Worm, Jacob Thesis 10.

Thesis 10.

Eheu! non absque lamentis et subjectorum qverelis videre et observare licet, qvod Reges Israëlis sæpe [vident] alienis oculis, audiunt alienis auribus, respondent alienorum labiorum oraculis, regunt atque administrant alienis manibus. Nativos, insitos, atque ingenuos regni ordines et cives, antiqvô stemmate, avitâ fortitudine ac virtute, nec non verâ nobilitate claros ceu περί[ψ]ημα et fungum altô [prætereunt] superciliô, omittunt, negligunt, atque repudiant, in horum locum electis, cooptatis, atque ad summum fortunæ, bonorum, honorum, et munerum fastigium evectis ac promotis exoticis / atque extraneis, peregrinisque, nugatoribus, Venatoribus, [pistoribus], lippis, Tonsoribus, lixis, calonibus, [fricticiceris] et nucis emptoribus, Agÿrtis, circumforaneis, blateronibus, et gerrarum sicularum venditoribus, Adulatorum, mimorum, momorum, parasitorum et leonum qvisqviliis atque [umbris] phantasticis ac fanaticis, non sine Ecclesiæ damno, Patriæ luctu, bonorum gemitu, et ipsius Regis Jsraëlis pernicie ac calamitate.