6.

Temporis in bello inutiliter protracti et triti, proditionum impunitarum, disciplinæ militaris non [excultæ], sed nimiâ indulgentiâ prostratæ, stipendiorum gregario militi furtô officiariorum nefariè surreptorum, vagarum libidinum, et imprudentiæ bellicæ fructus et effectus est pax coacta, turpis, noxia, infamis, et æternum exitialis.