Helgesen, Poul Uddrag fra Epistola ad Petrum Iuari (1524)

Sed neque grauabor exhibere tibi et alium testem. In fuga namque regis Christierni interpellatus a quibusdam magnis uiris edidi commentarium in uulgari lingua super literis illis, quibus regni magistratus defectionis causas prodidit, satis prolixum. Insuper et eisdem commentariis inserui prolixum caput de uiolentia uestro capitulo, ut uocatur, facta. An ego unquam ista scripturus fuissem, que ex diametro pugnant cum Lutheri scriptis et dictis, si ego 182 Lutheranice factioni tantopere fauissem? Ista scripsi sola commiseratione pauperum, absque ulla spe lucri ad me saltem redituri, quod semper toto pectore ac propemodum ex ui horrebam tyrannidem ac impietatem. Quid putas fecissem, si ambiissem amplam ditionem, aut pingue sacerdotium [93] quorundam exemplo, qui nihil non faciunt quo undecunque lucelli aliquid corradant. Si scires, mi Petre, qua causa et quibus authoribus natum est istud de me commentum, non dubito quin aliter de Paulo sentires quam facis, et forte multo negotio ( si tamen in te est ulla mica salis ) me ab hac iniuria assereres.