Helgesen, Poul Epistola ad Petrum Iuari (1524)

175

EPISTOLA
AD
PETRVM IVARI
1524

176

        

177

Venerando uiro domino Petro Iuari, bona- rum artium magistro et canonico Lundensi, frater Paulus Helie Carmelita salutem.

Non possurn satis mirari, optime Petre, quod mihi nec uiso nec audito tam insidiose struis calumniam, nec habita ratione communis professionis atque patrie, cum tu christianus et Hallandus me christianum et Hallandum persequeris, idque odio tam atroci, ut non satis sit tibi quoduis scomma in me torsisse, nisi etiam heresis, hoc est blasphemie, crimen addideris, nunquam a me lesus sed subinde encomio celebratus, quod semper mihi de te fuit magne eruditionis opinio, estque modo, nisi me fallunt qui tibi impendio fauent. Sed qua tandem causa me persequeris? Quia, inquis, Lutheranice factionis sum adiutor et defensor. Sic suggessit tibi, opinor, dominus Ascerus, etiam a me multoties commendatus et nunquam uerbulo lesus, cum ego semper pro uiribus euangelium Christi propagare studui. Equidem ut quedam a Luthero usurpata, que digniora sunt quam ut Lutheriana appellitentur, uehementer probo, ita nonnulla, que uere Lutheriana sunt, hoc est, heretica et absurda, adeo execror, ut nemo magis execrari 178 possit. Quod si maxime fauerem impiissime secte, meis tamen presidiis parum iuuari posset. Ego olim legi quedam ex ipsius dogmatis, sed priusquam furiosa illa scribendi licentia cepit insanire; at modo non licet, postquam emanauit Pontificis diploma hoc prohibens; quod si maxime liceret, mihi tamen nonuacat penitus, ob publicum, quem gero, magistratum atque studiorum meorum occupationes. Quod si quispiam temere docuerit, fretus aut mea authoritate aut meis presidiis, suo id faciet periculo. Ego nunquam fui, sed nec unquam ero con[90]tentiosi dogmatis autor, ut nolo aliorum stupra, furta, sacrilegia, scortationes, tyrannides ac id genus uitia mihi imputari, ita ab aliorum erroribus perpetuo immunis ero. Non tamen his uerbis quenquam ex meis errasse pronuncio, donec causam, de qua est controuersia, cognouero; sunt tamen hec exempli causa posita. Et quoniam non uacat nunc multis rationibus uindicare me ab hac iniuria, quod sim occupatissimus, inseram huic epistole fragmenta quedam aliarum epistolarum, ueluti centones facturus, quibus olim me excusarim apud quosdam plus satis suspicaces, etiamsi non sit apud omnes profectum. Quod si, his lectis atque equa lance excussis, adhuc hereticum me uocaueris, senties sane quam male me habebit tam mendax epithetum; tunc enim mihi, iusto dolore commoto, licebit etiam multorum conuiciorum plaustris asserere me ab hac iniuria. Et ne diutius te morer, habes hic quod uelim.

Cum olim Christiernus rex, omnium tyrannorum facile princeps, penes quem tum erat rerum summa, serio ex me esset percontatus, quidnam ego sentirem de Luthero aut Lutheri dogmatis, ita respondi: Que

        

179 Lutherus de moribus scribit, cynica sunt, quod in omnium mores stomachari uidetur; porro de aliorum moribus censuram ferre non est meum, cum conseruus nequeat esse conserui iudex, unde Paulus, Unusquisque, inquit, propriam sarcinam baiulabit. Que autem scribit contra ecclesiasticam pietatem, Romanum pontificem ac ecclesie recepta sacra idem Lutherus, ita heretica esse duco, ut magis esse nequeant.

Ob hanc responsionem atque dicendi in multis libertatem factus est idem tyrannus mihi ex olim amico capitalis inimicus, adeo ut capitis metu transfugerem in Iutiam, ubi mansi ad tempus defectionis ab eodem. Ostende, si potes, uel unum etiam ex his, qui ampullas proijciunt, iactantes sese omnia fecisse, qui tanta libertate restiterit eius tyran[91]nidi dicendo et scribendo, ut ego feci. Multi tamen et hoc beneficium agnoscentes habueruntet modo habent mihi gratiam non uulgarem: Ab ingratis autem ut nihil sum accepturus, ita etiam nihil ambio, atque utinam tantum non pergerent pro bono malum reddere.

Insuper in quadam epistola apologetica de eadem re sic scribo; ut supra ad dominum Roschildensem.

Insuper accusabar a quibusdam, quod damnarem opes ecclesiasticorum, quibus ita respondi: Impingitur mihi, quod damnem opes ecclesiasticorum uirorum et pluralitatem, ut uocant, beneficiorum. Quod si istud facerem, ut uere non facio, nec tamen seditionis auctor essem, nimirum sanctorum patrum dogma esset, non meum. Fateor, me quorundam ecclesiasticorum diuitias et otia damnare, sed certe malorum. An uero is, qui damnat et execratur 180 quorundam sacerdotum opes, quas sibi conciliarunt per lites, fraudes, ambitiones, negotiationes ac uarias imposturas, quas male partas pessime distrahunt ad luxum, uanitatem, libidinem, pompam, uentris curam ac alia infinita; et reliqua ut in epistola ad doctorem Martinum Børup scripta.

Hec ad uerbum scripsi cuidam me falso accusanti quod ecclesiasticorum opes damnassem. Tamen interim perpende, si hic aliquid sit, quod a scripturis et patribus, a conciliis aut canonibus uel ad latum digitum dissideat.

Item ad alium quendam; ut supra in epistola magistri Johannis Laurentii.

Quod si ista tibi non sufficiunt, adijciam adhuc ex catalogo accusationum aduersus regem Christiernum ea primum, que nuper ad instantiam cuiusdam Rhomani episcopi feci latine loqui, cuius sunt hec uerba: Rex itaque Christiernus iniuria omnipotentis dei, multorumque simplicium subditorum manifesto scandalo atque perniciosa erroris occasione, ad Hafniam regiam ciuitatem accersiri fecit manifestos et ab ecclesia damnatos hereticos atque schismaticos, qui fidem catholicam impia doctrina labefactarunt, qui etiam, freti uiolento prefati regis principatu, mira impudentia et temeritate suase[92]runt defectionem ab ecclesia Rhomana, quam subinde Sathane sedem et Antichristi regnum appellabant, que est totius orbis quoad fidem atque omnium, præcipue uero christianorum, mater et domina, cui et nos et maiores nostri pia deuotione ac deuota pietate hactenus eramus subiecti, in his que fidei sunt et res christiane postulant, cui etiam nos 181 successoresque nostri reuerenter cum timore obedire debemus ac uolumus, ueluti bonos et synceros decet christianos.

Hec ad uerbum; que cum uisa sint mihi non satis esse pro atrocitate rei, adieci in posteriori emendatione, ueluti coronidem, ultra id quod erat in uulgari, que nunc sequuntur: Hinc factum est, ut ecclesiasticos uiros nullo duceret honore dignos, contemneret etiam sacros canones, patrum decreta, ecclesiasticorum ritus, quos nimirum consilio spiritus sanctiuetustissimorum sanctissimorumque primitiue ecclesie patrurn authoritas nobis tradidit. Auersaretur item uota Deo dicata, adeoque existimaret, nullum esse rerum discrimen, ut nihil existimaret sacrum, sed omnia haberet prophana; ideoque sub ipsius tyrannico principatu nec parcitum est secus sacris quam prophanis.

Nonne hisce uerbis, ceu breuissimo compendio, damnantur et notantur atro calculo omnia, que Lutherus aut impie dixit aut scripsit? Et hic catalogus iam plus quam in quinquaginta exemplaria transcriptus est, legiturque ab episcopis omnibus; et adhuc cogor Lutheranus esse.

Sed neque grauabor exhibere tibi et alium testem. In fuga namque regis Christierni interpellatus a quibusdam magnis uiris edidi commentarium in uulgari lingua super literis illis, quibus regni magistratus defectionis causas prodidit, satis prolixum. Insuper et eisdem commentariis inserui prolixum caput de uiolentia uestro capitulo, ut uocatur, facta. An ego unquam ista scripturus fuissem, que ex diametro pugnant cum Lutheri scriptis et dictis, si ego 182 Lutheranice factioni tantopere fauissem? Ista scripsi sola commiseratione pauperum, absque ulla spe lucri ad me saltem redituri, quod semper toto pectore ac propemodum ex ui horrebam tyrannidem ac impietatem. Quid putas fecissem, si ambiissem amplam ditionem, aut pingue sacerdotium [93] quorundam exemplo, qui nihil non faciunt quo undecunque lucelli aliquid corradant. Si scires, mi Petre, qua causa et quibus authoribus natum est istud de me commentum, non dubito quin aliter de Paulo sentires quam facis, et forte multo negotio ( si tamen in te est ulla mica salis ) me ab hac iniuria assereres.

Sunt qui nihil aliud cupiunt, quam ut extinguantur penitus sinceriora studia, que putant meis uigiliis in nonnullis scholis Dacie esse adiuta, etiamsi in hoc falluntur. Conatus sum quidem pro uiribus, sed parum efficere potui, cum ob meam imbecillitatem, tum maxime ob stultos quosdam senes, qui nunquam non reclamant studiorum Mecenatibus, adeoque pietatis studiis obstrepentes, ut malint perpetuo barbariem regnare quam uel tantillum estimationis amittere, qui olim habiti sunt rabini et doctores. Non intelligunt, inuidum et non religiosum esse eas odisse literas, quas nesciunt. Nec solidis argumentis quicquam moliuntur, sed tantum strophis et technis instructi, furore et insania perciti, clamant hereticum eum, qui uel Christum uel Paulum uel Petrum in scholis interpretatur. Ego in omnibus pietatem et authoritatem ueneror, dignitatem agnosco etiam in malis, sed impietatem, tyrannidem, fastum, auaritiam detestor atque perpetuo detestabor, etiamsi rumpantur ilia Codro. Non quod id passim faciam,

        

183 sed cum res, locus et tempus postulant. Neque tamen nominatim quenquam perstringo sed tantum in genere, unde nemo leditur nisi malus. Obsecro igitur, ne prodigiosis uocibus tuis me insecteris. Orthodoxus sum, non hereticus, Paulus uocor, non Lutheranus. Quod si perrexeris facere quod fecisti, et non officiis lesam famam meam sarcieris, etiam me tacente et dissimulante ab aliis etiam iuvenibus excipieris, ut dignus es. Alios uero hypocritas, quos uobiscum adduxistis, ipse suis coloribus pingam, nec patiar inultam esse illorum impiam garrulationem, cum resciuero quidnam ipsi egerint in uestro sodalitio. Uehementer namque fidei uicem doleo, si talibus [94] nitatur patronis. Tu interim caue, ne olim ab albo eruditorum, in quo scriptus es, eradaris; habeo mihi fauentissimos adolescentes, qui non patientur uestem meam gratis lacerari, nedum famam aut nornen. Uale, et Deum pro me exora.

Ex Schelschør anno Domini M. D. XXIIII.
3.die Nouembris.