Worm, Jacob Uddrag fra NATALEM Augustissimi ac Serenissimi REGIS

Dicito TERRA melos! ter ducito TERRA choréas,
Nam DEUS in TERRIS HIC FUIT, est, et erit:
Coelipotens coeli vibrat moderamine fasces
Arbiter in coelis solus! in orbe salus:
Principibus TERRÆ, TERRENAS tradidit oras,
Coelica quas justæ Legis habena regat.
REX itaque in TERRIS DEUS est, sed TERREA spernet
Regna soli, coeli mente animôque procus.
Haud secus ac HOSTER, quô non augustior alter,
REX, DEUS in TERRIS; dignus at ipse polô
Dicito TERRA melos, ter ducito TERRA choréas,
Irradians REGIS fulget ab axe DIES!
Fulget ab axe DIES, qui REGEM luce beavit,
Publica lux LUCIS vidit in orbe jubar;