Clarissimi ac præcellentes,
ad diem 8 Junii ANNO 1676: