Worm, Jacob Thesis 12.

Thesis 12.

Jnjuria est idolum horrendum ac tÿrannidi affine, cum princeps incitamentis adulatorum, formam regimimis mutaturus, convocatos regni ordines, portis clausis, morte, gladiô, igne, bonorum confiscatione cogit, adigit, et compellit, jure suô cedere, ut antiqvis regni privilegiis, immunitatibus ac libertatis insignibus exuantur, spolientur, ac priventur. Qvibus rebus fit, ut nobiles ac regni ordines, ademptâ per coactionem libertate, etiam, interpositis vel mille juramentis, regi suô Jsraëlis nunqvam post hac benè velint, nec candidè et sincere cupiant.