Worm, Jacob Thesis 17.

Thesis 17.

Horum statuum atqve ordinum Jdola in multis conveniunt, qvippe qvæ et ab omnibus et singulis coluntur et adorantur contra Exod: 18. v. 21 confer psalm: 82: v. 3: seqv: suntqve horum Jdola politica Avaritia vitiorum regina ad unum omnium, dolus malus, fraudulentia, turpis et sordida sordidi lucri cupiditas, superbia atqve ambitio, pectore, ore, gestibus et vestibus declarata, abominatio pietatis, ceu qvæ rationi status adversetur, adulteria, et alienarum uxorum contrectationes, concubinatus, pellicatus, libidines vagæ, scortationes pro ludo et joco habitæ. Monopolia et alienarum hæreditatum, indultu diplomatis Jeroboami fraudulenter impetrati, rapinæ, injuriæ, fraudes, judicia ac testimonia falsa, et si qvæ sint plura millies millena millia. Hinc jura venduntur, Ecclesiæ venum exponuntur, rege frustra prohibente immò mortem minitante, munera civilia, bellica, sacra, auctioni obnoxia prostant. Venia datur corvis, vexat censura columbas; venalia jura, Templa, sacerdotes, coelum et venale, Deusqve. Patria proditur, proditio à proditorum 241 af riget og bøje dig for filistrene i nabolaget, og du skal uophørligt høre ilde hos Gud, der med rette er opbragt på dig.