Palladius, Peder Uddrag fra Peder Palladius' Danske Skrifter

Inueniuntur enim forte quidam/ id quod et alibi experti sumus/ qui vtcunque || non male doceant/ tamen seipsos non docent/ sed ita sunt prefracto animo vt nihil ipsis placeat/ quod ab alijs ad hoc vocatis est ordinatum quod ipsi non fecerunt/ sed egregiam et nobis et vobis reddunt vicem/ dicentes/ Ecce nouæ leges/ aufertur Ecclesijs sua libertas/ mihi ista non placent. Hæc cum alii in arrogantia ipsorum et vident et rident/ ipsi tamen sua stulta sapientia non vident quantum in deum peccent/ quod per hanc insipientiam apud alios suæ doctrinæ detrahunt autoritatem/ Metuunt ne cui subiecti sint dum tamen de subiectione illorum ne cogitamus quidem/ sed soliciti sumus pro salute et pace atque concordia per Euangelium propaganda. Qui si ita pertexerint et omnino statuerint dissimiles esse nobis/ neque esse voluerint sub sancta ordinatione quæ vni tantum seruit Euangelio pro libertate conscientiarum non contra libertatem ut || fingunt et mentiuntur/ curabimus nos vicissim ne sint nobiscum/ spectant enim tales tandem ad seditionem et hæresin/ quæ mala prohibeat a nobis benignus ille spiritus Christi. Curatores Ecclesiarum requirimus/ non turbatores. Deus est mihi in conscientia mea testis/ quod hanc pestem ex nullo quem norim hic metuo/ tamen 68 expertus metuo/et propter hanc mei vocationem vos Ecclesiarum Episcopos admoneo vt vigiletis/ memores quid iuraueritis primum Christo/ deinde et Regiæ Maiestati pro Euangelij negotio. Christus sit vobiscum et cum omnibus Ecclesijs vestris/ cum quibus orate pro Rege/ pro Regno/ pro
me. Christus seruet vos et pastores Ecclesiarum
in æternum.
EX Copenhagen. M. D. xxxiij.
Feria secunda post Jubilate.