Palladius, Peder Uddrag fra Peder Palladius' Danske Skrifter

Sed etiam estis illi presbyteri/ de quibus ita subdit Paulus/ Maxime qui laborant in verbo et doctrina. Non significat sanctus Apostolus priores presbyteros esse sine verbo et doctrina/ quales presbyteros non debet agnoscere Ecclesia Christi/ qui potius Turcæ essent quam presbyteri/ sed emphasis est in verbo/ laborant/ cuius significatio latinis non est incognita. Vobis enim incumbit vt sitis soliciti pro aliis Ecclesiis/ pro Pastoribus/ pro doctrina/ pro || summis illis conscientiarum casibus/ vt contradictoribus et hæreticis scripto et verbo obturetis os cum omni modestia et doctrina/ vt explicetis scripta prophetarum et apostolorum syncere et secundum fidei analogiam/ vt sciatis linguas quibus scriptæ sunt nobis sacræ litere/ aut illos qui sciunt proxime consulatis/ vt sitis ab omni alia solicitudine victus et negotiorum separati/ et huic vni Ecclesiarum vestrarum negotis intenti/ contra Satanam et mundum duces exercitus domini etc.