Worm, Jacob Thesis 15.

Thesis 15.

Jdola Jeroboami domestica varia sunt, sed præcipuè, violatio [foederis] conjugalis, adulteriis et vagis libidinibus contaminati, qvibus Deum ad implacabilem eandemque justam excitat iram, se ac domum regnatricem infandâ labe inficit, patriam ultimo discrimini exponit, hostibus devincendis haudqvaqvam par [aut] sufficiens, exercitu ob id genus flagitia diris qvasi devoto, unde fit, ut multarum Litaniarum et supplicationum publicarum, juxta literam sed non spiritum severius injunctæ promulgationes, Deo minimè placeant, qvippe qvi cultum exigit atque efflagitat ἀμίαντον Jac: 1: Nec è templo in lupanar migrare unctis Domini dignum censetur. Fuge itaqve Jeroboame, domesticum tuum Jdolum Priapo sacrum, ut nè, ceu David et Salomon plures regni portiones 239 over samvittigheden, stønnen, bønner og suk, hvorfor undersåtterne udgyder bønner for kong Jeroboam og herskerhuset ikke fra fibrenes inderste lønkamre, men blot fra læbernes yderkanter.