Worm, Jacob Thesis 14.

Thesis 14.

Nimia Jeroboami indulgentia in plectendis Principibus [ac] ducibus [bellicis], proditionis apertæ convictis, prostratâ scilicet disciplinâ militari, est Jdolum plusqvam exsecrabile, qvod etiam periclitante patria, colitur et adoratur; unde contingit, ut milite gregario vel ob vile aliqvod Facinus, vel ob [flagitatum] stipendium, qvod officarii furtivis manibus gregario militi surripiunt, suspendiô ac morte mulctatô, duces maximi et medioxumi, qvi integros exercitus internecioni dederunt, et qvi alias mille mortibus dignas proditiones commiserunt, ob affinitatem assentatorum, eorumqve, Rege Jeroboamo exoratô, interpositas precum fallacias, innocui, vitæ integri scelerisqve puri [pronunciantur] fortè levi mulctâ onusti.