4.

Tempore pacis masculam rusticorum prolem arma gestare, seqvi signa ordines servare, discurrere in cornu, prudens docebit Princeps; eâ autem specie vitare ac prohibere plebem sclopeta habere atqve usurpare (qvod nos Sveci non solemus) nè lepores ac feras deliciis ac gulæ magnatum inservituras devorent simul ac devastent, est corda futurorum militum in leporina transformare; qvò enim plures inter venandum in regno tuo obvios habueris lepores, eò in aciem educes plures milites leporinos seu timidos atqve ignavos. / Jn pace itaqve ad bellum nos parabimus, nè imparati adorientem ex improviso hostem excipiamus, et nè exoticis semper usuri simus militibus, qvibus vix fidere licet. Qvocirca nos Sveci nationales nostros armis semper assvetos rusticorum filios exteris semper præferimus, vicinorum clade edocti.