Palladius, Peder Peder Palladius' Danske Skrifter

VEnerandis in Christo viris et
dominis Ecclesiarum Daniæ et
Norwegiæ/ Superintendentibus dominis et
fratribus suis/ Joannes Bugenhagius
Pomeranus Doctor Salutem.

CAtechesin hanc siue Catechismum semper fuisse in Christi Ecclesia/ dubitare non potest qui vel norit hasce voces/ Decem precepta dei/ Symbolum Apostolorum/ Oratio Christi/ Baptismus/ Mensa domini. Syncerior || doctrina hactenus sic iacuit/ per illos/ qui ociosi homines et ventres pigri spirituales coeperunt appellari/ de quibus propheta Væ inquit pastoribus qui pascebant semetipsos etc vt in hominibus quorum ipsi curam gerere debebant/ nihil fere sacræ cognitionis preter Christianum nomen inueniamus/ de quo maximo peccato et seductione reddent Deo rationem qui nunc dolent quod ista doceantur/ ex quibus syncere doctis incipit/ crescit et perficitur Ecclesia Christi. Id quod et clarius et pluribus dicerem/ nisi vobis veris Ecclesiarum Christi Episcopis nunc scriberem. Quando autem vos Domini et fratres mei non solum presbyteri estis/ de quibus Paulus ait/ Presbyteri qui bene præsunt duplici honore digni habeantur/ qui pastores in singulis tantum Ecclesijs simpliciter catechismo et doctrina ad eum pertinente || ad horam instruunt suam Ecclesiam/ et consilio suo adsunt illic afflictis conscientijs/ quales apud nos sunt rurales parochi et quidam boni sanctique viri in ciuitatibus/ quos sacellanos vocant/ quamquam et quidam boni pastores non plus prestent aut præstare possint/ vtinam præstent 66 omnes nec graue sit eis visitare ægrotos/ audire in confessione miseros etc.

Sed etiam estis illi presbyteri/ de quibus ita subdit Paulus/ Maxime qui laborant in verbo et doctrina. Non significat sanctus Apostolus priores presbyteros esse sine verbo et doctrina/ quales presbyteros non debet agnoscere Ecclesia Christi/ qui potius Turcæ essent quam presbyteri/ sed emphasis est in verbo/ laborant/ cuius significatio latinis non est incognita. Vobis enim incumbit vt sitis soliciti pro aliis Ecclesiis/ pro Pastoribus/ pro doctrina/ pro || summis illis conscientiarum casibus/ vt contradictoribus et hæreticis scripto et verbo obturetis os cum omni modestia et doctrina/ vt explicetis scripta prophetarum et apostolorum syncere et secundum fidei analogiam/ vt sciatis linguas quibus scriptæ sunt nobis sacræ litere/ aut illos qui sciunt proxime consulatis/ vt sitis ab omni alia solicitudine victus et negotiorum separati/ et huic vni Ecclesiarum vestrarum negotis intenti/ contra Satanam et mundum duces exercitus domini etc.

Quidam cum non possint ista præstare aut ad talia non sint vocati/ tamen sibi piacent de nomine Episcopi/ quod per Papistas factum est pompæ nomen/ sed hoc quod dixi vere est laborare in verbo. Egregia dona Christi sunt et alii quos Paulus vocat Ephes. iiij. Pastores et Doctores/ sub nomine doctorum etiam comprehendens catechistas et vel rurales || apud nos ædituos qui pueros syncere docent catechismum/ in quorum numero sunt et Scholastici præceptores catechismum docentes. sed magis egregia dona sunt Christi ascendentis/ quorum vos pars eftis/ de quibus ibidem Apostolus ait. Quosdam dedit Apostolos/ alios prophetas/ alios Evangelistas. quibus subdit quos diximus.

His donis glorificati Christi indiget Ecclesia/ ex his ædificatur. vt clarissime illic Apostolus docet. Quando autem inquam hæc ita se habent admoneo et obsecro vos dominos et fratres meos vt saluti et paci studenten/ curetis apud omnes pastores vt catechismum doceant diligentissime/ et repetant a vulgo verba simplicissima eius quemadmodum hic scripta 67 sum primum sine expositione/ vt admittantur hac confessione etiam paruuli vel octo annos nati aut minores || ad mensam illius qui dicit.

Sinite paruulos venire ad me etc. sine vers hac confessione non admittantur ad sacram illam mensam ne senes quidem. Puer enim centum annorum morietur/ ait Esaias. Deinde vbi verba bene tenent/ exigatur etiam ab eis expositio/ quæ ad hoc breuis et iucunda est/ ne quis habeat excusationem/ vt inde accommodi magis sint ad alias conciones intelligendas.

Ita et non aliter habebitis bonas Ecclesias/ quas misere vastatas videtis ignorantia/ negligentia et inpietate pastorum qui hactenus visi sunt capita Ecclesiarum. Et hoc obsecro vestram pietatem vt hic catechismus In Ecclesijs vestris maneat integer/ neque permittatis cuiquam temere vel addere huic vel demere.

Inueniuntur enim forte quidam/ id quod et alibi experti sumus/ qui vtcunque || non male doceant/ tamen seipsos non docent/ sed ita sunt prefracto animo vt nihil ipsis placeat/ quod ab alijs ad hoc vocatis est ordinatum quod ipsi non fecerunt/ sed egregiam et nobis et vobis reddunt vicem/ dicentes/ Ecce nouæ leges/ aufertur Ecclesijs sua libertas/ mihi ista non placent. Hæc cum alii in arrogantia ipsorum et vident et rident/ ipsi tamen sua stulta sapientia non vident quantum in deum peccent/ quod per hanc insipientiam apud alios suæ doctrinæ detrahunt autoritatem/ Metuunt ne cui subiecti sint dum tamen de subiectione illorum ne cogitamus quidem/ sed soliciti sumus pro salute et pace atque concordia per Euangelium propaganda. Qui si ita pertexerint et omnino statuerint dissimiles esse nobis/ neque esse voluerint sub sancta ordinatione quæ vni tantum seruit Euangelio pro libertate conscientiarum non contra libertatem ut || fingunt et mentiuntur/ curabimus nos vicissim ne sint nobiscum/ spectant enim tales tandem ad seditionem et hæresin/ quæ mala prohibeat a nobis benignus ille spiritus Christi. Curatores Ecclesiarum requirimus/ non turbatores. Deus est mihi in conscientia mea testis/ quod hanc pestem ex nullo quem norim hic metuo/ tamen 68 expertus metuo/et propter hanc mei vocationem vos Ecclesiarum Episcopos admoneo vt vigiletis/ memores quid iuraueritis primum Christo/ deinde et Regiæ Maiestati pro Euangelij negotio. Christus sit vobiscum et cum omnibus Ecclesijs vestris/ cum quibus orate pro Rege/ pro Regno/ pro
me. Christus seruet vos et pastores Ecclesiarum
in æternum.
EX Copenhagen. M. D. xxxiij.
Feria secunda post Jubilate.