1.

Jmperium nostrum patrium seu Svecorum inter reliqva Christiani orbis regna excellit, ceu inter ignes luna minores, ob 4: regii throni fulcra, 1 castam pietatem, 2: invictam fortitudinem, 3: solidam prudentiam pacis belliqve tempore, 4: probitatem in subditos intemeratam, atqve ob ministrorum regiorum, Civilium ac militarium fidem, innocentiam, candorem, fortitudinem, ac prudentiam, sed præcipuè non fucatam in Deum pietatem.